Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 78, de Trinitate
De papa
Sicut alias fuit protestatum quod non intendo aliquid tractare de potestate papae, sed illa quae adducuntur de papa sunt ad colorandum et ad discernendum opinionem Latinorum a Graecis varie qui loquuntur de processione Spiritus Sancti. Et aliqualiter fuit pertinens loqui de papa ut in fine praesentis lectionis apparebit. Pro cuius prosecutione adducuntur aliquae propositiones.
Propositiones
Secunda propositio
Quod non est ex institutione humana primarie quod pontifex habeat huiusmodi potestatemSecundo dicitur quod non est ex institutione humana primarie quod pontifex habeat huiusmodi potestatem. Patet quia ex deductione scripturae, sicut deducit Almacanus in libro VIImo De quaestionibus armenorum, Petrus fuit summus pontifex constitutus, igitur officium papatus habet potestatem a Christo datam, quod est contra Marcilium de Padua, qui tenet quod potestas omnium apostolorum est aequalis quantum ad constitutionem et ordinationem divinam et aequaliter fuit eis data. Unde Paulus videtur se esse parem Petro dicere, ideo depraehendit eum in materia legalium, ut scribitur Ad Galatas IIIo. Et ideo secundum ipsum dignitas papalis fuit ex humana et politica conventione inter apostolos ut ipsi existentes aequales haberent recursum ad unum voluntarie institutum. Et sic Petrus fuit institutus et ceteri apostoli ad ipsum tanquam ad principalem recurrerent, et ordinaverunt iterum quod omnis episcopus Romanus in hac dignitate sibi succederet. Sed oppositum apparet satis per plura dicta evangelii quod ex institutione Christi Petrus fuit ordinatus.
Tertia propositio
Quod non denegatur summi pontificis tale esse dominium universale in spiritualibus et temporalibusTertio dicitur quod non denegatur summi pontificis tale esse dominium, scilicet, universale in spiritualibus et temporalibus, et utrumque concurrere in ipsum primaria institutione, licet executio sit divisa.
Prima pars apparet ex successione et vicariatu quia Christus habuit utrumque dominium, et papa verus est vicarius quantum ad verum et primarium dominium, quantum ad executionem tamen est diviso inter spirituale et temporale, non tamen ita erat in antiqua lege, quia temporale et spirituale in veteri testamento concurrebant identice. Et causa divisionis inter spirituale et temporale secundum legem evangelicam est quia executio dominii temporalis impediret spiritualem gratiam et non impedisset in veteri testamento, et inde est quod lex evangelica est nobilior quam lex mosayca. Ideo executiones sunt divisae quamvis remaneat dominium, et hoc ratione capacitatis humanae naturae.
Quarta propositio
Quod non negatur quin ad summum pontificem pertineat consilium generale convocareQuarto dicitur non negatur quin ad summum pontificem pertineat consilium generale convocare et ibi praesidere et concludere determinatione, immo non negatur quin ipse possit facere fidei articulum. Utrum hoc sit in materia qualibet non conceditur, in aliqua tamen ubi veritas esset satis patens in scriptura, tunc ex evidentia sufficientis deductionis posset facere articulum, et hoc Sanctus Thomas concessit in IIa-IIae.
Quinta propositio
Quod sibi in suis praeceptis et eius institutis parendum est in omnibus licitis et honestis quae non sunt contra fidem et rationemSexta propositio
Quod esse unicum papam non tamen est articulus fideiSexto dicitur quod esse unicum papam, licet sit verum et sequitur ex sacra scriptura, non tamen est articulus fidei ad quem teneantur singuli fideles. Nec forte sequitur a veritas est fides Sorti igitur a est articulus fidei. Nam elevato theologo quidquid evidenter sequitur ex fide est ei fides, et tamen multa possent sequi ex fide quae latent fidelibus. Et ideo non sunt ab ipsis credenda ex fide, licet sint evidentia ex scripturis sequi apud theologos et maxime elevatos, et per consequens theologus elevatus sciens b veritatem sequi ex articulo tenetur credere b et si discedat haereticus est censendus. Ex quo posset inferri quod lata est differentia dicere haec propositio est fidei et haec propositio sequitur ex fide.
