Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 114, de Libertate
Propositiones Bradwardini de contingentibus
Antequam respondeatur ad rationes praedictas sciendum est quod praedictus doctor capitulo quarto tertiae partis summae suae describit contingens ad utrumlibet quod est actus agendi libere per se et primo quo posito cum omnibus dispositionibus naturaliter primus non necessario sequitur ipsum produci sed utralibet partium poterit stare aequaliter et in alio capitulo quinto sequenti ponit propositiones plures.
Prima est quod propositiones de contingenti ad utrumlibet aequaliter convertuntur in oppositam qualitatem.
Secunda propositio aliqua consequentia est bona quae non est necessaria simpliciter nec ut nunc, sed est contingens.
Nona nullus actus creaturae dicitur simpliciter esse contingens aequaliter sed tantum in determinato genere, puta respectu causarum inferiorum.
Decima nullus actus creaturae est liber simpliciter libertate contradictionis sed secundum quid, scilicet respectu causarum secundarum.
Resolutio opinionis Bradwardini
Istae propositiones sunt valde mirabiles, quia nunc videtur concedere contingentiam, nunc negare, et ideo oportet resolvere suam positionem.
Resolutio eius stat in hoc primo videtur dicere quod qualitercumque deus ab aeterno disposuit taliter erit, et quantum ad hoc ipse communicat cum fide catholica et veritate theologica.
Secundo, videtur dicere quod non poterit aliter esse vel non poterit non esse quocumque sit provisum, immo necesse et fore, et quantum ad istam partem ipse ponit haeresim quod non oportet quod si deus ordinavit antichristum fore quod ita erit necessario et inevitabiliter nam credit illam consequentiam esse bonam deus vult antichristum fore igitur antichristus necessario erit.
Quarto, intendit quod quantum est ex parte rerum illae possunt contingenter et ad utrumlibet disponi, unde et lapis ad utrumlibet ut quiescat vel moveatur a potentia motiva ita dicit ipse et actus nostri sunt indifferentes et res obiective quantum est de se sunt contingentes.
Quinto ponit quod voluntas humana quantum est de se habet libertatem contradictionis, ita quod positis omnibus causis requisitis ad actus voluntatis productionem voluntas quantum est de se haberet naturalem facultatem exeundi in oppositum. Ita quod illa est intrinsece libera libertate contradictionis quantum est de se et maxime positis causis inferioribus praeter primam nam signata tota multitudine causarum secundarum requisitarum ad actus voluntatis productionem voluntatis humana adhuc posset conformiter agere vel non agere.
Sextum dictum quod istis non obstantibus voluntas in omni suo actu necessitatur non quid a causis secundis non quin sit libera intrinsece et non quin effectus sint contingentes, sed aliunde accidit necessitas, scilicet, ex parte praeventionis primae causae quae non permittit voluntatem humanam ad utrumlibet flecti seu exequi, et eam limitant ad agendum determinant et necessitant.
Septimum dictum quod eius libertas salvatur sufficienter quia intrinsece est libera nec potest necessitare a causis secundis. tertio dicitur libera ex eo quod numquam agit nisi volens ita quod potentia est libera quae facit quidquid vult et numquam facit quod non vult, nam primi actus voluntatis sunt volitiones, ideo vocatur libera quia volendo agit, et ex consequenti operationes voluntatis sunt in eius potestate quia eas facit volens.
Consequenter ponit quod libertas et necessitas non repugnant quia operatio voluntatis est necessaria necessitate primae causae concursus et tamen ipsa est libera, quia sic agendo voluntas facit quod vult quia qui facit a quando vult facere a videtur quod a sit in sua potestate, et in ista positione sunt meritum et demeritum nam voluntas male agens vult male agere licet necessitata et bene agens vult bene agere.
