Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 21, de Notitia
Secundum quod tactum est in lectione praecedenti ex divina providentia factum est quod res se ipsas diffundunt multiplicando species quasdam quia non possunt immediate se ipsis communicari sive cognosci, et sicut dictum est, omnia ista facta sunt ad utilitatem hominis, nam res istae inferiores ad usum hominis multiplicantur et se offerunt ut eis utatur homo ad eius indigentias varias, nunc aliquas consumendo, nunc alias conservando et ordinando ad alios usus secundum quod homini congruit, et nedum praesentant se huiusmodi res sive offerunt pro indigentiis hominum succurrendo, sed etiam pro perfectione ipsius ut si ab ipso intellectu cognoscantur tam physice quantum ad proprietates eius naturales quam mathematice sive metaphysice et generaliter secundum omnes modos secundum quos intellectus perficitur eas cognoscendo et finaliter se praesentant et offerunt ostendendo suum creatorem in quo consistit humana felicitas, et hoc testatur Augustinus in pluribus locis. Unde in libro Confessionum et in libro De Civitate Dei sic inquit: "Totus enim iste mundus clamat se esse factum a suo creatore. Tamen a turpe audientibus non auditur clamor iste", ita quod generaliter omnes res mundi sunt sui ipsius diffusivae cognitive, id est, quod omnis res mundi, sive sit res immensa sive intelligentia spiritualis sive sit res corporalis, causat vel causare potest obiective sui ipsius cognitionem in potentia cognoscente, et hoc ex divina providentia specialiter omnia bene disponente quod posui pro illo principio theologico.
Duae extremae opiniones
Advertendum tamen quod in ista materia sunt duae opiniones extremae praeter opinionem Magistri Ioannis de Ripa de qua nunc aliqualiter veritas est declaranda.
Prima opinio
Prima opinio ponit quod realiter res diffundunt se ipsas, ita quod species rei est met ipsa res in esse tali in quo potest animae uniri cognitive. Et istam opinionem legi in Bachon in quodam tractatu quem fecit de multiplicatione specierum agentium, et ultra multa pulchra continentur. Sed diu est quod ego vidi alias, sed non potui reperire usque nunc.
Secunda opinio
Alia opinio totaliter extrema quod nullae sunt huiusmodi species, nec res se sic diffundant per suas species, sicut dictum est, sed ex ordinatione divina ad praesentiam obiecti ipsi potentiae cum certa distantia medii et dispositione res cognoscitur, licet nihil penitus causet in potentia cognoscente, ita quod eo ipso quod obiectum sic se habet ad potentiam ex parte quantitatis distantiae et qualitatis oritur quod ipsa res potest percipi. Unde imaginandum est quod una certa latitudo habitudinum distantiae potentiae ad obiectum in qua res potest percipi. Posset tamen dari maior distantia in qua res non perciperetur vel minor propter maximam elongationem vel maximam propinquitatem. Et consequenter infra huiusmodi habitudinum latitudinem ponunt quod res per applicationem ipsarum rei opacae, vel speculo vel alio opaco res videtur, et tamen non statim obiectatur et distincte, quia istud clauditur in habitudines illas quibus positis cognoscitur obiectum et istud provenit ex ordinatione divina, quia non semper congruit quod res obiectaliter et directe cognoscatur. Et consequenter dixerunt alii quod in anima non formantur actus cognoscendi distincti ab ipsa anima, sed anima est met sua cognitio.
Responsio ad primam et secundum opinionem
Et circa materiam istam, quia non teneo primam nec secundam opiniones, volo eas aliqualiter improbare.
Prima enim opinio videtur repugnare philosophiae naturali multipliciter. Primo quod una res materialis sit in diversis locis secundum se totam id est quod non stat de potentia Dei ordinata sive communi quod res eadem sit in diversis locis secundum se totam. Item videtur repugnare philosophiae naturali quod aliquod compositum ex materia et forma inhaereat animae et immutet eam vitaliter. Item, illud videtur immediate contra Aristotelem III De anima ubi dicit quod "lapis non est in anima, sed species lapidis".
Verum est quod ista opinio responderet quod res corporea non se diffundit vel multiplicat corporaliter cum suis accidentibus corporalibus communibus, sed communicat se pure substantialiter sine huiusmodi accidentibus communibus corporalibus quae insunt ipsi rei in se.
