Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 92, de Caritate
Ad aliam rationem
Ad aliam rationem, quando dicitur quia vel caritas est indivisibilis, et hoc non quia tunc sequeretur quod omnes essent cari aequaliter. si dicatur quod caritas est divisibilis, contra quia caritas non est Remissibilis, igitur non est augmentibilis. antecedens apparet, quia si esset remissibilis hoc esset per peccatum veniale, et hoc non, quia sequeretur duo inconvenientia.
Primum quod aliquis mereatur tantum sicut Beatus Petrus, et tamen non plus praemiaretur in caelo quam infans noviter baptizatus.
Respondetur primo quod dato quod caritas esset indivisibilis non propter hoc, sequitur quod omnes essent deo cari. et posset ista consequentia varie interimi secundum quod sunt varii modi ponentium caritatem non habere partes graduales.
Secundo quia caritas non est intrinsece caritatis nec denominat aliquem intrinsece earum, nam cum aequalitate caritatis in duobus sunt inaequalitas denominationum, ut staret quod aliqualiter participarent caritas, et tamen inaequaliter acceptarentur. et sic denominatio, quae est esse carum deo est extrinseca huiusmodi qualitati, quae est caritas, sed magis Resolvitur ad divinam acceptationem.
Responsio ad obiectionem
Respondetur quod caritas est alicuius certae speciei et habet aliquid quod est de ratione eius specifica, sed negandum est quod hoc sit Reddere carum, et si arguatur quod esse caritatis est huiusmodi, dicitur quod ibi petitur principium, et sic de directo posset negari.
Et si quaeratur quae est denominatio intrinseca caritatis, hic dicitur quod vocabulum non est impossibilem, nec habemus vocabula concretiva imposita quae communicantur subiecto intrinsece vi huiusmodi informationis, et sic conceditur de omni qualitate vitali. Ita quod qualitas immutans mentem vitaliter ex eo non est aliqua denominatio intrinseca. patet si inhaeret alteri, tunc non illud subiectum cui inhaerebat denominaret.
Secundo non solum denominatio caritatis potest esse maior vel minor per acceptationem, sed etiam potest esse maior vel minor per assistentiam spiritus sancti sibi qui eam vivificat, quia secundum quod spiritus sanctus mentem magis vivificat secundum hoc caritas denominat subiectum magis carum, nihilominus tamen tenetur quod caritas est intensibilis et remissibilis et componitur ex partibus intensivis. et tunc ad rationem, quia tunc caritas esset Remissibilis per peccatum veniale.
De differentia peccati venialis a peccato mortali
Notandum est aliquid de differentia peccati venialis a peccato mortali. unde aliqui ponunt differentiam inter peccatum veniale et peccatum mortale in ordine ad penas eis debitas nam in peccato mortali debetur aeterna pena. peccato veniali debetur pena temporalis, sed ista assignatio differentiae nulla est, quia quantificatio penae est impertinens ad gravitatem culpae quod patet quia signata gravi culpa, si deus per suam potentiam non vellet dare penam peccatum, non esset minus grave nec defforme, igitur quantificatio penae est impertinens ad dandum differentiam inter mortalem et veniale peccatum.
Secundo daemones graviter peccant et tamen propter illa peccata nulla eis debetur pena, quia deus non vult eos punire eo quod sunt extra locum merendum, licet sint in loco ubi non iuste agant.
Alii autem ponunt aliam differentiam dicentes quod eo different, quia veniale non est legis transgressio, et mortale est contra legem et dei mandatum. Sed ista differentia non videtur bona, quia omne malum est prohibitum nam scriptura prohibitum facere malum et a malo declinare.
Confirmatur, quia ratio peccati consistit principaliter in comparatione ad legem et in deformitate eo quod actus est legi deformis, igitur omne peccatum est contra legem.
Notandum est quod ex culpa originali creatura rationalis incurrit ignorantiam agendorum ex parte intellectus.
