Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 52, de Fruitione
Propositiones circa qualiter tota natura tendit in deum
Ad habendum clariorem intellectum qualiter tota naturaliter tendit ad deum ultimate sunt hic aliqua advertenda.
Quod anima humana separat potest esse persona
Ex quo patet quod opinio Magistri de personalitate animae, et si non sit vera, est tamen probabilis, ita quod anima humana separata potest esse persona. Unde Magister ponit quod de facto "anima separata est persona". Sed doctores communiter ponunt opinionem, quia dicunt quod persona debet esse aliquid quod non innitatur alicui, vel quod nec sit pars alicuius vel quod non inclinetur actualiter vel habitualiter ad aliquid, ideo Magister defecit in hoc quia licet anima separata de facto non sit pars inclinatur tamen ut sit pars. Patet corollarium quia talis inclinatio animae ad corpus potest absolvi ab anima, et anima potest absolvi a tali inclinatione, ergo potest esse persona.
Quod non repugnat angelo quod desinat esse persona absque sui assumptione
Sequitur etiam quod non Repugnat angelo quod desinat esse persona absque sui assumptione. non enim est difficultas quod si angelus assumeretur a deo et ab eo supponeretur quod desineret esse persona, quia supponeretur alio supposito et illud est clarum. Sed amplius pono quia pono quod angelus potest desinere esse persona absque sui assumptione nam sicut habitudo animae ad suum corpus est mere contingens et potest ab anima Removeri. ita deus angelo potest inclinationem addere, ut informet materiam et sic non est amplius persona.
Quod stat grave absolvi a tendentia in centrum mundi
Sequitur ulterius quod stat grave absolvi a tendentia in centrum mundi, quia talis inclinatio non est sibi essentialis. et ita diceretur de igne respectu concavi orbis lunae. immo huiusmodi inclinationes possunt permutari, ita quod grave inclinetur ad concavum orbis lunae et ignis ad centrum mundi. et tota Radix est, quia tota huiusmodi habitudo est mere contingens et praecise ex dei statuto sic ordinantis, et sic terra posset ascendere et ignis descendere secundum naturam propriam.
Quod principia naturalia subiacent divinae dispositioni liberae
Ex quo sequitur quod principia naturalia subiacent divinae dispositioni liberae ut quod omne grave existens sursum non impeditum descendit, et leve ascendit, ista sunt principia naturalia et subiacent divinae libertati. Et ex hoc patet quod sunt contingentia, et ex hoc ulterius patet quod possunt esse falsa, immo quod grave ascenderet potest esse aequae principium naturale sicut quod nunc grave descendit.
Ex quo patet quod aliquod potest esse principium naturalis philosophiae quod potest esse contradictorium principio philosophico. Ex quo patet quod theologia perfectius philosophitur et strutatur naturas Rerum quam quaecumque alia scientia, quia nulla alia ita novit habitudines rerum, nec novit libertatem Dei supra habitudines Rerum, sicut theologia, immo aliae ponunt quod deus necessario agit ad extra nec potest statum naturae immutare.
Consequenter diceretur quod velocitates in motibus magis sequuntur divinum decretum librum quam proportionem potentiarum motivarum ad suas resistentias, nam secundum divinum decretum una creatura agit in aliam et mutatur ab alia et secundum quod congruit regnum universi.
Consequenter diceretur de duratione Rerum quod duratio rerum est secundum divinum statutum et secundum quod congruit potentiae dei regitivae universi, et etiam causalitates rerum reducuntur ad idem.
Ex quo patet quod nulla est repugnantia quod aliqua substantia creata separata ut angelus haberet in se principium suae corruptionis, quia nulla est Repugnantia quod sit secundum proportionem vel combinationem activum vel habituum in substantia separata sequitur eius permanentia quod esset ex habitibus oppositis sequitur eius corruptio, sicut est de forma corporali rei corporalis, immo substantia incorporea est magis fluxibilis. Ita quod forma corporalis corporalis non est magis fluxibilis in non esse, immo minus, et sicut ad creatam combinationem quantum potest forma in materia conservari, ita ad certam combinationem actuum vel habituum potest angelus conservari et ex habitibus oppositis potest corrumpi Et istud fundatur in scriptura sacra. Unde dicit David praeceptum posuit et non praeteribit etiam sapientia ponit legem in singulis quomodo obediunt et quod praeceptum non praeteribunt. Et Rabby Moyses ponit quod cursus naturae totus est ex libera dei dispositione, et quantum ad motus et quantum ad omnia, Ita materia est satis lata, ideo solum reduci principia ex quibus possunt inferri multa.
