Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 109, de Libertate
Recapitulatio: quattuor errores circa fatum
Ex praecedenti lectione apparuit circa fatum quadruplex opinio. et error primus fuit illorum qui credunt quod ex immutabilitate divinae potentiae omnes effectus necessario evenire. secundus fuit illorum credentium ex causarum superiorum serie inevitabiliter omnes effectus constitui. tertius fuit error gentilium credentium ex dearum fatalium sua immutabili, et necessaria extensione nullos effectus esse contingentes. quarto error fuit philosophorum resolventium contingentiam effectuum ad fluxum materiae.
Ex quo apparet quod triplex est Rerum series, prima est intelligentiae et isti vocaverunt ymarmenem in quibus sunt Rerum semina, deinde causas eis subordinatas posuerunt pro secunda serie, et istum gradum vocaverunt philosophi necessitatem in quibus quid causis Res concipiuntur tanquam germen. tertio posuerunt gradum in entibus corporibus et ille vocatur ordo vel textura vel amplexum, et secundum hoc vocaverunt tres percas, scilicet Cloto, Latensis, Autropos.
Quintus error
Hiis tamen quattuor erroribus additur alius error negantium propter Radicem negationis, nam antiqui philosophorum ut epicula, anaxagoras negaverunt subordinatione causarum, et dixerunt omnia in hoc mundo contingere et nihil necessario evenire, ideo fatum nihil esse dicebant.
Et ex hac radice negaverunt fatum, et licet ista conclusio potest concedi quantum ad mentem eorum, nihil tamen eorum radix est erronea. Dicitur tamen quod nihil est fatum quia dicit Gregorius in Homelia Epyphaniae absit a mentibus fidelium quod aliquid esse fatum dicant intelligitur tamen haec auctoritas secundum modus prius enumeratos et ad hoc Augustinus quinto De civitate Dei ait "si quis potestatem vel virtutem dei nomine fati appellet sententiam teneat et linguam corrigat" Et si fiat instantia quia usus est Boetius ut ipse ait in Vo de consolatione, prosa sexta, hic dicitur quod Boecius usus est poetico more quia ibi loquitur poetice.
Quod fatum multipliciter potest accipi in bona significatione
Prima acceptatio fati
Unde ut Guillelmus Parisiensis ait "fatum dicitur a for faris". Et isto modo potest dici de deo quia summe competit ei etiam verbum omnium expressivum verbum quid essentiale conveniens toti trinitati verbum nocionale quod convenit filio et sic tota divina essentia posset dici fatum omnia exprimens et finis. Unde in Psalmo habetur "semel locutus est" in sancto, nam appropriate convenit filio. Unde Ioannes primo "per quem omnia facta sunt", et Ad Hebraeos primo "per quem fecit et saecula" nam maxime filio attribuitur rerum executio ad extra et sic dicitur fatum.
Tertia acceptatio fati
Tertio modo sumitur pro e?u[?] divinae providentiae vel executione. unde imaginandum quod divina providentia est seculum intelligibile et mondus[?] archetypus omnes effectus Repraesentans et in quo Relucet totus mondus[?] et totus ordo universi.
Consequenter imaginandum est quod huiusmodi ars explicatur successive ad extra secundum varia tempora et loca, et secundum hoc divina providentia est quasi artificatum, nam Res quae producuntur eo ordine producitur quo conceptae sunt in mente divina nam Rerum explicatio vocatur isto modo executio divinae providentiae ad extra quae est Rerum mutabilium se ipsa immutabili explicatio et effectuum omnium ad extra provida executio. Unde Boetius describit fatum in quarto de consolatione nisi allegatum est "fatum est inhaerens rebus mobilibus dispositio per quam providentia suis quaeque nectit ordinibus", non quod sit dispositio superaddita, sed est dispositio per quam ipsa res sic disposita quidquid contingit esse optime ordinat licet relatio non sit nobis nota. Unde licet quod deus aliquando utatur peccatis meliora eliciendo non promo?do[?] vel incitando creaturam ad peccatum.