Et breviter circa istam materiam notandum est quod varietas istarum opinionum reducitur ad debilitatem ingenii humani ex qua infirmitate infinito contingit, singulare errore et infinitis erroribus adhaerere propter pronitatem intellectus ad errores qui magis inclinatur ad errores quam ad veritates, et sicut dicit Aristoteles in libro Ethicorum, in materia moralium infiniti sunt modi procedendi, et tamen unicus est modus attingendi signum, sic in veritatibus, infiniti sunt modi inquirendi veritatem et tamen unicus est modus attingendi eas. Et ideo in talibus principaliter insistendum est auctoritatibus in philosophia, sicut fuit Aristoteles, qui maxime laboravit ad inquisitionem veritatis. Ideo opinio sua est tenenda quasi ex quadam fide supponenda. Ideo tenendum est quod res sic se multiplicant diffundendo suas species quia istud Aristoteles posuit et istud est consonum fidei et veritati, quia Aristoteles in omni doctrina sua quasi imitatus est veritatem, et quasi in omnibus consonat fidei et veritati, licet tamen cum auctoritate habere rationes. Et tamen ne oporteat redire solvam illam quaestionem, utrum anima seipsam cognoscat. Et breviter pro isto ponam duas conclusiones.
Prima conclusio
Prima est quod anima realiter distinguitur a suis actibus. Ad hoc enim sunt articuli tres Parisius condemnati. Unus est quod aliqua intelligentia creata intelligat per suam essentiam, error. Secundus articulus est quod anima non possit in se acquirere dispositiones, error. Tertius articulus est quod habens meliora naturalia sit perfectior, error. Et tamen immediate illud sequeretur, si anima esset sua cognitio. Item, in Clementinis continetur expresse quod anima se ipsa sine actu superaddito posset beatificari, error; unde Decretalis ponit quod sunt duo actus beatitudinis formalis ipsius animae distincti ab ipsa anima, scilicet, fruitio et dilectio. Ideo apparet satis ex determinatione ecclesiae et determinatione Parisiensis quod anima habet in se actus cognoscendi distinctos ab ipsa anima, sicut communiter ponitur de actibus gratuitis, sicut sunt spes fides et caritas, et istud consonat dictis Aristotelis. Etiam consonat rationi et veritati.
Secunda conclusio
Secundo sustineretur praedicta opinio per alium modum imaginando de ipsa, sicut de divina essentia quae modo cognoscit Sortem esse et ante non cognoscebat et sic de aliis, et hoc sine acquisitione alicuius rei de novo in se. Tamen ibi esset aliqualis mutatio, quia de non-sciente fieret sciens. Ad articulos diceretur quod intelliguntur quod anima creata non est intrinsece et essentialiter notitia, modo licet de facto esset cognitio sive notitia sua, tamen non esset essentialiter cognitio, quia ipsa remanente posset non esse cognitio. Item imaginatur de quantitate figurata, licet non distinguitur a figura, non tamen est essentialiter figura quia potest non esse circulus nec quadrangulus, et sic de aliis, ipsa eadem remanente in sua essentia. Et ista proficiunt intellectui ad exercitationem et non alias. Et si dicatur replicando quia tenendo quod anima est sua cognitio non posset salvari quod esset species intelligibilis. Negatur consequentia, quia anima per prius esset species intelligibilis et postea intellectio postea volitio, quia stat quod simul sit cognitio, intellectio, volitio quod etiam simul sit odium unius et amor alterius, et sic de aliis. Ad auctoritates faciliter salvarentur reducendo totum ad ordinem et habitudinem animae in se.
Reditio ad inquisitionem de veritate
Redeundo ergo ad praedicta de veritate inquirendum est. Et sicut dixi teneo et tenebo quod quaelibet res concurrit vel concurrere potest obiective ad causandam sui ipsius notitiam in anima. Et hoc potest imaginari dupliciter.
Primus modus
Uno modo, quod per eandem speciem per quam immutat sensum res materialis per eandem immutet intellectum, et hoc dupliciter. Uno modo quod species existens in sensu communi concurreret ad speciem aliam in intellectu causandam, alterius speciei et immaterialem, cum adiutorio obiecti et potentiae intellectivae quae concurrit active ad actum intelligendi et forte ad speciem intelligibilem. Secundus modus imaginandi esset quod species sensibilis et obiectum non aliter concurrerent ad immutandum potentiam intellectivam et sensitivam, quia realiter non distinguuntur anima intellectiva et sensitiva, ita quod species sufficeret cum sensu ad producendum intentionem sicut cognitio intellectus sufficit ad producendum volitionem et cum hoc, cum ipsa voluntate, ita quod species quae reperiretur et reciperetur in sensu esset causa sufficiens cum intellectu ad producendum intentionem Et ita, de phantasmate quod est species sensibilis reservata in phantasia quod intellectus immediate, mediante ipso phantasmate, producit intentionem.
