Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 83, de Caritate
Ad secundum corollarium: quod stat aliquem in caritate existentem esse perplexum inter duo mala
Ut materia caritatis magis aperiatur et amplietur, probatur quod stat aliquem in caritate existentem esse perplexum inter duo mala.
Et primo de Iudaeis simplicibus in caritate non existentibus tempore praedicationis christi, nam tunc praelati eorum praedicabant eis quod christum interficerent tamquam adversarium legis et prophetarum, et illi simplices habebant credere superioribus et maxime simplices et non litterati seu non instructi eminenter in sua lege, et illud videtur esse omnium Iuri consonum quod simplices, et non instructi credant doctoribus suis et praelatis, quia etiam ipsi praelati ipsi Iuri subiciuntur et maxime duobus consideratis.
Primum maledicto in omnis, quia non servaverunt omnia verba legis huius scilicet veteris testamenti, ut habetur in Deuteronomio, igitur ex textu Iudaei poterant contra Christum arguere eo quod delebat cerimonias legis.
Alia regula in eodem libro si surrexerit in te propheta et praedictaverit contra legem vel minuere eam voluerit vel ei addere aliquid voluerit interficiatur.
Igitur videtur quod Iudaei rationabiliter debebant suis praelatis adhaere, sed quod debebant etiam adhaerere et credere christo. patet ex fide nostra, quia ad ipsius legem omnis adhaerere obligabantur et tenebantur. et per consequens possibile existentem in caritate inter duo mala esse perplexum et quod nullo modo potest evitare quin pectet. Sed forte diceretur quod operatio miraculorum sufficienter solvebat vinculum perplexitatis, sed hoc non sufficit.
Secundo, magi pharaonis faciebant miracula, ut de conversione virgae in serpentem et de conversione fluviorum in sanguinem, et de humdana[?] ranarum[?]
Ad 10
Ad octavum corollarium: quod caritas non repugnat essentialiter culpae
Post arguitur contra illud quod dictum est quod caritas non repugnat essentialiter culpae, quia caritas est intrinsece rectitudo, igitur repugnat omni obliquitati morali, quia non stat quod sit caritas in aliquo et ibi sic moralis perversitas, quia sicut odium dei est modus obliquus et avertit creaturam a suo fine debito, ita caritas converti in creaturam adhoc quod ordinetur ad suum finem debitum, ita caritas non stat cum culpa.
Contra illud quod dictum quod caritas praerequiritur tanquam causa essentialiter praeordinata aliis virtutibus contra sit ita quod aliquis existens in caritate faciat opera meritoria circa materiam omnium virtutum ut circa temperantiam temperet passiones, et circa fortitudinem aggrediatur fortia, et sic de aliis virtutibus, tunc ex huiusmodi operibus generantur habitus, tunc postquam operatus est opera virtuosa valde diu, ut puta 20 annis peccet ille uno parvo peccato morali, et quia propter illud peccatum illi habitus non corrumpuntur. alias talis esset, ita inhabilis ad bene agendum, sicut puer noviter natus quod est falsum, igitur talis habebit efficaciam ut exeat in actus similes mediantibus habentibus ex bonis operibus generatis, et sic operatio illarum virtutum non dependet ab influxu caritatis.
Quarto arguitur, quia sustinendo quod qualitas Remaneat cum culpa in esse qualitatis, et non in esse caritatis, habebitur propositum.
Nam ut probatum est habitus generati per actus caritativos sufficiunt ex se in actus similes, igitur illa qualitas sufficiet ad generandum actus caritativos. patet consequentia, quia qualitas est nobilior et magis activa et habet passum sibi applicatum debite dispositum, ut supponitur, igitur exiet in actum.
Responsio ad rationes Aureoli
Aliae rationes adducuntur secundum difficultatis particulares, sed respondendum est ad rationes Aureoli.
et primo videnda est opinio seu imaginatio sua quae stat in hoc. unde ipse imaginatur quod caritas est causa necessario denominans suum subiectum carum, et tam necessario est caritas quam albedo est essentialiter albedo et necessario suum subiectum denominans albedinem. nam sicut albedo est intrinsece albedo nec stat aliquod esse albedinem, quin sit albedo et sicut non est possibile quod inhaereat subiecto gradu sufficiente quin denominet suum subiectum albedinem, ita de caritate impossibile est eam inhaerere alicui subiecto quin denominet ipsum carum. nec possibile est esse carum quin sit caritas et ultra hoc iste doctor addit quod est difficilius quod non solum qualitas subiectum suum denominat carum, scilicet caritas, sed denominat deum diligentem tale subiectum huiusmodi forma, ita quod caritas non solum denominat subiectum carum, scilicet, quod diligatur a deo, sed etiam denominat tale subiectum deum diligere habitualiter. et ideo non stat subiectum denominari sic, nisi per talem formam, sicut non stat subiectum esse album, nisi mediante albedine. nam iste doctor dicit quod dilectio quam habet deus ad creaturam est quodammodo posterior ad caritatem, quia per prius se obicit creatura ut informata caritate quam, ut dilecta a deo.
Responsio ad probationem secundae conclusionis Aureoli
Contra istam imaginationem arguitur, primo contra illud quod ultimo dicebatur de ratione prioritatis quia dicit quod caritas habet rationem prioritatis respectu divinae acceptationis.