Exemplum ponit sic: Sortes qui vadat ad ecclesiam et velit dare elemosinam[?], deinde superveniat virtus ipsum necessitans ad hoc nihilominus Sortes aeque sponte et libere exequetur suum actum et veque merebitur, ergo necessitatio quae non est coactio nec violentia non Reddit voluntatem invictam. Ideo tollit meritum nec excusat culpam. Unde unde si Sortes velit occidere Platonem veniat causa necessitans huiusmodi volitionem non reperietur ibi coactio et igitur coactio non tolleret rationem demeriti, et sic omnes auctoritates scripturae Augustini et aliorum doctorum quas ipse inducit contra se, scilicet quod homo non obligatur ad impossibile et huiusmodi auctoritates dicit quod intelligendae sunt quod voluntas numquam agit coacta seu violenta.
Videtur tamen quod dicta sua non sint vera, quia per talem necessitatem quis excusaretur a culpa et tolleretur in eo meritum et sine dubio sophistice loquitur et subtiliter in hac materia, nam positio eius est haeretica et est bene mirandum de tam bono doctore, tamen dictum est mihi ab alio doctore de anglia quod cum iste esset in quadam disputatione semel concessit de necessitate evenire vi argumentorum sed per superbiam motus illam viam voluit prosequi.
Argumenta contra Bradwardini
Et licet suae rationes et responsiones sint sophisticae tamen videtur quodammodo illo coloratae, sed non habent fundamentum quia nullo modo posset evitare quin deus necessitet creaturam ad peccandum secundum dicta sua cum dicit quod necessitas antecedens non cogit voluntatem humanam quin suos actus producat libere.
Sed contra arguitur significando volitionem malam Sortis nundum productam quia quaereretur utrum Sortes qui cras eliciet illam malam volitionem poterit per quamcumque potentiam evitare productionem volitionis prohibitae, si non potest evitare, tunc inevitabiliter sortes peccabit et iniuste a deo obligatur quia ad impossibile sibi, et nedum iste tantum necessitatem posuit in voluntate humana, sed etiam in divina, nam posuit necessitatem in divina praeordinatione quia non potest aliter esse per quamcumque potentiam quin, ita sit sicut deus praeordinavit si sortes potest evitare ergo sequitur contra eum, scilicet quod deus poterit non concurrere cum Sorte ad mali actus productionem cuius oppositum ipse ponit dicens quod quidquid deus praescivit et ab aeterno ordinavit per nullam potentiam potest non fieri. Sed retorquetur argumentum contra eum et signetur actus producendus quaeritur utrum sortes posset evitare illum actum vel non. si non, igitur obligatur ad impossibile. Si potest evitare, tunc non est ponenda necessitas antecedens.
Secundo frustra loquitur de contingentia quia per eum nulla penitus est contingentia. Etiam frustra dicit quod potentia est intrinsece libera quia numquam in actum exibit nec unquam exercuit, nec potest exercere et ideo suae discipulines sunt sophisticae ne videantur fidei adversari.
Etiam ipse ponit quod causae secundae ab aeterno determinatae sunt igitur ex determinatione trahent necessitatem in effectum, quod est falsum. Patet igitur quia radix sua difficultatis reducitur ad duos errores.
Primus est quod ex divina providentia et ex divino proposito omnia futura evenient eodem modo quo sunt praeconcepta in mente divina et de ista materia dicetur inferius.
Secundus error est quod voluntas divina necessitat voluntatem humanam in omni suo actu praeveniendo, et quantum ad hoc apparuit clare contraria veritas quia voluntas divina praevenit voluntatem humanam ratione nobilitatis et aliorum modorum prius tactorum non tamen praevenit durative nec successive quaque. Ista tamen positio non indiget reprobatione quia maxime est contra fidem, nam philosophi voluerunt incidere in illum errorem nam tulius maluit negare providenciam divinam quam libertatem in voluntate humana.
Responsiones ad rationes Bradwardini
Ad primam
Ad rationes igitur respondendum est primo iste videtur se fulcire quia nisi opinio sua esset vera tunc rediret error Pellagii, nam ut dicit haec esset attribuere voluntati creatae concursus divinae voluntatis et libertatem et potestatem dei attribuere pure creaturae et negare subiectionem debitam creaturae ad creaturam quod non videtur bene dictum.
Hic dicuntur aliqua. Primo, quod Pellagius et Augustinus contendunt de praeventione divina per gratiam et per dona gratuita et non de praeventione primae causae respectu causarum secundarum. De qua quid praeventione loquitur potissime iste doctor et non de gratuita. Ex quo clare apparet quod ratio non est ad propositum cum Pellagius negaret praeventionem gratuitam.