Secundus modus
Alia via est quod materialis res multiplicat duplicem speciem: unam extensam quae habet immutare potentiam materialem, aliam autem multiplicat quae est talis naturae quod immediate sufficit immutare potentiam intellectivam. Verbi gratia, si albedo esset angelo praesens, angelus perciperet albedinem illam per aliam speciam quam per speciem multiplicatam ad organum visus, et isto modo salvabitur quod species immaterialis immediate causabit notitiam in intellectu. Et istam viam posuit Magister Girardus Calcar in suo principio Sententiarum. Et hoc totum provenit ex divina providentia omnia optime disponente, quia certum est quod angelus praesens albedini cognoscit eam, et tamen non materialiter eam cognoscit, nec per organum corporeum, ergo videtur quod eam cognoscat intuitive per speciem immaterialem. Et haec est via satis sustinibilis. Et sic teneatis quam viam vos volueritis. Quidquid tamen teneamus, teneo tamen quod ab infima re usque ad supremam quaelibet posset concurrere scilicet obiective ad causandam sui ipsius notitiam intuitivam, et istud quasi experimur et est doctrinae Aristotelis, et veritati, et rationi consonum.
Reditio ad opinionem Ioannis de Ripa
Redeundo ergo ad opinionem Magistri Ioannis de Ripa, quae non negat omnino multiplicationem specierum sed concedit multiplicationem specierum ab obiectis materialibus sed ponit quod possibiles sunt aliquae creaturae non communicabiles multiplicando huiusmodi species. Ideo non debet sic unde recipi quod neget multiplicationem specierum omnino, sed solum eam negat in aliquibus. Et istud est unum punctum suae imaginationis.
Aliud punctum est quod genus accidentium est finitum et limitatum et quod, cuilibet obiecto alterius speciei correspondet notitia alterius speciei intuitiva, ita quod dato aliquo obiecto causabit notitiam alterius speciei et aliud alterius speciei causabit notitiam alterius speciei. Et sic continue ascendendo ab infimo obiecto procedendo per creaturas tandem deveniretur ad aliquam creaturam quae causabit notitiam supremam possibilem, ex quo genus et latitudo accidentium sunt finita. Et tamen inter illam creaturam quae causabit supremam notitiam et Deum sunt infinitae creabiles quarum nulla erit sui ipsius diffusiva nec poterit obiective concurrere ad causandam notitiam sui ipsius intuitivam in potentia, quia sic illa notitia excederet totam latitudinem datam, et sic excederet supremam, quod implicat contradictionem, ideo etc.
Tertio enim ipse arguit sic, dato quod species non se haberent sicut numeri, tamen advertendum est ibi quod tota latitudo notitiarum sive accidentium sive notitiarum est finita, et tunc praemittit duas suppositiones. Prima est quod perfectior species causat perfectiorem notitiam in eadem proportione. Secunda suppositio quod genus accidentium sit finitum, tunc arguit sic ex quo perfectior species causat semper perfectiorem notitiam in eadem proportione, tunc continue ascendendo per perfectionem specierum et earum notitiarum, ex quo processus accidentium est finitus, tandem dabitur aliqua quae erit suprema, et maxime concursus obiectalis sit naturalis, quia nisi sit, tunc esset processus in infinitum in latitudine accidentium, contra primam suppositionem. Et tunc ex istis duabus suppositionibus admissis infert aliquas conclusiones pertinentes ad propositum suum, quas postea improbabo et dabo solutionem suarum rationum. Ponit ergo supremam intelligentiam factam quae potest concurrere obiective ad causandam sui ipsius notitiam in potentia, ita quod, inter omnes res quae possunt concurrere obiective ad sui ipsius notitiam causandam in potentia, dabitur suprema quae finita est.
Alia propositio: illa notitia quae esset suprema etiam non posset concurrere obiective ad sui ipsius notitiam causandam, quia sic causaret aliam notitiam ab ipsa nobiliorem et alterius speciei per secundam suppositionem et sic illa esset supra supremam datam quod implicat.
Consequenter ponit et satis pertinenter ad propositum pro solvendo unum dubium quod posset sibi fieri. Domine tu ponis quod inter supremam creaturam, quae concurrere potest ad sui ipsius notitiam causandam in intellectu, et dum essent infinitae intelligentiae creabiles, quarum nulla posset concurrere etc, cum non ergo essent cognoscibiles sive communicabilis ad invicem. Respondet quod quaelibet intelligentia quae non esset apta nata obiective concurrere ad sui ipsius notitiam, esset sua notitia. Immo generaliter sua notitia esset et sui ipsius alteri notitia et sic salvaretur quomodo omnes huiusmodi intelligentiae possent adinvicem cognosci, quia quaelibet esset sibi notitia et posset esse alteri notitia sui. Ideo non indigeret actu medio distincto ab ipsamet.