Et ideo secundum hanc acceptationem tota latitudo omnium operationum quae fiunt diceretur esse fatum et sic temporalis explicatio Rerum ad extra diceretur esse fatum et non esset aliud nisi res sic ordinante inter se.
Et iuxta hanc acceptationem non stat aliquid fieri et non fieri a fato hoc modo quia si fiat a divina providentia, tunc fiat a fato et adhuc praeter omnes Res quae producitur vocaretur fatum illud quod fit secundum debitum ordinem ad suas causas et sic possibile est quod aliquid evadat ordinationem divinae providentiae quantum ad hoc et quandoque causae sic ordinatae respectu effectus vocantur fatum.
Secunda conclusio stat aliquid fieri contra fatum Recipiendo fatum tertio modo. patet quia aliquis erit effectus divinae providentiae qui potest non fore igitur stat aliquid fieri contra fatum secundo modo captum, nam sortes potest non facere illud quod fatatum est ei fieri et hoc est clarum ut sicut diceretur ordinatum esse quod Sortes levaret festucam nam certum est quod sortes potest levare et non levare.
Quarta acceptatio fati
Quarta acceptatio est ut fatum dicatur explicatio divinae providentiae circa Res tempori subiectas et ista acceptio est strictior quam praecedens. nam hoc modo illa quae subiacent aevo non subiacent fato et illo modo capit Boecius ubi dictum est dicens in hanc modum superne menti haberit firmitate motu carens fati quoque superegreditur necessitate de differentiis Rerum dicitur quod aliqua res est aeternitas alia temporalis alia participans utrumque unde Boecius imaginatur quod deus potest comparari centro quod immobile quantumcumque velociter circa ipsum orbis movetur, remanet tamen esse totum immobile, et eodem modo posset deus comparari possibilis deinde orbis descripti supra centrum partis a centro magis distantes velocius moventur et partes minus distantes tardius moventur. unde ipse imaginatur quod posset dari latitudo distantiae a centro ultra quam quidquid est temporale et est tantae subiectione subiectum quod quidquid est ibi temporale et temporaliter mutabile et ita quanto signarent partes orbis magis distantes a centro tanto esset mutabiliores, et quanto aliquae partes magis accedunt ad centrum tanto magis respiciunt immobilitatem et nobilitatem ut apparet in exemplo Rotae, nam eius extremitates distantes a centro sunt magis mutabiles et minus distantes minus mutabiles. unde darentur partes Rotae quae mediae distinguentis mutabilia ab aeternis. unde partes appropinquantes centro dicuntur aeternae et non subiacent fato.
Et secundum illum modum Recipiendi fatum, sit ista propositio stat quod liberum arbitrium non subiaceat fato patet quia si superne menti haeserit etc., igitur stat aliquem se absolvere a temporalibus et quod huiusmodi a motibus communibus se alienet et quod nullo modo motus temporalis experiatur et talis sit absolutus a temporalibus habet vitam quietativa propter inhaesionem ad centrum et ad immobile bonum propinquitatem, iuxta hoc intelligitur dictum virgilii in libro de Iurgiis felix qui potuit Rerum cognoscere causas, ad motus bonos mutabile fatum subiecit pedibus et secundum hoc philosophus dicit quod fatum non imponit necessitatem licet sit exorabile quantum ad causas naturales et quantum ad hoc salvantur poetae dicentes quod fata necessitatis id est, quantum ad operationes causarum naturalium cum hoc non stat quod intellectus supra agentia naturalia elevetur nec eis subicitur.
Sexta acceptatio fati
Sexta acceptio est iuxta perpareterum acceptationem ut ait quid nomine Alexander Afrigeseus non vocant fatum naturale Rei dispositione quantum ad effectus de per se consequendos vel nati consequi fatales appellantur ut ex naturali dispositione alicuius nati et ex completione[?] periodus suae vitae est tanta quod durabit usque ad instans a et quod colericus ipse incitabitur ad iram et ex naturali dispositione inclinabitur ad iracundiam et talem inclinationem vocant fatum et effectus inde consequentes vocantur fatales.
