Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 66, de Trinitate
Habitudines unibilium
Secunda habitudo potest esse subiective dependentia. nam licet ab agente praecipue primo effectus possit totaliter conservari, scilicet, forma ex institutione, tamen divina quaelibet forma habet quandam dependentiam respectu sui subiecti excepta anima intellectiva quae non dependent in esse suo subiecto.
Tertio habitudo est potentiae eductivae. Unde formae substantiales et accidentales praeter animam intellectivam realiter educuntur de potentia materiae.
Alia est habitudo unitorum per modum partium eiusdem rationis, sicut duorum graduum albedinis vel qualitatis in eodem subiecto adaequate vel duarum partium continui inter se.
Alia est habitudo formae per modum impressionis et actuationis, sicut sigillum respectu liquidi actuat ipsum secundum figuram propriam et characterizat. Ita forma respectu sui subiecti actuat et characterizat ipsum. Et sicut per subtractionem sigilli in liquido nullum Re manet figurae vel formae vestigium sic per subtractionem formae a subiecto nullum remanet in subiecto formae vestigium et sic in hoc est similitudo.
Propositiones circa hanc materiam
Prima propositio
Prima est: licet quaelibet forma tantae communicetur vi suae unionis quanta est realiter in sua essentia, nulla tamen forma communicat omnes denominationes sibi intrinsecas suo subiecto.
primum patet de substantialibus formis nam penes formas substantiales quantificatur constituti perfectio et gradus perfectionis Rerum compositarum, ergo forma communicat se secundum totam latitudinem suae perfectionis subiecto et qua ratione, ita est de formis substantialibus, ita est de accidentalibus, nam experimus quod secundum perfectionem qualitatis subiectum redditur magis quale.
Item influxus formalis est pure naturalis, ergo forma communicat se secundum totam latitudinem suae essentiae.
Item ex quo forma est pars constituti, videtur quod constitutum contineat realiter totam perfectionem formae tamquam partem. secunda pars patet, quia vi communicationis animae intellectivae ad materiam homo denominatur vivens denominatur intellectivus denominatur liber, et sic de multis aliis denominationibus quae formae competunt, non tamen communicat forma omnis. Primo quia anima intellectiva realiter est indivisibilis et est spiritualis et tamen non communicat hoc praedicatum suo constituto quia constitutum non est indivisibile, sed divisibile et corporale.
Item si animae remaneret denominatio concretiva quae ad imaginationem diceretur suppositibilis, et si per impossibile posset remanere illam, non tamen communicaret sibi illam denominationem.
Corollarium potest sequi quod vi unionis in nullo eodem communicant materialiter anima, scilicet, et constitutum. nam aliud est vivere hominum, aliud est vivere animae, non dico quin anima sit pars hominis, sed secundum praedicationem est Remotio unius ab altero sicut quod anima non est homo. Et Istud est contra multos qui dicunt quod vi unionis animae ad materiam quod Realiter idem est vivere animae et etiam hominis. Et quod Realiter intellectus vi intuitis[?] ad materiam et unitatis ad constitutum, intellectus Realiter est homo. Ideo consequenter dixerunt quod homo est intellectus et quod anima esset homo vi intuitis[?] unionis ipsius animae ad materiam et unibilitas ipsius ad constitutum. et quod est tota quiditas hominis et totum constitutum, et istius imaginationis fuerunt multi autentici, sicut hugo de sancto victore et guillelmus parisiensis et multi alii, et dicunt aristoteles fuisse illius opinionis et huiusmodi imaginationis in X ethicorum. Et guillelmus parisiensis ex hoc fecit quaedam tractatum ubi multa de hoc ponit et vidi eum alis et diu est, multa inconvenientia sequerentur contra istam opinionem, sed illa non sequor pro praesenti.
Sequitur ulterius quod ex unione informativa non consurgit tanta communicatio quanta ex unione hypostatica. Patet nam, si angelus informaret materiam, non communicaret compositio hanc propriam denominationem esse angelum, et tamen, si angelus uniretur verbo, communicaret sibi illam denominationem qui verbum esset angelus, sicut verbum nunc est homo.