Secundo, dicitur quod voluntas humana circa praeventionem non specialiter praeventa sed generali modo non sufficit in actum dilectionis dei super omnia ista probata est in prima distinctione.
Tertio, dicitur quod voluntas informata caritate sive specialis spiritus sancti vivificatoine non sufficit in actum dilectionis dei super omnia, nam ut dictum est caritas non exit plenarie in actum nisi ducta et praeventa a spiritu sancto.
Quarto, dicitur quod voluntas informata caritate et vivificata spiritus sancti assistentia sufficeret in actus meritorios et diligere deum super omnia.
Quinto, dicitur quod cum istis adiutoriis positis voluntas sufficeret naturaliter in actum exire qui est meritorius nec hoc faciet errori Pellagii quia voluntas humana non ob hoc arguitur esse est sua potentia naturali potentia elevativa ut non est inconveniens activitatis ut duo levet gradus mille iuncta tamen per aliam potentiam ita quod voluntas creata iuncta caritate et spiritus sancti assistentia sufficeret in actum meritorium et ex hoc arguitur quod specialis dei praeventio per caritatem et assistentiam spiritus sancti specialem auget voluntas libertatem quantum ad executionem. Patet quia stantibus huiusmodi adiutoriis voluntas habet in sua libertate producere actum vel potestatem producendi actum quem non haberet cessantibus huiusmodi adiutoriis, ex quo sequitur quod praeventio naturalis auget libertatem voluntatis quantum ad executionem ita praeventio per dona gratuita elevat libertatem voluntatis magis quam esset sine tali praeventione, et sic tam praeventio naturalis requisita quam gratuita non impediunt executionem libertatis voluntatis, sed ipsa libertas praemovetur et augetur. Et ideo non est imaginandum quod creatura necessitetur et impossibilitetur sed totum contrarium de naturali dictum est. Sed de gratuita clarum est quod voluntas elevatur ad hoc ut possit libere committere actum bonum vel malum immo posset poni quod intenditur executio libertatis secundum maiorem praeventionem divinam.
Ad secundam rationem
Ad secundam rationem cum dicit deus vult a voluntate producere p actum, ergo voluntas producet p antecedens non est in potestate voluntatis creatae ergo nec consequens. ista ratio est modici ponderis, quia difficultas est propter modum loquendi nam distinguendum est quid vocatur aliquid esse in potestate voluntatis creatae nam si aliquid dicatur in potestate voluntatis creatae sic quod voluntas creata habeant plenum divinum supra illud ad ordinandum de huiusmodi Re ad libitum et sic nihil est in potestate voluntatis sed solus deus habet in potestate quamcumque creaturam de qua potuit facere ad libitum, si ante aliquid dicatur esse in potestate voluntatis humanae, quia in libertate eius est illud ponere vel non ponere.
positis omnibus aliis causis requisitis, ita quod si omnis causae secundae ad hoc requisitae applicarentur voluntas posset ponere illud vel non ponere, et sic concedendum est quod actus voluntatis sunt in potestate voluntatis, sed alio modo aliquid dicitur esse in potestate voluntatis quia ponitur ad positionem actus existentis in voluntate et non ponitur ad non positionem illius actus et isto modo voluntas humana dicitur praeveniri a voluntate divina, vel deum velle voluntatem creatam agere dicitur esse in potestate voluntatis creatae qui actus est in potestate voluntatis qui si ponatur ponitur concursus divinus et ista distinctio est valde facilis et solvit difficultatem materiae, aliter potuit distingui, sic cum dicitur antecedens non est in potestate voluntatis, dupliciter potest intelligi, uno modo quod sit in potestate voluntatis auctoritative, alio modo illative. Primo modo concedendum est, sed illative dicitur quod antecedens est in potestate voluntatis, et quia sic est in potestate voluntatis sequitur quod voluntas ibi concurrit.
