Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 7, de Fide
Recapitulatio argumenti circa periculum credulitatis
Sciendum est quod in solutione ultimi argumenti, in qua dicebatur de illo, qui assentiret corpus Christi esse in hostia non consecrata sibi data a presbytero in extremo mortis, dictum est quod ille assensus non est multum periculosus et non faceret ipsum assentientem de per se idolatrare. Verum est quia modus loquendi communis est quod in illo casu sacerdos facit simpliciter idolatrare. Sciendum est quod communiter simplices habent pro obiecto adorationis aliquid contentum sub speciebus, et sic, si corpus Christi non sit ibidem quando hostia non est consecrata, habent illud quod continetur sub speciebus pro obiecto adorationis. Et istud permittitur åeis quia, åsi inducerentur ad conditionaliter credendum, per hoc haesitarent ået remitteretur eorum devotio. Et ad istum intellectum, prohibitum est sacerdotibus ne illis dent hostias non consecratas, et si hoc faciant, scilicet dando eis hostias non consecratas, gravissime peccant, etc.
Redeundo ad materiam de certitudinem fidei
Continuando materiam inceptam de certitudine fidei: quomodo non potest ei subesse falsum. Quia hoc est aliqualiter difficile ad capiendum, ita communiter accidit quod veritas est difficilis ad capiendum ex corruptione peccati, ita quod falsitates sunt nobis quodammodo magis proportionatae quam sint aliquae veritates. Unde qui vellet sequi opinionem Anglicorum, non esset difficultas quia ipsi concedunt quod fidei potest subesse falsum et quod Deus potest decipere aliquem. Et consequenter concedunt quod anima Christi potuit decipi ipsa existente unica verbo. Dicunt etiam quod praeteritum potest non fuisse praeteritum. Dicunt etiam alii quod licet fides causaverit aliquem alium assensum, potest tamen illum numquam causavisse. Unde concedunt quod licet quaelibet res positiva, si fuerit necesse, est ipsam fuisse, tamen non est sic in respectibus.
Responsio ad tertiam rationem secundae instantiae: circa continuationem fidei post instans incarnationis
Unde respondendum est ad illam rationem consequenter quae erat de continuatione assensus fidei post instans incarnationis, et ista ratio est maximae apparentiae. Unde arguebatur sic: ponatur quod ante incarnationem aliquis assensit isti mediante habitu fide, Christus incarnabitur, et quod ille assensus continuetur usque ad instans incarnationis, tunc in instanti incarnationis ille assensus erit falsus, ideo etc.
Prima responsio possibilis: responsio Guillelmi Altissiodorensis
Guillelmus Altissiodorensis ad hoc dat unam responsionem quam recitabo et post dicam alias responsiones. Unde ipse dicit sic: "quod ante adventum Christi, Iudaei et praecipue praelati et doctores in lege per scripturas et prophetationes poterant scire adventum salvatoris, saltem satis proprie." Et ista responsio fuit alias declarata in praecedentibus et credo quod illa sit satis probabilis. Et pro intellectu istius solutionis ponit aliquas propositiones.
Prima est quod quanto Iudaei ante adventum Christi erant simpliciores, tanto citius in eis desinit esse assensus fidei huius, Christus incarnabitur quia quanto erant simpliciores tanto minus poterant discutere et scire adventus christi tempus et etiam ad pauciora credere tenebantur. Secundo, sequitur quod citius simpliciores obligabantur ad credendum hoc disiunctum, Christus incarnabitur vel est incarnatus vel incarnatur quam magis docti in Scripturis, quia magis docti non obligabantur ad credendum illud disiunctum in toto tempore in quo poterant sufficienter distinguere et discernere de adventu Christi ex Scriptura.
Secunda propositio probabilis et teneo quod in sola Virgine Maria fuit iste assensus continuatus Christus incarnabitur causatus ex fide usque ad instans incarnationis; exclusive quia ipsa ante quodlibet instans incarnationis scivit quod Christus incarnaretur. Immo dicendum est quod ipsa sciebat instans incarnationis modo nullus alius poterat scire, nisi ex revelatione speciali a Deo data.
Tertia propositio quod in instanti incarnationis assensus fidei respectu huius de futuro Christus incarnabitur desiit esse. Primo quia in illo instanti non fuit et ante quodlibet instans ante illud fuit, quia, si in illo fuisset iam, fuisset falsus et sic non fuisset assensus fidei; unde in eadem instanti, scilicet, in instanti incarnationis desiit esse assensus fidei respectu huius Christus incarnabitur et incepit esse assensus huius de praesenti Christus incarnatur, ita quod illud instans incarnationis fuit instans primum non esse illius assensus de futuro Christus incarnabitur et primum esse illius assensus de praesenti Christus incarnatur.
