Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 101, de Libertate
Quod corruptela peccati originalis est originem omnis artis superstitiosae
Sicut dictum est ex corruptela peccati originalis habuerunt originem omnis artis superstitiosae et sacrilegae et secundum quod varii varia coluerunt elementa secundum hoc varias artes constituerunt unde geomantia dicitur a ge quod est terra quia in terra a principio fuit ars introducta sed post ea supervenientes cautiores considerantes ad nullam radicem scientificam huiusmodi artes posse reducere resolvunt in armoniam caelestem.
Unde secundum istos suspensa omni deliberatione in particulari et secundum primos motus a caelo provenientes manus directa in punctorum proiectione recte proicit secundum figuras et post ea secundum Regulas in illa arte constitutas quia ars docet constituere figuras secundum puncta quae repraesentant figuras secundum quod influit armonia caeli pro illa hora et sic omnes effectus Relucent in caelesti armonia facta proiectione impulsu a corporibus caelestibus evenient effectus et secundum illas artes regulas iudicatur de veritate quaesita. Et ista est imaginatio illorum qui volunt tenere istam superstitiosam artem.
Ubi notandum quod tota superstitio magica vel etiam ars vel fraus ubi diabolus nihil confert sed per consensum plures operantur. voco autem per assensum quando deceptores plures inter se conveniunt ut patet contingit enim quod Sortes furetur equum et Plato magicus habens consensum alterius optime dicet de furto et finget se habere artem istam et tamen non habebit.
Et ita autem inquirunt de statibus hominum secretae et ad partem et ignorante populo unus informabit alium in tantum quod iudicabit de occultissimus ut apud vulgus maior fides gueretur[?] fingunt circa verba et coniurationes et fingunt observationem alicuius horae vel certae constellationis ut animi[?] simplicium in admirationem provocentur considerantium qualiter de tam occultis Rebus dant responsa. ideo dicit albertus quod tales superstitiones infamaverunt veram astrologiam, nam fraudulenti et superstitiosi ab ipsa ceperunt apparentiam et fraudem ex ea colorantes, nam quod geomantia Resolvitur in caelestem armoniam nulla est apparentia, et apparet clare impossibilitas considerantibus quod gemanti[?] praesumunt dare responsionem suae actus dependentis ex libero arbitrio sive de rebus omnino spiritualibus ut utrum talis sit propria sed constat quod tales actus et effectus dependentes a divina ordinatione vel humana voluntate non possunt particulariter in caelo relucere.
Secundo sub eadem constellatione et eadem hora adaequate expertum est varias figuras provenire apud aliquod et hoc secundum illam artem, et tamen figura caeli est eadem adaequate igitur talis effectus non proventi ex influentia armoniae caelestis.
Tertio quia ut dictum est cessatio a proiectione punctorum est secundum dispositionem corporalem manus motae igitur stat quod secundae sunt variae dispositi, et unus proiciat puncta paria et alius proiciat puncta imperia.
Sed post auctoritatem fidei et scripturae ac veritatis reprobantium hanc artem est sufficiens improbatio quia tales artes sunt sine Radice et fundamento alicuius rationis et pure voluntariae ductae[?], et in qualibus tali arte quantum ad effectum non apparet veritatis experientia et ideo talibus tota Resolutio est ut sic pro ratione voluntatis, id est, habitus contrarius iustitiae originali quae est respectu omnium malorum quaedam apparentia nam habitus pravus est quaedam apparentia habitus voluntatis est apparentia et cognitio respectu sui obiecti et sic tota apparentia artium sacrilegarum Resolvitur ad habitum contrarium iustitiae originalis nec fundatur in alia Radice et quantum ad intellectum est apparentia et quantum ad voluntatem est inclinatio et corruptela humanae mentis Ita quod per modum apparentiae quantum ad potentiam cognitivam et per modum inclinationis specialis quantum ad potentiam volitivam et cum hoc particularibus causis concurrentibus ut quaestu et vana gloria et sic de aliis.
Ex quo consurgit quod voluntas circa moralem vitam multis falsitatibus quantum est de se obfuscatur.
Et ex hoc etiam apparet radix causa variae inquirentium de felicitate humana quam quid veritas christianae fidei verae docet. Sed fuit impedita per sacrilegium vel huiusmodi artes sacrilegas, nam de Moyse qui legem asserebat legitur quod magi pharaonis fecerunt similia mirabilia unde veritas fidei orthodoxae quasi in aequilibra tunc ponebatur et miracula apostolorum confundebantur per artem magicam simionis magi ideo tempore apostolorum quando lex nostra divulgabatur non defuit ars magica cum simon magus erat consimili faciens miracula.
Notabilia
Primum: quod semper vincit veritas
Circa praedicta duo notanda sunt. primum quod hoc non obstante semper vincit veritas, nam magi pharaonis deferunt in tertio signo et hoc fuit ad sufficientem differentiam verorum miraculorum a falsis. et tempore introductionis christianae legis in detestationem sacrilegi cultus interiit[?] simon magus.
Secundum: quod providentia praemissus est artes magicae ut mens humiliter legem acceptaret
Pro quo secundo notandum est quod ex divina providentia praemissus est ut artes magicae tempore miraculorum verorum etiam vigerent. et causa est quia Religio fidei tantae dignitatis est ut solum pro humilibus et disponentibus se ad vitae aeternae prosecutionem sit data.
ex hoc concluditur quod decuit quod fides non introduceretur per evidentiam summam quia et superbi et elati ad eum accessissent, et privaretur dispositio humilitatis et devotionis et sic absque apparentia concludente propter reverentia dei promulgata est fides nostra.
