Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 85, de Caritate
Prima Solutio ad argumentum quod potest fieri transitus de contradictio in contradictioni sine mutatione facta in re
Circa materiam de divina acceptatione Restat solvere unum argumentum quo tangetur quod potest fieri transitus de contradictorio in contradictioni sine mutatione facta in Re. et antequam Respondetur ad formam argumenti, praemittuntur aliquae suppositiones.
Suppositiones
Prima suppositio
Prima est quod sicut ex immensitate divinae perfectionis consurgit quod aliquid omnimode et adaequate se habens potest in eius oppositos, sic concedendum quod deus incipit noviter Sortem acceptare cum ante non erat acceptus et post ea desinit eum acceptare sine sui mutatione.
Prima pars apparet quia idem inquantum idem non posset facere, nisi idem. nec unquam ab eodem producerentur diversi effectas quod est falsum. et ideo ex eo quod idem eodem modo se habens et adaequate hoc consurgit ratione perfectionis immensae.
Secunda pars apparet quia ratione immensitatis divinae est quod deus noviter acceptet Sortem, et ante non acceptavit, et post desinet ipsum acceptare, et ideo conformiter dicitur quod deus secundum eandem rationem causalem adaequate producit diversos effectus. Et hoc consurgit ex immensitate divinae perfectionis.
Secunda suppositio
Secunda propositio quamvis possit acceptare aliquem se solo creatura non concurrente quantum ad eius acceptationem. non tamen potest deacceptare, nisi creatura agat ad deacceptationem.
Tertia suppositio
Tertia propositio est ista, sicut acceptatio potest esse meritis aliorum exigentibus stante lege, ita deacceptatio potest esse demeritis aliorum exigentibus cum aliqua licet, tamen dispositione passi.
prima pars apparet, quia ad hoc deserviunt preces ecclesiae et devotorum. alias non haberent effectum
Secunda pars apparet, quia ex peccato alicuius ipse potest indignificari, et nedum ipse, sed aliquis alius ab eo. illud apparet primo in penalibus, quia filius non portat penam patris, igitur imaginabile est quod per peccatum primi parentis totum genus humanum sit indignificatum et infectum ac ab originali iustitia privatum et per suam Iniquitatem laesum quantum ad vires superiores et inferiores. et haec est dispositio sufficiens ad deacceptationem totius praescientis Adae.
Et ex ista imaginatione potest poni probabiliter quod peccatum originale ponendum est consistere principaliter in divina deacceptatione, quae non potest esse dispositio praecedens, immo praecedit dispositio sufficiens, scilicet, privatio iustitiae orignalis et naturalium laesio et virium inferiorum et superiorum debilitatio.
Responsio ad formam rationis
Restat respondere ad formam rationis qua dicitur quod impossibile est creaturam acceptare absque doni infusione, quia fieret transitus de contradictorio in contradictionem sine mutatione facta in re, quod est contra articulum. patet nam sit ita quod Sortes non sit acceptus et postea acceptetur, nulla est ibi mutatio.
Primo, non in deo, quia est immutabilis, ut nomen est, nec in Sorte, quia in eo non ponitur donum creatum, et tamen ibi est transitus de contradictorio in contradictionem, igitur hic dicitur quod ista propositio, scilicet, quod non potest fieri transitus de contradictorio in contradictionem varie glosatur a doctoribus, tamen dantur instantiae contra eam, quia prima facie apparet quod illa propositio non sit necessaria.
Prima instantia sit de ista propositione deus incipit producere mundum et ponatur quod ipse successive incipiat producere eum, tunc ista est vera mundus incipit esse exponendo eam per Remotione de praesenti. et tamen nulla est mutatio facta, quia supponitur quod nihil sic praeter deum. etiam ita est quod deus incipit producere mundum. vel hoc dicitur ut veritas magis appareat de Iudicio quo deus iudicat, tunc quod mundus incipit esse. nam hoc iudicium fuit verum et ante non erat verum. et tamen nihil ibi mutatum fuit, quia supponitur quod nulla res erat praeter deum. sed quod illa propositio mundus incipit esse debeat exponi per Remotionem de praesenti apparet quia li incipit sit exponitur et maxime in hiis quae successive producuntur. nam ista est vera deus incipit esse, et tamen sua contradictoria ab aeterna erat vera.
Suppositiones
Prima suppositio
Secunda suppositio
secunda suppositio bene sequitur a non fuit ante hoc instans, igitur necesse est a non fuisse ante hoc instans. ista consequentia sequitur ex prima radice, quia viso quod prima consequentia est bona. nam eo ipso quod effectus ponitur in esse, tunc ille effectus trahit rationem praeteritionis. Ita dicitur quod eo ipso eius ponitur non fuisse trahit rationem non praeteritionis eo quod non fuit.
Tertia suppositio
Tertia suppositio ante mundi creationem fuit imaginaria duratio significabilis[?]. patet quia sint extra situm, in quo mundus est, est alius imaginarius in quo posset alius produci. ita ante mundi creationem erat duratio imaginalis in qua mundus potuit a deo produci et hoc fidei consonat. nam significabilia sunt instantia et duratio in qua mundus et res potuerunt produci.