Secunda propositio
Ulterius pro prosecutione materiae consequenter pono istam propositionem quod de ratione informationis est carere ratione suppositibili[?], licet tamen huiusmodi rationem non communicet suo formabili.
Secundum satis patet quia in exemplo posito prius dato quod angelus informaret materiam et constitueret, non tamen communicaret sibi esse angelum.
Primum patet nam eo ipso quod angelus informaret desineret esse suppositum vel persona eo quod alteri inviceretur[?], immo anima separata ex sola appetentia vel ex solo appetitu informationis materiae non est persona vel suppositum et dicitur non esse suppositum non quia non informet, sed ex appetitu vel ex sola appetentia ad informandum.
Tertia propositio
Alia propositio: denominatio concretiva quae communicatur vi informationis tendit in subsistentiam formabilis vel constituti et rationem suppositibilem ultimatam et non proprie in subiectum vel in informabile quod immediate informat, patet nam anima vi informationis ad materiam non communicat sibi quod sit homo, nec de per se communicat naturae quod sit homo nisi accidat quod natura ex se sit homo, licet realiter informet et actuet nec de per se communicat toti naturae nam natura quae non per se subsistit, nec est sua subsistentia ut humanitas in verbo non recipit talem denominationem, sed subsistentia eius, scilicet, verbum dei. Ideo concretiva denominatio est ultimate in subsistentiam et in informabile secundum rationem suppositibilem.
Ex isto sequitur contra Magistrum Iohannem de Rippa quod licet deus informaret suam humanitatem et communicaretur per modum informationis, nihilominus illa humanitas propter hoc non denominaretur deus. Patet quia semper denominatio concretiva attribuitur subsistentiae, ergo in casu illo attribueretur deo, ergo dato quod deitas informaret humanitatem, tamen vi illius informationis deus denominaretur deus. Et sic deus bina denominatione posset denominari deus quia denominatione intrinseca et essentiali, et denominatione per accidens, et ex eo quod informaret humanitatem, et sic haberet aliquam denominationem deitatis sibi competentem vi illius informationis ex eo quod denominationes concretive non sistunt in informationibus, sed tendunt in ultimatam subsistentiam, sicut materia prima non est homo, nec anima intellectiva est homo, licet materia prima informetur ab anima intellectiva quia denominationes concretivae tendunt in unam ultimatam subsitentiam et rationem suppositibilem.
Sequitur ulterius quod communicatio huiusmodi denominationis non est intrinsece limitata ad aliquid absolute. Patet quia communicatio denominationis concretivae vi informationis formae contingenter competit naturae eo quod natura potest desinere esse subsistentia, et sic non est limitata, sed potest esse denominatio unius et alterius. unde vi unionis animae ad materiam in sortis communicatur sibi quod sit homo, et tamen hoc est contingens, quia potest assumi a verbo, et tunc sortis admittet suam subsistenciam et iterum verbum potest dimittere, et tunc accipiet propriam subsistentiam. Et iterum pater potest assumere, et tunc admittet propriam subsistentiam. Et sic quantum est ex vi communicationis denominationis concretive per formam non est limitatio ad aliquam subsistentiam absolute.
Sequitur ulterius quod si unio dei ad humanitatem Reduceretur ad formalem, tunc humanitas magis habebit rationem formae quam formabilis. patet quia verbum recipit tanquam subsistentia denominationem concretivam vi humanitatis sibi communicatae verbum nullam communicat denominationem penitus humanitati, sed recipit, ergo habet rationem subsistentiae quantum ad hoc et humanitas rationem formae communicantis.
Plus propositiones
Ulterius pro iterum maiori declaratione materiae pono aliquas propositiones et possent sequi ex dictis applicando ad distinctione prius positam de habitudinibus unibilium inter se.
Prima propositio
Prima est quod quod ratione coexistentiae vel praesentiae non consurgunt denominationes concretivae nec communicantur alicui sic suppositionaliter. patet quia aliter anima separata existens in aere denominaret aerem vivere.