Alia propositio est quod assensus ille fidei respectu huius de praesenti Christus incarnatur in Virgine Gloriosa solum remansit per instans quia in illo instanti fuit verus et numquam ante vel post fuisset verus, ideo etc.
Sequitur ulterius quod est dabile ultimum instans rei permanentis in esse, sicut est dabile primum
Alia propositio in eodem instanti in quo incepit esse assensus fidei respectu huius de praesenti Christus incarnatur in eodem instanti incepit esse assensus fidei respectu huius de praeterito Christus incarnabatur.
Alia propositio est quod in eodem instanti inceperunt esse duo assensus fidei in Virgine Gloriosa et desierunt esse duo assensus fidei in eadem, et tamen non fuerunt ibidem, nisi duo assensus fidei, scilicet, in instanti incarnationis quod illi duo assensus desierunt esse. Patet quia assensus ille, qui erat respectu huius futuri Christus incarnabitur, in illo instanti desiit esse, quia in illo non fuit et immediate ante illud instans fuit. Assensus etiam de praesenti respectu huius Christus incarnatur in illo instanti desiit esse, quia in illo instanti fuit et in nullo post. Sed quod in eodem instanti inceperunt esse duo assensus, patet supponendo quod in toto tempore post instans incarnationis assensit isti Christus incarnabatur, quia supponitur pro nunc, et alias probabitur quod possibile est quod aliqua res quae tota simul producitur sic producatur quod detur ultimum eius non esse et non primum, sicut si Deus immediate post hoc crearet unum angelum, tunc patet quod in illo instanti incarnationis incepit esse assensus huius de praeterito Christus incarnabatur quia in illo non fuit et immediate post illud fuit, ergo in illo incepit esse assensus etc. Proportionaliter probatur quod in illo instanti incarnationis incepit esse assensus de praesenti respectu huius Christus incarnatur quia in illo fuit et in nullo ante fuit, ergo in illo incepit.
Sequitur ulterius quod assensus respectu huius verbi de praesenti Christus incarnatur proportionalis et similis quantum ad obiectum, si fuisset in alio quam in Virgine Gloriosa fuisset non meritorius quia in illo tempore fuisset praesumptiose in quocumque tempore sive in tempore incarnationis sive ante sive post, quia semper habebat dubitare, utrum Christus incarnabatur vel non quia non poterat scire ex Scripturis tempus adaequatum incarnationis Christi. Ideo non debet sic catholice assensit huic Christus incarnatur sed disiunctive sic Christus incarnatur vel est incarnatus vel incarnabitur.
Sequitur ulterius quanto fuerunt magis docti Iudaei ante adventum Christi, diutius duravit in eis assensus huius de futuro Christus incarnabitur quia in toto tempore in quo poterant sufficienter ex Scripturis distinguere de adventu Christi, tenebantur huic assentire de futuro Christus incarnabitur modo quanto plus erant elevantiores, tanto plus poterant distinguere de tempore adventus Christi, ergo etc. Et ideo in aliquibus aliquid fuisset meritorium credere quod Christus incarnabitur et in aliis non. Ex quo sequitur quod aliquid incepit esse articulus uni quod non incepit esse articulus alteri, quia hoc complexum Christus incarnabitur, tunc incepit esse articulus simplicibus quando non incepit esse articulus doctoribus.
Secunda responsio possibilis
Aliter tamen potest responderi imaginando quod fides sit instrumentum Spiritus Sancti et quod sit instrumentum causae liberae agentis in sua potestate omnimoda, quo posito probabiliter potest dici quod, absque quacumque nova inquisitione, habitus fidei sufficiebat simplicibus. Ita quod, sine quacumque nova inquisitione in toto tempore ante adventum Christi, in simplicibus fides inclinabat ad credendum quod Christus incarnabitur et post instans incarnationis inclinabat ad credendum quod Christus est incarnatus, quia, licet simplices nescivissent posuisse istam distinctionem, tamen erat distinctio quia, sicut tactum est, hoc est multum difficile in simplicibus habere suorum actuum cognitionem. Immo in prophetiis quia aliquando prophetae credebant se habere revelationes a Spiritu Sancto quas formabant ex proprio capite et non poterant ponere differentiam inter revelationes sibi factas a Spiritu Sancto et actus suos quos formabant ex proprio capite, etc..