Et haec est causa quare species sub quibus corpus christi continetur habent omnes operationes et actiones quas haberet verus panis quod illae species sapiunt nutriunt reficiunt et calefierent si applicarentur igni sicut hostia non consecrata, nam sicut ex pane alterato generatur vermis, ita ex speciebus sub quibus corpus christi continetur generatur vermis, sed si species illae non caleficent et generarent vermen sicut panis, tunc in hoc appare vera probatio fidei nostrae, et hoc decuit removeri a mentibus homini ut humiles intrarent fidem.
Circa effectus contingentes
Opinio Avicenna
Notandum est tamen quod omnes effectus contingentes quid philosophi voluerunt reducere ad causas pure naturales et non propter hoc concedendi sunt daemones operare, licet autem dicant hoc ut Platonici.
Et circa hoc Avicenna in VIo naturalium et albertus hoc recitat in parvis naturalibus Avicennae imaginatur ipse Avicenna quod anima est ultima intelligentiarum si sit multiplicata vel una ad propositum non spectat.
Secundo ipse imaginatur quod anima non Impedita vel per malam complexionem vel per malos actus vel habitus ipsam depravantes vel afficientes ad Res villes corporaliter sed magis econverso habita cognitione causarum superiorum amore et desiderio efficitur tantae virtutis et activitatis quod tota materia elementorum existentium infra concavum orbis lunae et omnia corruptela mixta efficiebantur ei obedientia et obediebant eius imperio.
Unde consequenter ipse dicit quod secundum opinionem Avicennae anima potest esse ita nobilis quod quasi videatur quod verbum incarnatum et posse inferius agere quidquid deus agit, et plene obedit ei tota massa corporalium existentium infra concavum orbis lunae.
Iuxta hoc Avicenna concedit in libro praefato quod anima potest facere plure et facere tempestates iniungere[?] et sic de huiusmodi operationibus, ita quod omnia corpora ei plene obediunt et ex consequenti operationes mirabiles ipse Reduceret ad animam nobilem sic operantem et imperantem cui tota materia corporalis existens infra spheram generalium et corporalium plene obedit et sic istae salvat fastitudines[?] scilicet, quod anima una Impedit opera alterius animae non habens nobilem anima poterit alium cuius anima est depressa et corpori demersa alterare et impedire a suis operationibus et quia talis obediet animae nobili sequitur quod unus poterit alium facere infirmum laesum impotenter et sanum, et sic ex Radice tacta apparet quod anima nobilis est tantae activitatis quod materia exterior ei obedit et sic omnia sortilegia reducit ad hac causam.
alia (secunda) opinio
Alii reducunt in caelestis influentias et armonias et dicunt quod caelum est tantae efficientiae quod omnia opera quae experimur poterit facere.
Rotant tamen isti quod diversa sunt signa in caelo et stellae ac planetae quae sunt diversarum proprietatum et causalitatum et una portio caeli est respectu unius speciei et alia respectu alterius et sic omnes effectus sunt contingentes Reducuntur in caelestes armonias tanquam in suas causas et fortitudo caeli est quod si applicetur materia eveniet mirabilis effectus.
Unde isti concedunt de capite Saturni quod imprimeret fabricato in constellatione circa virtutem loquendi et dandi responsa cognoscendum futura et praedicendi et sic omnes effectus mirabiles qui contingunt possunt salvari per influentiam corporum caelestium, vel quod sunt imaginationes fabricatae in certis constellationibus quae habent vim alterandi elementa, vel ex operante talem imaginationem vis talis procedit et virtus movendi elementa, vel diceretur quod non quilibet deberet materiam applicare ad tales effectus producendos quod multum refert applicantes[?] eligere convenienter.
Alia (tertia) opinio
Tertia opinio est aliquem[?] in libro suo de radiis stellicis cuius imaginatio aliqualiter coincidit cum prioribus, nam iste dicit quod omnes Res mundi habent radium, et quaelibet res multiplicat undique suas species et radios.
Secundo iste imaginatur quod caelum continet aequaliter omnes res inferiores producibiles et unum signum Respicit aliam Rem et aliud aliam.
Quarto imaginatur quod homo operetur mediante imaginatione et desiderio et quod operatur mediante voce expressa, et voces prolatae mediante desiderio et imaginatione habent radios et efficientiam proportionalem ad radios caelestes.
Ita quod aliquae sunt voces proportionales signo arietis et habent effectus proportionales sicut illud signum.
Aliae sunt voces sicut signum cauri et sic de aliis signis, et ulterius dicit aliquis[?] quod aliquae voces semel prolatae habent efficientiam et aliae voces non nisi pluries proferantur.
Aliae non nisi proferantur in certa constellatione scilicet, in signis formatis in caelo correspondentibus vocibus factis, et ex hoc salvantur sortilegia et omnia mirabilia Resolvuntur ad triplicem causalitatem, scilicet, ad caelestem armoniam ad hominem ad instrumenta eius per imaginationem et desiderium applicata tamen secundum diversas constellationes ars magica nihil est nisi applicatio aliquarum rerum in certis constellationibus.