Consequenter iuxta promissum videndum est generaliter qualiter universitas circa veritatem fidei se debeat habere
Notabilia
Pro quo notandum est quod iuxta imaginationem philosophorum et etiam secundum veritatem considerari debet duplex natura, et forte est eadem diversimode se habens, natura scilicet universalis et particularis. Universalis quae vocatur vis regitiva, et forte non est nisi prima intelligentia omnium directiva.
Secundo notandum est quod natura particularis obedit naturaliter naturae universali, quia magis naturale est naturae particulari insequi naturam universalem quam sequi impetum proprium et particularem naturam sibi propriam. Patet quia illud quod fit a dirigente superiori maxime est conveniens. Et circa hoc Albertus in fine Ii De generatione ponit quod gravia naturaliter ascendunt et levia naturaliter descendunt immixto, et hoc est ex obedientia naturae particularis ad naturam universalem concurrendo ad mixti compositionem. Et relinquit natura particularis instinctum proprium et naturalem et sequitur impulsum naturae universalis et hoc allegat ibidem Philosophum in multis locis hoc praetendentem. Item allegat per se Mesala in libro De sphaera mota.
Et hic fundatur duplex instinctus principaliter in specie humana, scilicet naturae universalis et naturae particularis. Pro cuius declaratione notandum est quod pro bono speciei naturae universalis est providere in speciebus et maxime speciei humanae, quia in ea sunt plures instinctus provenientis ex natura universali. Primus est appetitus civiliter congregandum quia homo non sufficit se solo vivere. Ideo natura universalis indidit sibi praeter dictamen rationis rectae ad civiliter et conversabiliter inclinari. Ideo ait Aristoteles in Io Politicae quod civilitas est simpliciter naturalis nec provenit hoc ex dictamine rectae rationis, et ex hoc instinctu homo est animal civile congregabile et animal iugabile et coniugabile propter procreationem filiorum, et ex universali provisione naturae universalis consurgit ordo politicandi ut habere aliquem regem et superiorem. Et ex hoc consurgit etiam instinctus amandi regem et obediendi sibi, nisi per pravos mores ad oppositum induceretur.
Propositiones
Secunda propositio
Quod ex provisione naturae universalis aliqua est politia scientiumEt ex hoc secundo sequitur quod ex provisione vel participatione naturae universalis, aliqua est politia scientium quos natura universalis congregat et elevat ut vires inferiores obediant superioribus et ea quae conferunt ad intellectum pro discurrendo et operando circa humanae conversationis bonum.
Ad materiam solutionis argumenti Graecorum, nam Graeci habent magnum colorem ex ratione sua cum de Consilio Niceno dicitur quod in eo determinatum fuit quod Spiritus Sanctus procedit a Patre, et in fine determinationis ponitur quod quicumque addiderit aut aliquid subtraxerit anathema sit.
Propter istam materiam ponitur ista propositio quod Spiritum Sanctum procedere a Filio sufficienter deducitur ex scriptura. Istam conclusionem deducit Armacanus in libro VIo De quaestionibus armenorum. Et pluries videtur Spiritum Sanctum mitti a filio, quae habitudo non concederetur, nisi esset unius ab alio emanatio.
Unde Iohannes 16 ait "salvator cum venerit spiritus paracletus", etc. Et sequitur ad propositum de meo accipiet et annuntiabit nobis, igitur Spiritus Sanctus accipiet doctrinam a Filio quam dabit apostolis, et non accipiet doctrinam illam, ut accidens, sed per intrinsecam communicationem propriae divinitatis per quam recipit plene omnem perfectionem et scientiam. Et hoc per spirationem quia totum esse suum capit a Filio, sicut a Patre.
Secundo in alio loco Iohannis dicit "Spiritus qui mittet Pater in nomine meo". Et sic per li nomine meo evidenter concluditur auctoritas mittentis, quae non potest esse ex inaequalitate dignitatis, sed hoc est mittere in auctoritate originationis quia Filius producit Spiritum Sanctum et Spiritus Sanctus est a Filio. Nec potest ibi denotari auctoritas dignitatis superioris et inaequalitatis, quia personae sunt aequales. Aliae sunt auctoritates plures continentes quod Spiritus Sanctus procedit a Filio ut deducit Almacanus nisi supra.