Tertia responsio possibilis
Alia via et tertia esset secundum imaginationem prius tactam imaginando quod fidei non possit sub esse falsum. et ista responsio est bona, et ideo sto in ea. Imaginandum est igitur quod fides sit talis naturae et eius actus et habitus quod subordinantur essentialiter divino iudicio, ita quod, sicut impossibile esset ignem agere producendo ignem quin in tali actione Deus principaliter concurreret, ita imaginanda est una essentialis habitudo causalitatis respectu iudicii divini et ipsius fidei assensus, quod fides nullo modo posset esse assensus respectu alicuius quin Deus respectu eiusdem sit assensus, ita quod necessario sequitur ad conformitatem divini iudicii. Et ideo sicut Deus ante quodlibet instans incarnationis Christi assentiebat isti Christus incarnabitur, ita fides pro tunc inclinabat ad assentiendum isti Christus incarnabitur, nec fides pro tunc poterat exire in actum istius Christus est incarnatus vel incarnatur quia pro tunc Deus non assentiebat illi, ideo etc.
Obiectio ad tertiam responsionem
Ex quo patet quod si aliquis fuisset assensus huius: Christus incarnatur ante Christi incarnationem, non fuisset assensus fidei, sed assensus humanus causatus a proprio capite. Sed tunc diceretur: continetur iste assensus fidei qui ante incarnationem erat respectu huius de futuro Christus incarnabitur usque ad instans incarnationis inclusive, tunc in illo instanti erit falsus, ergo etc.
Responsio ad obiectionem
Dicendum est dupliciter quia vel casus esset impossibilis vel quia idem assensus, qui prius erat assensus respectu huius de futuro Christus incarnabitur ante Christi incarnationem, in instanti incarnationis ille idem erit assensus huius Christus incarnatur in instanti incarnationis. Et quia utraque responsio videtur esse sufficiens, oportet earum dare aliqua motiva.
Dico ergo primo quod huiusmodi assensus non potest conservari in esse assensus quia motivitas fidei est una motivitas supernaturalis dirigens hominem in suum finem; similiter concursus ipsius Dei secum est specialis, ita quod Spiritus Sanctus specialiter concurrit respectu actus fidei, et non solum per influentiam generalem. Et sic, tam motio Dei quam fidei est specialis. Modo, tota theologia clamat quod Deus non potest speciali modo concurrere ad decipiendum aliquem. Ideo continuatio illius actus usque ad instans incarnationis repugnat tam ipsi Deo quam naturae ipsius fidei.
Unde notandum est circa illud, quod Deus aliter concurrit respectu bonorum et malorum quia respectu malorum solum concurrit permissive, excepta substantia actus ad quem concurrit effective necessario quia nullus effectus potest produci nisi ipse principaliter concurrat ad talis effectus productionem; sed respectu bonorum concurrit effective et speciali modo et non solum per influentiam generalem.
Obiectio ad responsionem et responsio
Et si dicatur quod Deus potest illam substantiam conservare, respondeo iterem dupliciter. Primo quod Deus secundum influentiam conservativam fidei quae sufficiebat ante incarnationem non sufficit conservare huiusmodi assensum sive in aere sive in quocumque alio loco. Sed si Deus conservaret illum assensum, sicut concedam quod potest conservare de potentia sua absoluta, oporteret quod esset per unam aliam specialem influentiam, et causa est nam ita reperitur in naturalibus, nam inter omnia natura maxime abhorret otiositatem sive non posse exire in actum sibi debitum. Ista est causa proprie quare forma substantialis desinit esse in materia quia quando qualitativae dispositiones sunt ita improportionatae quod non potest anima mediantibus illis exire in aliquam operationem sibi debitam, ne sit otium in natura desinit informare materiam. Modo, si huiusmodi assensus remaneret in natura et non in esse assensus esset otiosus et sic a natura corrumperetur nisi per specialem influentiam a Deo conservaretur.
Aliter potest dici quod sicut idem assensus, qui est respectu huius 'iudicium futurum erit', potest esse non assensus huius, sed oppositi, sicut dictum est prius in alio casu, ita diceretur quod assensus ille qui prius erat assensus respectu huius futuri Christus incarnabitur in instanti incarnationis esset assensus respectu huius Christus incarnatur. Unde quia talis assensus fidei est supernaturalis, si sit mirabilis conditionis, non est mirandum si ei attribuamus aliqua quae non reperimus in natura, et istud non est inconveniens eodem modo diceretur de omnibus revelationibus a Spiritu Sancto et de omnibus Prophetiis et de cognitionibus in Verbo. Et haec sufficiant pro solutione istius argumenti de continuatione actus fidei etc.