Consequenter dicitur quod nec ex habitudine secunda vel tertia, scilicet, subiective dependentiae vel eductive potentiae, quia staret quod alia vel alia forma a solo deo conservaretur et quod removeretur omnis alia dependentia subiectiva vel etiam eductiva quia staret quod quaelibet forma a solo deo crearetur, immo de facto anima intellectiva non habet dependentiam a materia nec potentiam eductivam de materia, et tamen sibi communicat suas denominationes concretivas et staret quod non conservaretur ab ea, et tamen sibi denominationem concretivam vel naturae constitutae vel substantiae communicaret, nec ex habitudine unionis partium inter se.
Secunda propositio
Alia propositio ex duabus ultimis denominationibus consurgit communicatio denominationis concretive, scilicet ex actuatione et in visu.
Ubi est advertendum quod forma respectu materiae communicat se et suam perfectionem materiae et tam materiae quam formae communicando est in visus et in intellecta in aliud tertium resultans. Ita quod ex actuatione formae ad materiam et in visu tam formentur quam materiae in tertium aliquod resurgit seu consurgit denominatio concretiva competens illi in quo unibilia tendunt patet ex dictis. Et patet discurrendo per habitudines unibilium inter se quia istae videntur necessario requiri, sed aliae quattuor praedictae sunt omnes impertinentes, sed istis duabus ultimis positis est denominatio concretiva, nec sola actuatio sufficit quia stat quod forma actuat materiam, nec tamen communicet sibi denominationem vitae vel quod vivat, ergo ex sola actuatione non sequitur denominatio concretiva in actuatio, sed attribuitur denominatio concretiva illi cui unita innituntur et in subsistentia qua subsistant.
Sequitur ulterius quod si, per impossibile, materia prima esset suppositum vel subsistentia quod ipsa denominaretur homo et non agregatum ex materia prima et anima intellectiva. Patet quia vi actuationis intrinsece et invisus ad se tamquam in ultimatam subsistentiam consurgunt huiusmodi denominationes concretive.
Sequitur ulterius quod receptio denominationum concretivarum dicit actualitatem potius quam potentialitatem. et dare denominationes dicit potentialitatem et imperfectionem. patet primo quia Recipere dicat perfectionem et actualitatem, quia Recipere denominationes concretivas est esse finem unibilium et subsistentiam inquam tendunt unibilia, dare autem dicitur Initi et tendere in subsistentiam cui communicat suas concretivas denominationes.
Ulterius sequitur quod licet deus possit recipere denominationes concretivas vi alicuius unionis nullo modo, tamen potest dare. patet, quia primum, scilicet recipere denominationes, dicit perfectionem, sed secundum, scilicet dare huiusmodi denominationes, dicit imperfectionem quia dicit in visum in alterum quod nullo modo potest deo competere quia deus est purissimus actus in quem omnia alia tendunt etiam innituntur.
Ex hoc patet quod positio Magistri Iohannis de Rippa est falsa. et tunc propositiones suae quas ponit in hac materia, scilicet quod deus potest creaturae communicari per modum formae informantis, et quod falsum est quod humanitas christi vi unionis ad verbum ratione huius communicationis sit deus. Unde de Rippa imaginatur quod vi unionis verbi ad humanitatem, sicut humanitas communicat verbo quod sit homo, ita econtra verbum communicat humanitati christi quod sit deus. Et illud patet falsum quia huiusmodi communicatio per modum formae non potest deo competere quia dicit imperfectionem.
Etiam dato quod huiusmodi actuatio competeret deo respectu naturae assumptae, tamen denominatio vi huiusmodi actuationis n on communicaret naturae assumptae, sed deo quia huiusmodi denominationes concretive non sistunt in informalibus, sed tendunt in suppositionabilem rationem et ultimatam subsistentiam. Alias multas propositiones ponit Magister Iohannes de Rippa in prologo libri Sententiarum, qui videre voluerit videat, et sic patet quod deus non potest communicari ut forma informativa quia actuatio non sufficit ad informationem, sed informatio semper est cum intentia. Et sic patet quantum ad hoc quod deus non potest communicari per modum formae informativae, etc.