Sed contra antecedens, non est in potestate voluntatis auctoritative, igitur nec consequens. Negatur consequentia quia consequens est in potestate voluntatis auctoritative quia voluntas est divina suorum actuum et habet potestatem non ponendi actum. Sed causa quare consequentia non valet est quia aliquid includitur in antecedente, scilicet sub auctoritas, quae tamen non includitur in consequente.
Ad tertiam rationem
Tertia ratio nisi deus praeveniret voluntatem creatam sequitur quod voluntas posset facere deum periurum et mendacem ut arguebatur heri, hic dicitur quod si deus aliquid Revelaverit semper erit verum nec potest esse falsum et quando dicitur potest non sic evenire, igitur hoc potest esse falsum, immo est falsum negatur consequentia, et causa est quia Revelationes divinae, fides, et prophetiae notitiae beatificae sunt de ista latitudine quod quaelibet talis notitia sequitur in Repugnando conditionem intrinsecam dei iudicii, et sicut deus fallitur nec potest falli ad extra ita nec Revelatio potest esse falsa quia sequitur conformiter de natura sua partem veram et ista est mobilis perfectio infinitae nobilitatis.
Ad quartam rationem
Quarta ratio quaelibet potentia fortior potest debiliorem necessitare igitur divina voluntas quae est in infinitum perfectior quam humana necessitabit voluntatem humanam ista ratio deficit.
Primo quia assumit unum falsum dividendo generatur quod quaelibet potentia fortior possit necessitare inferiorem ad agendum, nam ignis est fortior activitas quam aeque et tamen non posset eam necessitare ad agendum.
Secundo dicitur quod argumentum non est ad propositum, quia iste dicit de facto quod quaelibet voluntas creata semper necessitatur et tamen assumit utrum deus posset necessitare eam.
tertio dicitur quod dato quod in quolibet actu divina praeventio necessitaret voluntatem creatam, dicitur tamen quod contingenter necessitaret, nam iste habet probare quod necessario necessitet.
Quarto dicitur quod de possibili implicat contradictionem causam prima necessitare voluntatem creatam respectu sui actus liberi concurrendo active per modum autem obiecti vel finis, si aliter necessitaret non est ad propositum, quia hic agitur de concursu activo quando aliqua conditio est intrinseca alicui naturae deus non potest illam tollere, sicut deus non potest facere quin homo esse Risibilis, nec posset facere quod asinus Responderet ita diceretur quod deum facere voluntatem agere naturaliter implicat contradictionem sicut si diceretur quod non intelligens intelligeret quod implicat, nam deus non posset facere naturam lapidis intelligere et sic nedum de facto sed eciam de possibili implicat contradictionem causam primam necessitare libertatem voluntatis creatae.
Quinto dicitur quod dato quod divina voluntas cum concurreret cum humana, nec posset humana resilire voluntati divinae nihilominus voluntas divina non posset eam necessitare.
Sexto dicitur quod licet voluntas divina faceret voluntatem humanam necessitari, tunc ipsa non concurreret cum divina voluntate secundum causalitatem liberam, sed naturalem, unde eadem anima est naturaliter operativa et libere voluntas primos actus naturaliter operatur et alios libere modo non implicat quod causalitas quae concurreret ad actum naturalem concurreret ad actum liberum et ei applicaret, et ista est grata imaginatio quae haberet forte locum in voluntate beatifica creaturae. Unde imaginandum est quod qui vellet sic imaginari quod causalitas naturalis haberet duos gradus unus est infimus quantum ad effectivos actus, et iste est infimus gradus secundum quem generantur primi motus in voluntate secundus gradus esset secundum supremam portionem secundum quod voluntas fertur in ultimum finem necessario, et sic activitas naturalis in supremo gradu nobilior quam sit activitas libere contradictae, nam personae divinae ad intra prius agunt operationem naturalem et necessitate quam libere, nam pater primo producit verbum, deinde pater et verbum producunt spiritum sanctum et tandem deus ad extra producit libere modo activitas productionis ad intra est nobilior quam productio ad extra. Et ita imaginandum est quod supremus gradus activitatis voluntatis creatae est nobilior quam activitas libera. Unde nihilominus valde bene staret nec esset inconveniens quod deus necessitaret creaturas in patria in fruitione obiecti beatifici.