Alia responsio ad obiectionem
Arguebatur ulterius nam ponamus quod Abraham crediderit quod Christus incarnabitur sicut ipsemet testatur etc. Guillelmus Altissiodorensis dat unam responsionem, quam tetigi ab initio, aliqui enim dicunt quod si Abraham assensit, necessarium est ipsum assensisse, tamen concursus fidei respectu huius assensus semper est contingens, ita quod si non eveniat numquam fides concurrit ad huiusmodi assensus productionem. Sed huiusmodi responsio non est sufficiens ut videtur quia, sicut res posita fuit inesse sic fides concurrit ad eius positionem in esse. Ideo respondet aliter et dicit quod habitus fidei habet necessariam habitudinem a sua causa, ideo actus fidei quoad suum esse necesse est sic fuisse, si Abraham crediderit mediante actu fidei Christum incarnandum.
Quantum tamen ad illud quod significat: non habet necessariam istam habitudinem sic esse sicut significat, nec dependent ab obiecto, sicut satis dictum est, et sic si Christus non incarnetur, assensus ille numquam potuit fore assensus huius Christus incarnabitur, sed erit assensus sui oppositi; et causa est iam dicta, quia non dependet ab obiecto in sic significando et subdit fides tam quoad actum quam quoad habitum quia emanat a luce prima, ideo sequitur primam lucem, quia prima lux potest numquam fuisse assensus illius Christus incarnabitur, si non incarnetur; ita erit de fide, et sic patet quid de illo casu sit dicendum.
Secunda obiectio ad tertiam responsionem: utrum aliqui damnabitur qui, ante incarnationem, non credidit?
Alius casus est: ponatur quod, tempore illo quo Abraham credidit Christum incarnandum esse ex fide, fuisset unus alius, qui crediderit oppositum et decesserit cum Abraham et quod in nullo alio defecisset, utrum ille, qui assentiebat oppositum fidei damnabitur. Et ponatur ulterius, sicut positum est prius, quod Christus non incarnetur, quia aliter poterat Deus redimere genus humanum, quia illud ante incarnationem erat contingens. Quaeritur ergo utrum damnabitur.
Responsio ad secundam obiectionem
Ego primo recitabo verba Guillelmi Altissiodorensis et postea dicam illud quod mihi occurret. Ipse enim respondet quod in isto casu iste, qui credidit quod Christus non incarnabitur, licet crediderit veritati, nihilominus damnabitur. Imaginatio fundatur in hoc iudicio meo quia in his quae non sunt clare determinata per Ecclesiam aliquid sit simpliciter asserere, dato quod esset verum, est peccatum praesumptionis. Unde inducit ad hoc Apostolum I Ad Corinthios secundo capitulo et ponit quemdam ordinem et dicit quod "spiritualis homo omnia iudicat, carnalis autem iudicatur ab homine et neminem iudicat" Unde imaginatur quod homo spiritualis, qui per caritatem et fidem est elevatus, semper bene iudicat. Sed carnalis. homo, quia non innititur Deo per caritatem ipsum elevantem, non semper bene iudicat. Modo, illud iudicium, quo quis credebat oppositum illius quod Abraham credidit ex fide, non erat ex fide, sed fuit praesumptiosum. Ideo propter illam fuit damnatus, nec illud iudicium erat ex fide nec contra fidem, immo erat sibi impertinens.
Verum est quod ego hic notavi aliqua ad declarationem istius materiae. Et breviter, ut casus habeatur clarius, ponatur, respectu futuri iudicii et quod Deus latenter ordinet quod futurum iudicium non erit in isto casu, ipse verum credidit et tamen ipse peccat, quia licet futurum iudicium non erit, tamen ex communiter apparentibus quibus catholicus iudicaret quod immo iudicium futurum erit. Et ideo iste, licet iudicat veritatem, tamen ipse contemnit Scripturam et fidem. Licet igitur Deus non revelaverit nobis expresse quod iudicium futurum non erit, tamen si iste bene se resolvat, iudicabit se credere contra fidem; et est sicut ille, qui facit contra conscientiam et peccat, licet bene agat et agat opus de genere bonum.