Secundo incurrit infirmitatem et impotentiam quantum ad effectum, et ideo ratione huiusmodi ignorantiae aliqua sunt fugibilia de quibus intellectus pro praesenti via non potest habere sufficiens iudicium practicum suae fugibilitatis. et aliqua sunt eligibilia de quibus creatura in hac vita non valet habere Iudicium sufficiens suae eligibilitatis. et alia sunt de quibus potest habere iudicium practicum sufficiens eligibilitatis vel fugibilitatis facta diligentia. et circa hoc ex parte ignorantiae tota latitudo eligibilium, de quibus intellectus non potest habere iudicium sufficiens eligibilitatis. et tota latitudo fugibilium de quibus intellectus non valet habere rationem fugibilitatis committuntur venialia circa hoc eo quod creatura deberet eligere vel fugere, quae debet.
Secundo ex parte impotentiae creatura incurrit fragilitatem atque infirmitatem suae naturae. et hoc est ex peccato originali. unde ratione peccati originalis consurgunt volitiones pravae et affectus mali, qui sunt primi motus in nobis quos etiam non possumus Reprimere et licet sint pravi, et non possumus eos evitare excusantur, tamen pro illo tempore pro quo non possunt reprimi, et haec facta diligentia.
Et sic omnes motus primi quos inevitabiliter incurrimus vocantur venialia. et ideo dicitur quod septies cadit iustus in die, scilicet, venialiter, et resurgit, et de peccatis venialibus dicitur, et intelligitur illa auctoritas, "si dixerimus quod peccatum non habemus nos ipsos seduximus. et veritas in nobis non est", et sic tamdiu illud peccatum est veniale quamdiu secundum humanam diligentiam non potest evitari. et consequenter quando libere intenditur et continuatur intrat speciem mortalium et maxime si continuatur per tempus per quod posset a voluntate suspendi non dubium quod induit speciem mortalium et cessat causa, scilicet, ratio excusandi propter fragilitatem. et ex alio potest dici peccatum veniale quod creatura de rigore iustitiae debet se totam deo et obligatione naturali tenetur in deum ferri et tendere, et quia aliquando non tendit in deum, nec Reffert se ad ipsum quantum potest. ideo dicitur peccare venialiter. Sed in statu ignorantiae nullum potuit esse peccatum veniale quod. patet quia primi parentes circa omnia agibilia distincta et directam notitiam habuerunt et non habuerunt fragilitatem aliquam, quae eos ad malum inclinaret.
Utrum veniale peccatum remittat gratiam?
Veniendo tamen ad materiam et difficultatem argumenti, quae erat utrum veniale peccatum Remittat gratiam. de hoc est duplex opinio.
Alii dicunt contrarium, scilicet, quod veniale nullo modo potest remittere gratiam et non est fortior ratio ad unam opinionem quam ad aliam.
Tamen tenendo prima Respondetur ad rationem in oppositum, qua arguebatur sic, quia si sic, tunc staret aliquem mereri tantum sicut Beatus Petrus, et non peccasse mortaliter, et tamen minus praemiari quam ipse Petrus, vel puer noviter baptizatus. Consequens est falsum. Patet consequentia et sit ita quod aliquis meruerit tantum, sicut Petrus et consequenter per venialia remittatur eius gratia quia unum veniale semper remittit unum gradum gratiae.
Et tunc gratia per venialia poterit remitti usque ad non gradum, tunc recedat talis in illo gradu gratiae, qui est minor quam gradus gratiae noviter baptizati, tunc suppositis duobus, quae communiter conceduntur ab omnibus. Primum quod baptismus sufficit ad salutem, diceretur quod in illo casu habebitur propositum, quod consequens non est inconveniens, scilicet, quod aliquis tantum meruisset, sicut Beatus Petrus, et tamen minus praemiaretur quam infans noviter baptizatus. et causa est, quia licet adhuc magis meruerit, tamen stat bene quod minus praemietur vel forte dampnetur, quia venialia diminuit gratiam ratione cuius diminuitur praemium debitum. et illud coloraretur in alio casu, ubi non est necesse peccatorem resurgere ad maiorem vel aequalem gratiam, ut tenent Durandus, et multi alii. Unde secundum dispositionem peccatorum secundum hoc a maiorem vel aequalem posset Resurgere, et unde cum peccator cadit mortaliter, resurgit ad maiorem gratiam. et sic continue in infinitum potest in mille culpam gratiam resurgere.