Responsio ad formam rationis
Prima
Istis suppositis, infertur primo signando aliquod instans quod praecessit instans creationis mundi. nam in illo haec fuit vera 'deus potest producere mundum ante instans, scilicet, creationis mundi, immo per totum tempus ante'. et tamen in b instanti, illa incipit esse falsa, et tamen ibi est transitus de contradictorio in contradictorium sine mutatione facta in re. Ita quod nulla erit ibi mutatio realis in inceptione mundi, quia nulla erit creatura et non est dicendum quod fuerit mutatio in deum, igitur instantia est vera contra propositione istam. et per consequens illa non est necessaria. Ex quo sequitur quod in quolibet instanti ante mundi creatione propositio significans 'deum posse facere mundum', et ante huiusmodi instans incipit esse falsa in illo.
Septima
Septimo sequitur quod infirmitas rationis ponentium respectus distinctos. nam isti habent unam rationem quam vocant Achillem. nam isti, qui tenent hanc opinionem, ut Scotus ponunt unum principium, scilicet, quod quando propositio affirmativa de praesenti verificatur pro Rebus. tunc datis Rebus quae non sufficiunt ad eius verificationem oportet ponere aliud distinctum. Ista propositio videtur habere evidentiam, nam sit deus et Sortes et haec propositio affirmativa Sortes est acceptus deo, ad verificationem huius non sufficiunt deus et Sortes, igitur per suppositionem oportet ponere aliam rem distinctam, et per consequens oportet ponere habitudinem relativam nisi ponatur qualitas positiva respectu cuius Sortes se habeat quod sit deo carus. Et si ponatur caritas creata eadem difficultas reddit de unione caritatis ad animam Sortis quia caritas et anima non sufficiunt. Nam si sic, tunc caritas quae esset romae faceret Sortem hic gratum, nisi ponatur aliud distinctum a Sorte et caritate.
Similiter ad hoc quod sol conservet Radium non sufficiunt ipse et Radius. igitur oportet ponere aliam rem, quae erit habitudo relativa solis ad Radium, et ita respectu causae et effectus ponitur aliud distinctum a causa et effectu et in quolibet genere causae, et sic praeter Res absolutas ponuntur respectus distincti a Rebus absolutis seu ab extremis. nam posita extrema non sufficiunt ad compositionem sed oporteret ponere aliud distinctivum.
Tertia solutio
Alia radix quia praedicamenta nedum sunt conceptus, immo habent correspondentiam realem. Ita quod res ad extra sunt praedicamenta, sed ista radix est valde modica quia non videtur quin praedicamenta sint conceptus. Unde notandum est quod duo sunt vel varii modi ponentis respectus huiusmodi.
Unde aliqui dicunt quod respectus relativi realiter componunt aliquid distinctum a suo fundamento, ut albedo et similitudo constituunt aliud unum quod est terminus relationis unius ad aliud simile.
Alii ponunt quod huiusmodi relatus nihil componit, sed est habitudo media relativa distincta ab extremis vel inter extrema. Prima via non potest stare, quia proprie loquendo ad relationem nullam est mutatio, igitur nec est compositio.
Secundo ex generatione albedinis Ratione aliquid generaretur parisius, ut sic Sortes albus parisius et fiat Plato albus romae noviter, tunc Plato ageret et componeret rem relativam parisius quod videtur absurdum, nihilominus tamen secundum Durandum potest poni habitudo media eorum, quae sic ad invicem referuntur, sicut causae ad effectum. Unde ad verificandum istam propositionem forma inhaeret materiae non sufficiunt forma et materia, sed requiritur habitudo media, scilicet inhaesio.
Notandum est quod distinguendi sunt gradus entis, quia ens primariae et principaliter significat substantiam, secundo per modum analogiae significat accidentia realia, tertio per modum inferiorum gradus analogiae li ens nedum significat substantias et accidentia, sed significat modos rerum et possunt large loquendo de Rebus et per modum analogiae dici res. Et ad illum tertium gradum reducit Durandus modos rerum et possunt vocari res distinctae rebus absolutis, tamen dicitur quod ex habitudine causae ad effectum, non est necesse ponere huiusmodi relationem distinctam ab eis. Et ideo ad principium eorum quando dicunt quod ad verificandum propositionem non debet pro rebus verificari, si illae Res non sufficiunt, oportet ponere aliud distinctum. hic dicitur quod illud principium suum debet exponi propter li sufficiunt quod habet duplicem sensum quia, si ipsi intelligant sic quod illae res sufficiunt, et quod nulla alia res requiratur, conceditur. Sed illae res non sufficiunt qualitercumque se habentes quia ipsis positis non verificatur propositio, sed quantum ad positionem rerum bene dicitur quod nulla res alia requiritur, sed si intelligitur sufficiunt, id est, quod illae res sunt medium ad concludendum illam propositionem esse veram conceditur. Et cum arguitur, igitur oportet ponere relationem distinctam, nego consequentiam.
On this page