Item de tam arduis immediate ad salutem hominis tangentibus quorum veritas non potest haberi sine revelatione Spiritus Sancti, sic simpliciter credere de eis est peccatum praesumptionis. Ex quibus patet, si in talibus liceat habere aliquod iudicium, magis liceret habere falsum quam verum. Unde in casu posito, ille qui crederet iudicium futurum fore, crederet falsum, non tamen tantum peccaret quantum ille qui credendo oppositum crederet veritatem, quia ille qui crederet falsum haberet coniecturationem probabilem ex Sacra Scriptura, quam alter non haberet, ita quod credulitas falsitatis in illo casu non esset multum periculosa, nisi dicatur quod talis obligaretur ad contrarium.
Tertio dicitur quod in illo casu utraque pars contradictionis in materia fidei esset illicita iudicio humano simpliciter.
Sequitur alia propositio quod, respectu propositionis credibilis, viator obligaretur habere assensum fidei, et tamen non liceret eidem humanitus assentire vel dissentire, quia utraque pars esset illicita, ut satis probatum est quia si assentiret veritati peccaret peccato praesumptionis, et si assentiret falso peccaret etiam quia obligaretur ad oppositum assentire.
Ex quo sequitur periculosum formare assensus per rationes probabiles vel apparentias naturales circa huiusmodi articulum, immo esset peccatum ubi obligaretur ad alteram partem contradictionis quia, si veritati assentiebat, incidit in peccatum praesumptionis, si falsitati assentiebat, assentiebat contra fidem. Ideo circa materiam fidei praecipue de futuris contingentibus, cum magna sollicitudine examinanda est intelligentia humana.
Responsio ad quartam rationem secundae instantiae: utrum Abraham credidit aliquid falsum?
Alia ratio fuit de Abraham, qui ex fide credidit filium suum immolandum esse, et tamen non immolavit, ergo credidit falsum ex fide. Respondetur breviter quod Abraham habuit praeceptum quod vellet filium immolare ita quod deus petebat ab eo quod vellet filium suum immolare ad videndum obedientiam eius Sed quantum ad credulitatem potuit habere credulitatem quod semen suum multiplicaretur, sicut sibi fuit dictum et revelatum et ita fuit. Si autem credidit filium suum immolari, credidit hoc ex credulitate humana, quae non erat sibi periculosa, quia non erat de materia fidei.
Item potuit habere credulitatem quod solum Deus petebat obedientiam ut vellet filium suum immolare. Unde sicut notatur in una decretali, aliqua sunt praecepta credenda in forma praecepti, sed non secundum intentionem praecepti, sicut est praeceptum illud, "non moechaberis", "non furtum faciens" etc. Sic fuit in proposito, quod non erat intentio praecepti quod Abraham immolaret filium suum, sed solum erat forma praecepti. Alia sunt praecepta quae sunt credenda et secundum intentionem praecepti et secundum formam praecepti, sicut est istud praeceptum "honora patrem et matrem" etc. Et sic in dicto casu, credere filium suum immolare, non fuit Abrahae meritorium quia non fuit ex fide, immo ex proprio capite, nec fuit peccatum quia non fuit contra fidem.
Dicitur ulterius quod si ex caritate determinavisset se ad credendum quod filius suus immolaretur, illam determinationem non fecisset ex fide, nec illa credulitas fuisset fides, licet bene actus suus fuisset meritorius.
Et si dicatur quod talis actus procedebat ex caritate et per et per consequens ex fide, respondendum est quod caritas in regno animae tenet principatum in respectu aliarum virtutum, ita quod concurrit ad omnem effectum aliarum virtutum, sed fides non immo est limitata respectu credibilium necessariorum ad salutem, et ideo bene consideretur quod caritas concurret ad huiusmodi assensum, non tamen fides.