Hic tamen est notandum quod fatum non est causa necessaria effectus fatalis, immo contingenter procedit a fato et haec apparet tam ex parte corporis quam ex parte animae, nam ex naturali dispositione sortis et corporis completione[?] ipse deberet vivere per decem annos poterit tamen malum Regimen elicere in tantum quod abbreviabit suam periodum vel poterit ex bono consilio meliorem vitam elicere et inde prorogare vitam suam et periodum, vel licet a natura sit colericus et incitabilis ad iram possibile est quod ex conversatione cum bonis hominibus ad contrarium habitaretur et quod efficiatur mansuetus, et sic effectus fatalis contingenter procedit a fato, ex dictis apparet in exemplo de socrate qui erat male inclinatus et ei fuit dictum qui tamen Respondit quod fato verum erat quia nisi per virtutes correxisset erat ad malum inclinatus et allegat aristotelem in primo metheologicorum secundum aliam translationem quam illa de praesenti, nam dicit quod hyereius[?] debet esse fundenda secundum fatata tempora, id est, secundum temporum naturalem dispositionem. secundo in libro de auditu qui vocatur liber quintus physicarum, quia liber auditus secundum antiquos vocatur liber physicarum, dicit ibi aristoteles quod generationes violente non sunt fatatae et sic secundum illum alexandrum apparet quod fatum est naturalis dispositio hominis tam ex parte corporis quam ex parte animae, quia ad dispositionem corporis bonam secundum communem cursum sequitur bona dispositio animae et ista acceptio non est fidei dissona, immo aliqualiter consonare videtur.
Sed huic fit additio quod fatum est inclinatio quae esset secundum institutum naturae communis, et secundum hoc salvarentur multa dicta poetarum et vulgarium quia provisione divina specialis est cura naturae communi praeter specialem curam quae esset de conservatione principum ad corrigendum defectus in macoesmo[?] et hanc solicitationem[?] habet natura particularum respectu suarum partium quia insurgente morbo statim concurrit ad providendum de sanitate.
Unde de cesare legitur quod pauper eius avuclas[?] formiendo[?] valde propter procellas maris agitantes nauem in qua cum Caesare erat dicebat, Caesarem vehis quasi diceret quod sollicitudo est naturae ad Caesaris proservationem, et sic solvuntur effectus mirabiles qui vocantur fatales ut de equo Iulii Caesaris et ense[?] qui sunt reducibiles ad naturam communem et isti effectus vocantur fatales.
Septima acceptatio fati
Septimo sumitur fatum pro conditionibus rerum naturalium et suis proprietatibus intrinsecis de quibus est dictum quod rerum productarum conditio naturalis est quod habeat termen a quo cum producuntur de non esse ad esse et medium quo perveniant ad finem vitae et termen ad quem qui est corruptio rei et illud aptatur tribus partis Cloto correspondet terminus a quo, Lcesi correspondet medium, Autropos correspondet corporo seu finis rei.
Octava acceptatio fati
Octavo, capitur fatum prout est dispositiones rerum et hoc secundum scripturae testimonium quod creatura producta sit in numero et mensura et pondere, in numero quantum ad substantiam et speciem et huic correspondent Cloto. Deinde quantum ad mensuram durationis et huic correspondet Lacesis. Deinde quantum ad pondus finis et corruptionis et huic correspondent Autropos secundum hoc posset Reduci ad tria principia Rerum naturalium ut apparet in primo Physicarum. tertio posset reduci ad certum statum et declinationem correspondenter ad tres parcas. quarto hoc posset Reduci ad tres dementiones ut primae corresponderent longitudo, secundae latitudo tertiae profunditas, et ideo philosophi dixerunt omnes effectus Reduci in dimentiones et conformiter poetae haec innuerunt et dixerunt. quinto hoc posset Reduci in numeros cubicos ubi Radix protracta producit quadratum. deinde producit cubum et ultra non est aliud et sic est Autropos et quadrato correspondent Cloco et cubo correspondent Lacesis.