Ex quo sequitur quod additio facta determinationi Consilii Niceni de processione Spiritus Sancti, scilicet quod procedit a Filio sicut a Patre nedum fuit Ecclesiae Latinae licita, immo fuisset licitum papae soli hoc determinare, quia in hiis quae sunt quasi evidenter in scriptura ingruente ponente et occasione papa potest facere articulum, non tamen in omnibus quae non evidenter in scriptura continentur. Et maxime consideratis periculis circa materiam continentibus apparet clare quod sanctissime hoc fuit determinatum, scilicet quod Spiritus Sanctus procedit a Filio.
Pro quo notandum quod in Nicena Synodo quae fuit celebrata sub Silvestro Papa et etiam in Synodo Constantinopolitana quae fuit celebrata sub Damaso Papa fuerunt duae determinationes, quarum prima fuit contra Arrium, qui ponit distinctionem realem inter Patrem et Filium et dicebat quod Filius erat creatura participatione deitatis vocatur Deus.
Secunda determinatio, scilicet in synodo constantinopolitana fuit facta propter haeresim Macedonii dicentis Spiritum Sanctum esse creaturam et ista provenit ex haeresi Arriana.
Et ideo ad removendum istas haereses fuit determinatum quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio tamquam idem et identitate. Et forte ad tollere haeresim dicentium quod Spiritus Sanctus est creatura fuit facta prima synodus et sufficiebat determinare pro tunc quod Spiritus Sanctus procedit a Patre identitate etiam per hoc removetur haeresis Macedonii in secunda synodo quia fuit determinatum in illa quod Spiritus Sanctus procedit a Patre tamquam consubstantialis. Nam forma haeresis erat quod Spiritus Sanctus erat creatura sicut dicetur proportionaliter de Filio. Et sic considerata causa consilii primi non oportebit aliquid dicere de Filio, scilicet quod Spiritus Sanctus procedit ab ipso.
Ad rationem
Restat solvere rationem quia adhuc non videtur quomodo evitatur a Latinis sententia excommunicationis. Ubi notandum est quod li 'aliud' in scriptura sacra non dicit semper distinctionem quamdam seu quodlibet distinctivum. Et igitur li aliud notat quam distinctum, scilicet notat contrarium vel oppositum, et quod sic capitur aliquando apparet in aliquibus locis scripturae. Unde Apostolus dicebat "rogavi te ut denuntiares omnibus ne aliter docerent". Ecce quomodo Apostolus non denegat quin doceretur illud quod non est evidenter expressum in scriptura, ut non fuit prohibitum quin moralia docerentur quae non sunt tamen expresse in scriptura nec in articulis posita.
Et alibi Apostolus "si quis vobis evangelizaverit praeter illud quod accepistis anathema sit". Et sic non prohibetur doctus theologus veritates docere, quae non sunt expresse in articulis fidei nec in scriptura redactae evidenter, quia officium doctorum theologi est docere veritates distantes ab articulis fidei. Ideo li aliud dicit repugnans et non semper distinctum.
Ex istis apparet quod evidenter convincit ratio quod concedendum est quod aliud est additum fidei quam contineatur in Consilio Niceno. Patet nam postea in quodam consilio determinatum fuit duas voluntates esse in Christo et illa veritas non continetur in primo symbolo. Et sic patet quod additur aliqua veritas, quae non continetur in consilio primo.
Secundo in Consilio Calcidoniensis sub Leone Papa Primo determinatum fuit duas naturas esse in persona Christi, et ista notitia est alia et distincta a prima determinatione, igitur.
Tertio in Consilio Constantinopolitano anno domini millesimo quinquagesimo sexagesimo determinatum fuit quod materia Virgo non solum hominem genuit, sed Deum. Et ista propositio in illo consilio fuit concessa materia Virgo genuit Deum et quod ipsa est mater Dei, igitur fidei additur alius articulus aequaliter militans, sicut articulus iste quod Spiritus Sanctus procedit a Filio.