Verum est quod ibi notatur unum aliud quod bene requireret magnam investigationem, scilicet, quod aliquis actus est meritorius, qui non esset proprie actus caritatis, sicut si aliquis bonus homo ex caritate velit alteri bona temporalia, ista volitio est meritoria; et tamen non est proprie motus caritatis, quia motus caritatis semper habet rem spiritualem pro obiecto. Vel aliter dicitur quod Abraham meruit obediendo, et si crediderit categorice vel conditionaliter adhuc tamen verisimilem est quod crederet sub disiunctione, scilicet, si Deus vellet eum obligari ad sic credendum, sed constat etiam si categorice credidit, adhuc non peccavit, licet sit falsum. Et si dicatur credidit falsum et inde meruit quia scriptum, scilicet quod "sibi reputatum est ad iustitiam", dico quod ex actu credulitatis imperato a voluntate existente in gratia meruit, non propter creditum illud. Unde per illud praeceptum, Deus intendebat demonstrare obedientiam Abrahamae; non autem immolationem filii Deus intendebat, sed obedientiam. Unde quis actum credendi circa aliquod obiectum falsum, non tamen apparens falsum, potest habere, et tamen inde merebitur. Unde Deus bene volebat Abraham sic velle, non tamen obligabat eum ad sic velle. Unde in casu nostro, si Abraham credidit categorice hoc, fuit ex verisimili coniectura et ratione probabili, non tamen ex fide, licet fide obediret, et credo Abraham non fuisse obligatum ad credendum immolare filium suum, sed potius ad velle immolare, si Deus vellet eum; immolatur non sibi.
Responsio ad quintam rationem secundae instantia: utrum Spiritus Sanctus potest concurrere ad causandum assensum falsum?
Aliud argumentum fuit factum de Spiritu Sancto, scilicet quod potest concurrere ad causandum assensum falsum, ergo et fides. Responsio est facilis, unde dicendum quod fides speciali modo et supernaturali concurrit ad assentiendum articulis credendis et ita etiam Spiritus Sanctus secum concurrit speciali motione dirigendo hominem in finem suum. Modo, dicitur quod Spiritus Sanctus non posset movere ad assentiendum falso ista motione speciali qua concurrit cum fide ad assentiendum vero, sed Spiritus Sanctus concurrit ad productionem assensus falsi tamquam causa necessario requisita, ita quod concurrit in minimo et generalissimo modo concurrendi. Sed de concursu speciali Spiritus Sanctus non posset sic specialiter concurrere ad decipiendum creaturam, et per consequens nec ad assentiendum falso sicut nec fides. Et per consequens non attribuitur fidei aliqua praerogativa, quae non attribuatur Spiritu Sancto, sed quia fides non potest habere concursum generalem ad concurrendum ad cuiuslibet effectus productionem sicut Spiritus Sanctus, immo solum habet concursum specialem ad assentiendum vero. Ideo non concurrit ad assentiendum falso sicut Spiritus Sanctus. Et ideo, si argumentum bene resolvatur, arguet praerogativam in Deo quam non attribuimus fidei.
Arguebatur confirmando quia fides potest in actum perfectum, scilicet in actum illum supernaturalem etc. Breviter consequentia non valet, quia causalitates rerum sunt limitatae, ita quod non possunt in quaecumque effectum, sed solum in aliquos effectus sibi debitos ex natura sua. Unde non sequitur homo potest producere hominem, ergo potest producere lapidem, et sic de aliis.
Ad aliam confirmationem quia fides est in potentia obedientiali et sic potest assumi a Spiritu Sancto ad concurrendum seu ad productionem assensus falsi. Quantum est de materia ista quae tangit potentiam obedientialem, ipsa requireret longum processum ad eius declarationem, ideo, pro praesenti, non intrabo eam. Sed quantum ad propositum spectat, dupliciter potest responderi. Uno modo, quod fides aliquas proprietates habet quae sibi non competunt ut fides est sicut inhaesio et alias. Utrum autem Deus posset fidem assumere secundum denominationem sibi competentem, non inquantum est fides ad producendum assensum falsum, non est ad propositum quia tunc non concurreret ut fides, sed ut qualitas quaedam. Ideo potest dici quod omnino repugnat fidei inquantum est fides concurrere ad assensum falsum. Ideo quantum ad hoc, non est in potentia obedientali respectu ipsius Spiritus Sancti. Ultimo posset dici quod istud non est contra positionem quin Deus variando naturam fidei posset ipsam assummere ad concurrendum ad assensum falsum. Et sic teneatis quam viam volueritis in ista materia. Et sic patet ex dictis quomodo respondendum sit ad omnia argumenta prius facta.
On this page
Recapitulatio argumenti circa periculum credulitatis
Redeundo ad materiam de certitudinem fidei
Prima responsio possibilis: responsio Guillelmi Altissiodorensis
Obiectio ad tertiam responsionem
Obiectio ad responsionem et responsio
Responsio ad secundam obiectionem
Responsio ad quartam rationem secundae instantiae: utrum Abraham credidit aliquid falsum?