Quod caritas vel gratia non potest inclinare contra primarium naturae appetitum
Ex quibus sequitur quod caritas vel gratia non potest inclinare contra primarium naturae impetum vel appetitum. Patet quia primarius naturae appetitus est semper Rectissimus, quia semper est in deum. quid tamen sit huiusmodi appetitus potest dici quod non est res distincta a Re appetente, sicut solet dici quod appetitus materiae primae non est Res distincta a materia prima, ut patet Io Physicorum, causando tamen pro impellente potest dici quod est deus movens et dirigens eam in suis operationibus, unde creatura in suis operationibus est sicut sagita missa ad signum et directa a bono sagitario attingit signum. Unde natura non cognitiva ut dictum est, est sicut sagita missa ad signum, et sicut sagitator numquam deficit a signo ita deus naturam dirigens numquam deficit immo deus rectitudine dirigit naturam et in hoc consonant auctoritates philosophorum, scilicet quod natura dirigitur ab agente infallibili etc., et sic prima inclinatio naturae semper est Recta. et sic gratia cum semper inclinet ad bonum numquam potest inclinare ad oppositum primae inclinationis naturae.
Quod caritas non potest inclinare ad diligendum Deum propter utilitatem creaturae
Ubi advertendum est quod Altissidorensis ponit duos motus caritatis. unum ponit qui est in ultimum finem propter se simpliciter et illud dicit esse proprissime fruitivum et perfectum valde. Alium motum caritatis ponit in Deum propter habere Deum et praemiari cum illo.
Quantum ad primum dicitur gloriam meam[?] alteri non dabo. propter secundum dicitur quod bonorum meorum non eges, ita quod deus non eget nobis, sed bene vult ut egeamus eo et desideremus eum ut praemiantem et felicitatem.
Contra secundam partem pono corollarium nam ordo caritatis et ordo debitus naturalis non servatur in dilectione nisi deus sit ultimus terminus dilectionis, ergo diligere deum ut felicitatem est magis diligere felicitatem quam deum quia est magis diligere se felicem quam deum. et sic creatura esset obiectum illius fruitionis, et sic esset usus dei et fruitio creaturae.
Pro salvatione tamen dicti sui est advertendum quod huiusmodi motus dilectionis potest dupliciter considerari.
Uno modo quod in huiusmodi dilectione sint praecise duo termini, scilicet deus dilectus et creatura recipiens dilectionem, ita quod deus sit terminus a quo et creatura terminus ad quem. et sic non debet creatura diligere deum propter utilitatem suam.
Secundo potest contingere quod deus sit terminus a quo et terminus ad quem, ita quod imaginale est quod sit una dilectio quae habeat tres terminos unum a quo, scilicet deum, et unum ad quem, scilicet creaturam, ad hunc ultimum terminum ad quem, scilicet deum, ita quod creatura diligat deum propter utilitatem suam. Iterem referendo suam utilitatem in deum, et sic caritas posset inclinari ad dilectionem creaturae, quia deus esset terminus a quo et ad quem principalis, et sic licitum esset diligere deum propter utilitatem creaturae. dummodo per illam dilectionem omnia illa referentur in deum propter suam bonitatem.
Et sic deus est diligendus ut praemiator, non tamen ultimate diligitur praemium sed diligitur praemium referendo in deum, et sic diligitur bonitas alicuius ut ultimate referatur in deum. et sic patet quod ibi est motus circularium quia incipit ab oriente, scilicet a creatore, et transit per occidentem, scilicet per creaturam. Et iterum reddit in oriente, scilicet in deum, et iuxta et sanctam viam patet quod creatura potest diligi propter bonum caritatis non tamen ultimate.
Quod licet illa dilectio esset licita qua diligeretur Deus propter utilitatem creaturae nihilominus tamen dilectio simplex absoluta et propter se est multo nobilior
Sed contra quod tota natura tendit in deum
Nona
Item aliqua corpora caelestia sunt essentialiter mala in se, ut patet de saturno et de marte, nam abstronomis ponuntur mali et omnes astrologi, qui scripserunt de nativitate corporum et animae. malitias corporum et animae resolvunt in huiusmodi planetis ut quod aliqui sunt proni ad furta, ad homicidia, ad sacrilegia, ad sortilegia, et sic de aliis.
Decima
Item potest dari praeceptum contra inclinationem naturalem, ut si Sortes habeat inclinationem naturalem ad facere a deus potest praecipere quod non faciat a quod si faciat a tunc peccabit, quia faciet contra praeceptum dei, et tamen faciet per inclinationem naturalem, ergo inclinatio naturalis non semper est rectam, quod est contradicta.
On this page
Propositiones circa qualiter tota natura tendit in deum
Quod nulla creatura habet intrinseca rationem terminandi
Quod ab appetitu finis, medii potest simpliciter absolvi creatura
Quod finis quo non est necessarius in operationibus naturalibus
Quod non est necesse quod forma et finis coincidant
Quod appetitum animae ad suum corpus esse solubile
Quod anima humana separat potest esse persona
Quod non repugnat angelo quod desinat esse persona absque sui assumptione
Quod stat grave absolvi a tendentia in centrum mundi
Quod principia naturalia subiacent divinae dispositioni liberae
Quod caritas vel gratia non potest inclinare contra primarium naturae appetitum
Quod caritas non potest inclinare ad diligendum Deum propter utilitatem creaturae
Quod omne peccatum est realiter naturae contrarium et contra inclinationem naturalem
Quod homo non debet servire Deo ut praemietur nec mereri ut praemietur
Quod agentia naturalia non agunt ut assimilentur Deo, licet agendo assimilentur