Responsio ad obiectionem circa peccatum venialem
Et tunc Respondetur ad rationem quod venialia possunt remittere gratiam quae inest creaturae per modum consilii ad quem creatura non obligatur. et tunc concedendum est quod tota latitudo huius gratiae potest tota Remitti per venialia, et si quaeratur de alia utrum aliquid eius possit Remitti per veniale.
Respondetur quod non quia eo ipso quod aliquid eius tolleretur eo ipso creatura peccaret mortaliter. et sic tota Remitteretur per peccatum, nec staret aliquid eius Remitti per mortale, quoniam tota Remitteretur. nam cuiuscumque gratiae talis privatio esset peccatum mortale, vel creatura quae ab huiusmodi gratia privaretur esset in peccato mortali.
Aliter dicitur in hac materia, quia licet peccatum veniale de se non posset Remittere gratiam, per accidens tamen potest. ubi notandum est quod creatura rationalis secundum exigentiam status et dona collata sibi a deo et processum temporis magis obligatur ad maiorem gratiae gradum. ubi ulterius est advertendum quod quemque gradum gratiae creatura habuit semel ad illum vel ad maiorem obligatur vel obligabitur. Causa est quia secundum Augustinum gratia distinguit inter filios regni et filios perditionis. et quando creatura est in gratia ipsa habet ius ad hereditatem aeternam. Nam quando fuit portio gloriae ipsa fuit creaturae data ad eius conservationem aeternam et ad illam creatura obligatur. Et ita est in politia quod filius degeneraret, qui hereditatem traditam a patre non conservaret, sed peccaret in patrem.
Ad argumentum quod caritas non est intensiblis
Deinde arguebatur quod caritas non est intensibilis quia tunc "deus posset taliter disponere circa creaturam quod nesciret eam praemiari". Patet consequentia, et sint Sortes et Plato in aequali caritate et caritas illorum intendatur per unam horam, ita quod in fine illius horae Plato acquirat caritatem, ut decem, et in instanti terminante horam Sortem moriatur. Tunc arguitur sic vel deus dabit Sorti praemium aequale praemio Platonis vel non. Non potest dici primum quia Plato habuit caritatem, ut decem. Et Sortes non quia vel Sortes habuisset caritatem, ut decem, post instans terminans horam vel ante. Non ante quia etiam Plato non habuit et etiam Sortes erat in continuo motu ad gradum, ut decem. Nec post quia post illud instans Sortes non est. Si non aequaliter Sortes praemietur, sicut Plato, tunc capiatur excessus quo Plato magis praemiatur quam Sortes. Nam quicumque excessus detur Sortes non attingebat gradum, ut decem, per minus quod patet quia gratiam, ut decem, per minorem excessum appropinquavit gratia Sortis.
Casus est alias positus et est satis levis. Ideo respondendum quod in illo casu Sortes praemiabitur aequaliter Platoni, et quando dicitur quod Sortes non habuit in via gradum, ut decem et Plato habuit, igitur non debent aequaliter praemiari, etc. negatur consequentia. Causa est quia licet Sortes non habuerit gradum, ut decem, tamen nihil deficiebat sibi, et ideo debet tantum praemiari, sicut Plato quia tota dispositio ad praemium fuit in eo, ideo ipse debet praemiari.
Concederet tamen Hesbri quod in illo casu Sortes et Plato essent aequae deo cari, et tamen in nullo instanti erunt deo cari aequaliter. Et ideo qualecumque ipsum nunc non est ipsum incipit vel incipit esse tale, ista propositio non habet locum, ubi propositio de futuro pro aliquo instanti ubi denominaretur quod Sortes et Plato erunt aequales. Climeton tamen negat quod Sortes non fuit ita carus, et tamen aequaliter praemiabitur.