Consequenter ponit quod Deus non potest obiective concurrere ad sui ipsius notitiam causandam, quia iam de facto data esset suprema species cognitionis, ergo nec per Dei potentiam nec alias est causabilis superior, quia implicaret ut dictum est. Circa materiam istam advertenda sunt aliqua, quantum enim est de concursu obiectivo rerum materialium, non esset magna difficultas, quamvis intendo tenere oppositum.
Item, quantum ad hoc, quod intelligentiae aliquae possint esse sibi ipsis et alteri notitia non esset nimis offensivum absolute, circumscriptis articulis. Quantum ad hoc, quod Deus non posset concurrere obiective ad sui notitiam causandam, omnino teneo oppositum, et causa est ista quia, sicut Deus agit ad extra effectum quemcumque vult producere, ita agit vel agere potest ad sui notitiam causandam in potentia obiective. Et hoc propter sui libertatem, ita quod secundum quod potest producere diversos effectus, omnino eodem modo se habens intrinsece, quosdam magis perfectos et quosdam minus. Non obstante divina essentia immensa, immense concurrente ita potest obiective producere notitiam sui intuitiva minus vel magis perfectam secundum quod sibi placet, quia tenui in principio meo primo et tenebo quod Deus respectu cuiuscumque effectus ad extra immense et indifferenter agit, ita quod, quantum ad modum agendi, semper uniformiter agit, et tamen nihilominus producit magnum vel parvum effectum secundum libertatem suae voluntatis. Ita dico quod per libertatem suae voluntatis, Deus, omnino eodem modo se habens intrinsece in se, producit sui ipsius notitiam obiectalem maiorem vel minorem secundum speciem et gradum secundum quod sibi placet. Et hoc testatur Sacra Scriptura, ubi ipsemet dicit "In domo patris mei mansiones multae sunt". Et istae mansiones diversae non sunt nisi beatitudines formales beatorum differentes secundum speciem vel secundum gradum in eadem specie, ita quod, secundum merita ipsorum, dat eis diversos gradus et diversas species beatitudinis.
Ex isto sequitur quod Deus obiective potest concurrere ad sui notitiam causandam. Immo de ipso adaequate, eodem modo se habente, quantum est de se habentur diversae cognitiones intuitivae. Istud patet ex determinatione ecclesiae scilicet quod sunt duo actus distincti ab ipsa anima in quibus consistit formalis beatitudo. Modo, si Deus non posset obiective concurrere ad sui notitiam, oporteret redire ad hoc: quod Deus esset formalis notitia beatorum beatifica. Modo determinatio ecclesiae est realiter ad oppositum, ideo quantum ad hoc non esset tutum dicere quod Deus non posset obiective concurrere ad causandam sui ipsius notitiam intuitivam, sicut de facto facit in beatis, ex quo sequitur contra aliquos qui quasi pro principio tenebant quod concursus obiectalis est mere naturalis. Contra quos, infero quod concursus obiectalis in Deo est mere liber. Utrum autem sit liber in materiali agente, quis dubitat quod non, quia nec in agendo est liber, ita quod sicut in genere causandi non est liber, ita nec in exemplari quodammodo se communicando, licet iste concursus reducatur ad genus causae agentis. Concurrit naturaliter et secundum ultimum sui posse, et sic non esset de agente libero. Unde si albedo esset mere libera in omni eius actione, mere libere concurreret ad sui obiective notitiam causandam. Ita quod breviter de ratione concursus obiectalis non est quod sit naturalis. Ideo secunda suppositio Magistri Iohannis de Ripa non est tenenda. Restat ergo respondere ad radices suas.
Ad rationes Ioannis de Ripa
Ad primum, quando supponit quod totum genus accidentium sit finitum, distinguo sibi. Si intelligatur sic quod totum genus accidentium sit finitum, sic quod quaelibet species quae produceretur in illo genere esset finita et finitae perfectionis, isto modo concederetur sibi. Sed isto modo non esset ad propositum. Si vero intelligat quod totum genus accidentium sit finitum, id est, quod solum finitae species sunt producibiles sub illo genere, tunc isto modo negaretur sibi, nec sequitur infinitae species accidentium sunt producibiles, quarum una semper est perfectior alia. Ergo in isto genere est infinita latitudo specierum producibilium, vel illud genus est infinitum. Similiter arguitur de continuis, quia quocumque continuo dato illud est finitum, et tamen in quolibet continentur infinitae partes quarum quaelibet est maior una certa data, ut si detur una medietas, infinitae sunt maiores, quod patet continue accipiendo aliquid de illa parte, ponendo cum prima eundo per partes proportionales numquam residua medietas evacuaretur.