Veniendo ad materiam dicitur quod in Consilio Lateranensi celebrato sub Innocentiae Papa Tertio anno domini millesimo ducentesimo tredecimo fuit determinatum quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio. Et ante huiusmodi doctores Graeci et Latini ut Hilarius, Hieronymus, Gregorius, Augustinus, Ambrosius scripserunt quod Spiritus Sanctus procedit ab utroque. Et non solum Latini hoc tenuerunt, sed etiam Graeci, ut Athanasius, Didimus, Chrisostomus, qui fuerunt viri gravissimae auctoritatis et summae in scriptura eruditi, et cum tenuerunt in suis libris Spiritum Sanctum procedere ab utroque, igitur tam ex dictis Graecorum quam aliorum erit commune Graecis et Latinis quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio. Et hoc reputatur evidenter sequi ex scripturis, nec hoc revocatur in dubium, nec reperitur aliquod repugnans in scriptura, nec ei repugnat aliqua determinatio ecclesiae seu consilii generalis, et ideo istis attentis fuit determinatum Spiritum Sanctum procedere ab utroque. Et ad hoc fuit vocata ecclesia Latinorum et non ecclesia Graecorum, quia non oportuit primo attenta distantia eorum et inutilitate, et attenta ignorantia eorum, quia remittitur eorum doctrina, et sic Graeci nullum habent colorem ad ponendum Spiritum Sanctum procedere a Patre tantum, nisi sit eorum superbia et nequitia.
Item Gregorius Quartus in Ludiniensi Consilio praesentibus Graecis et consentientibus, scilicet quod patriarcha cum aliis Graecis praelatis determinavit quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, igitur prima sententia Consilii Lateraniensis fuit per eos approbata, nam ex eo quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti concluditur quod Spiritus Sanctus aeque bene procedit a Filio, sicut a Patre. Et sic Graeci sunt magis censendi haeretici quam nos.
Obiectio et responsio
Sed contra illud est auctoritas Damasceni in suis Sententiis dicentis: ex Filio autem Spiritum Sanctum non dicimus. Et sic tenet quod Spiritus Sanctus non procedit a Filio, et tamen iste fuit Graecus.
Respondetur primo quia Damascenus enumerat articulos fidei in illo passu et inter articulos dicit Spiritum Sanctum a Filio procedere non esse articulum fidei quia multum refert dicere hoc esse in scriptura. Et hoc sequitur ex scriptura nam ipse tenebat hoc non esse articulum antequam determinaretur per ecclesiam. Et licet Spiritum procedere a Filio sit verum, tamen nihilominus bene dicebat quod Spiritus Sanctus non procedebat a Filio tanquam articulum fidei, sed praecise narrabat articulos ad quos tenebantur Graeci et Latini.
Secundo potest dici quod ipse debet negari in hac materia nec fuit haereticus propter hoc quia hoc dicebat ante determinationem ecclesiae. Nec Ricardus de Sancto Victore dicebat quod essentia divina generat, et modo illa propositio est condemnata, sed ante condemnationem hoc dicebat et ob hoc haereticus non est censendus.
Corollaria
Ex dictis sequitur quod Graeci propter hanc opinionem simpliciter haeretici sunt censendi quia descendunt a determinatione ecclesiae et a consilio generali quia ipsis consentientibus hoc fuit determinatum. Et sic nullo modo possunt evitare quin sint haeretici quia consilium generale non intendit asserere nisi suam sententiam et cum dicit quod quicumque aliud addiderit, id est contrarium, anathema sit. Et isto modo contentur illa sententia.
Aliud corollarium: quod non vocatio eorum nullo modo excusat eos ab haeresi quia attentis causis prius dictis papa potuisset facere hoc et determinare nec oportuisset eos convocare, nec Latinos et suffecisset ipse solus, et sic aliqui volentes eos excusare de haeresi male dicunt quia ex consiliis apparet clare quod sunt haeretici. Et sic apparet qualiter debet glosari illud quicumque aliud addiderit quia scriptura per hoc intelligit quod non addatur contrarium ut in Apocalypsi est maledictio consimilis, quicumque aliud addiderit illi est maledictus.
Ad aliam rationem
Ad aliam rationem quae tangit de multitudine vocum. Primo potest dici quod pars minor seu paucioritas debet se referre ad pluralitatem vocum, ubi oportet seu apparet quod rite non deberet celebrari consilium generale. Si vero appareret, tunc non deberet hoc renuere.