Contra ex philosophia et theologia solida habitudo dei est res viceversa, quia res sunt causae nostrae scientiae, et scientia dei est causa rerum, nam secus est de rebus respectu nostri et respectu dei. Et sicut dicitur de scientia, ita diceretur de aliis actibus, ut volitio dei et complacentia sunt causa Rerum et bonitatis earum et non econverso, igitur ratio prioritatis semper est in deo respectu creatarum sive respectu scibilium quantum ad scientiam sive respectu volitibilium quantum ad volitionem, igitur ille doctor videtur male dicere ponendo quod virtus creata sit causa divinae volitionis et illud est contra philosophiam et theologiam, sed potius econtra deus est causa rerum, immo scientia dei est causa scibilium et volitio dei est causa volibilium. et per consequens videtur male dicere quod creata virtus sit causa divinae complacentiae vel acceptationis.
Et ex isto, sequitur contra dicta quia ex quo divina acceptatio vel complacentia videtur posterior, sequitur quod creaturam deus potest acceptare absque causa quacumque extrinseca et praecise diligere creaturam propter ipsius dei bonitatem et non propter obiectum. et ideo obiectum diligibile sortitur rationem diligibilis non ex se, sed ex deo, quia non habet bonitatem origitur in se.
Unde circa Beatus Iohannes in canonica sua ait quod "prior dilexit nos". Et per consequens secunda conclusio illius doctoris est falsa, scilicet quod caritas creata non procedit a divina acceptatione.
Et legitur de Iacob et Esau, antequam Esau aliquid mali egisset, et Iacob aliquid boni fecisset quod Iacob dilexit Esau, ante odio habuit.
Et in Isaias, legitur quod "iustitiae nostrae sunt in conspectu dei sunt tamquam pannus menstruate", ubi apparet quod in illis non est ratio sufficientiae quare deus nos diligat.
Et in evangelio, quia si fecerimus quidquid poterimus secundum inutiles sumus, et Apostolus ait, "non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit". Et sic apparet quod creatura non diligitur propter se.
Item alibi Apostolus "non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis."
Item pura gratuitate et bonitate sua ordinavit nobis vitam beatam, igitur propter suam bonitatem ordinavit nobis media ad eam consequendam, igitur ordinavit caritatem, quae est medium.
Item quaeretur in quo genere esset dependentia dilectionis dei a caritate creatura, et hoc non posset salvari in aliquo genere.
Item videtur esse contra divina libertatem, et quod non possit libere communicare caritatem non videtur bene sonare.
Item una radix retorqueretur in eam, arguit enim quod deus non potest odire aliquem, nisi in eo positiva sic qualitas mala, igitur nec stat deum aliquem diligere quoniam sit in eo positiva qualitas bona, nam stat quod aliquis sine positiva qualitate odiatur, ut post peccatum et cessante omni actu potest odiri.
Item augmentando infirmitatem suam in peccato originali non ponitur aliquid positivum secundum Anselmum loquentem de conceptu parvulorum.
Pro quo notandum est quod similitudo non est bona de odio ad dilectionem, quia dato quod deus non posset odire creaturam nisi malitia exigente non sequitur, quod ita sit de dilectione, scilicet, quod deus non possit diligere creaturam, nisi suo merito exigente, quia considerata immensitate divina non modica. Debet negari consequentia quia non est simile de odio et dilectione dei respectu creaturarum. nam in nobis, ita est virtuosus numquam odiret, nisi malefacientem, et tamen diligit quemcumque alium indifferenter, etiam ad libertatem spectat dare non benefacienti.
Responsio ad probationem primae conclusionis Aureoli
Respondetur ad rationes huius doctoris quando dicitur actus aeternus non potest transire supra rem mutabilem, nisi participet aliquid noviter quod habet rationem obiecti, igitur aeterna dilectio non potest transire in Sorte, sic gratia exempli, nisi ipse participet aliquid noviter de aeterna dilectione.
Iste doctor tangit materiam praescientiae et de causalitate dei ad extra tenet opinionem, quae non est, ut videtur bene solida. unde dicit quod non stat divinam voluntatem esse determinatam respectu effectus producibilis quoniam[?] effectus producatur, ideo non agit deus ad extra libere volendo. unde solutio argumenti sui stat in hoc, quando dicit quod actus aeternus etc.
Et ideo distinguitur de complacentia vel volitione quantum ad propositum, nam ipsa potest capi pro praedestinatione, et tunc numquam noviter actus aeternus posset transire supra aliquod obiectum, quia quidquid praedestinatum est ab aeterno est praedestinatum, licet possint non esse, vel causatur pro praedestinatione quae est secundum praesentem iustitiam, et sic noviter potest transire supra obiectum.
primo modo igitur negatur quod actus aeternus sine complacentia possit ferri supra aliquid noviter, quia implicat contradictionem quod aliquid sit noviter praedestinatum, nisi concedatur de christo per communicationem idiotatum. et hoc non esset ad propositum.
Sed cum dicitur quod actus aeternus, quando causatur pro acceptatione secundum praesentem iustitiam, potest transire in aliquod subiectum noviter. Contra arguitur nam omnes actus ad intra est aeternus, igitur non noviter fertur in aliquod obiectum, dicendum quod, si intelligitur quod deus ab aeterno praedestinavit aliquem esse in aliquo instanti in quo erit, quaeritur, si intelligitur quod deus sic se habet respectu creaturae quod voluit sic esse, sicut per istam significatur Sortes est. Negatur quia Deus noviter vult eam esse, et sic usque ad tertium principium quod ibi debet esse, etc.