Secundo diceretur quod accidentia non reponerentur sub aliquo genere loquendo metaphysicaliter. Et illud tenui in primo principio meo, ideo reservabo illud usque ad secundum principium meum et ibidem, Deo dante, illud declarabo. Alia posset esse via quod notitia non sortitur speciem penes obiectum quod repraesentat, quia possibile esset quod essent duae notitiae eiusdem speciei, et tamen una non posset repraesentare idem quod alia. Et illud patebit quando videbitur de notitiae intuitivae et abstractivae differentia. Et isto modo salvaretur quod diversae notitiae intrinsece et essentialiter repraesentarent idem. Et sic non esset processus in infinitum in speciebus notitiarum metaphysicalium sed solum logicalium, scilicet, quod circa eandem rem acquirerentur aliae et aliae denominationes.
Et sic patet quod non oportet quod species accidentium sive notitiarum se habeant sicut numeri, ita quod inter duas species finitas datas, sunt infinitae producibiles, ut forte nullae, sicut inter numerum ternarium et binarium non sunt infiniti numeri producibiles, immo nulli. Tamen quantum est de me tenui et tenebo quod se habet sicut numeri, ita quod inter duas species finitas datas non sunt infinitae producibiles, immo forte nullae
Et sic tota radix Magistri Ioannis de Ripa stabat in duobus. Primum erat quod species se habent sicut numeri. Stabat etiam secundo in hoc quod obiectum alterius speciei producit notitiam alterius speciei. Verum est quod tota radix sua de obiecto materiali stabat in hoc, quod nullum agens agit ultra gradum proprium. Et illud non arguit de agente materiali composito ex materia et forma, quia supposito quod produceret accidens spirituale adhuc non ageret ultra gradum proprium, quia esset substantia; modo substantia perfectior est accidente, sed haberem intentum de albedine materiali, quia est materialis et produceret quasi immateriale.
Opinio Petri Plaoul resolvitur
Circa hoc, tenebo quod activitas rerum et causalitas et influxus resolvuntur ad divinam providentiam libere sic ordinantem magis quam ad proprias specificas rationes, et hoc totum fit per regimen universi, non autem sic est de formali concursu quia limitatus est. Patet quia nos videmus ad experientiam aliquas res minus perfectas magis agere quam magis perfectas. Patet quia cum influentia generali homo producit hominem et asinus asinum, et tamen intelligentia non potest producere intelligentiam nec caelum potest producere sibi simile. Ita quod nos videmus ad experientiam quod causalitas non sequitur formas rerum, et ideo non est inconveniens concedere quod aliqua res minus perfecta producit rem perfectiorem se, non tamen se sola sed cum concursu Dei, quia nulla creatura quantumcumque perfecta potest aliquid producere sine concursu generali ipsius Dei. Ideo actio sive influxus non competit rebus secundum perfectionem specificam sed secundum quod congruit pro regimine universi, et hoc est ex divina providentia, et sic patet quid sit dicendum ad praedictam. Et tunc ad unum quod inducit quod tunc accidentia materialia deberent immutare animam Christi in sacramento altaris, illud argumentum retorquetur contra ipsum, ipse enim bene concedit quod accidentia materialia habent immutare potentias sensitivas et tunc argueretur quod accidentia in sacramento altaris deberent immutare potentias sensitivas Christi corporis ibi existentis. Ideo respondetur pro se et pro aliis negando consequentiam, quia corpus Christi in sacramento altaris non habet habitudinem quae requiritur potentiae cognitivae ad obiectum, ut patet per ipsum, potentia immutetur ita quod corpus Christi non est ibi modo naturali secundum quem potentiam intellectivam et potentiam sensitivam posset immutare, quia naturaliter visio fit per pyramidem cuius basis est in re visa et conus in oculo. Utrum autem posset videri in sacramento altaris, opinio quaedam dicit quod si non ageret supernaturaliter, videret, sed suspendit actionem ne videamus ibidem illud quia ibidem credere debemus.
Ex praedictis satis apparet qualiter magister Ioannes de Ripa non est tenendus in hoc quia dicit quod sunt aliqua obiecta quae non possunt concurrere effective ad sui notitiam causandam quod etiam Deus non posset concurrere, quod etiam influxus obiectalis est mere naturalis de genere etiam accidentium; qualiter sit finitum et qualiter infinitum apparet satis quid dicendum sit et illa sufficiant pro praesenti lectione.