Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 115, de Libertate
Aliae rationes contra Bradwardinum de libertate et divina concurrentia
Prima ratio
Restant aliae rationes solvendum. Et primo dicitur quod solutio in generali stat in hoc quia nulla earum probat voluntatem divinam esse necessitatem antecedentem quia dato quod deus necessitaret adhuc contingenter eam necessitaret et non necessario, immo posset libere necessitare vel necessitare voluntatem, ideo non esset necessitas antecedens et dato quod voluntas non posset deo resilire adhuc posset deus suspendere suam actionem et concursum cum voluntate ad productionem sui actus.
Secunda ratio
Secundo, dicitur quod omnes rationes per illum doctorem factae solum probant de possibili quod voluntas humana possit necessitari per divinam voluntatem et conclusio sua est de inesse quod deus de facto nostram voluntatem necessitat respectu suorum actuum, modo ex hoc quod deus possit agere vel voluntatem necessitare non sequitur quod sic agat vel necessitet, nec sequitur conclusio de praesenti.
Tertia ratio
Tertio, dicitur quod omnes illae rationes factae procedunt de causalitate naturalis voluntatis, et non de libera, ideo rationes non sunt ad propositum quia non in dubium Revocatur quin voluntas necessitetur quantum ad primos motus[?] et ad aliquos alios ad quos ipsa habet causalitatem naturalitatem et modo naturali fertur in obiectum, et ideo Augustinus ait quod primi modus non sunt in potestate nostra et quamvis concederetur quod voluntas possit concurrere naturaliter et modo naturali cum deo, non sequitur quod deus cogat liberum arbitrium respectu sui actus vel necessitaret, sed bene ab ipso necessitatur secundum causalitatem naturalem.
Quarta ratio
Quarto, diceretur quod illae rationes procedunt non de causalitate activa voluntatis, sed de vitali eius operatione. Ubi est notandum quod voluntas respectu suorum actuum liberorum multipliciter concurrit.
Primo, producendo actum, et quantum ad hoc ipsa habet ratione liberam agentis, et quantum ad hoc ipsa habet rationem liberam agentis, et in hac habitudine consideratur libertas voluntatis aliam habet habitudinem ad actum, quia ipso producto per eum ipsa afficitur volendo sic sit volitio et nolendo si sit nolitio et istae habitudines sunt distinctae quia vitalis immutatio non est actio, et secundum istam habitudinem nihil producit voluntas sed utitur suo actu et se habet forte magis passive quam active. Et iuxta hoc negaretur quod ista consequentia necessaria sit necessaria voluntas potest necessitari ad velle, et ad operari vitatur, ergo ipsa poterit necessitari ad producendum actum liberum quia istae sunt diversae habitudines, et principalis ratio libertatis consideratur quantum ad primam habitudinem quae est actum efficere.
Secundo, modus vel habitudo potest dici quodammodo naturalis cuius signum est quod producto actu a voluntate non est in eius potestate quin per illum velit aliquo tempore, et delectetur vel etiam nolit, ergo ista habitudo quae est voluntas ad actum productum, videtur quodammodo naturalis, productio vero actus est simpliciter libera, nam positis omnibus causis ad actus voluntatis productionem requisitis adhuc ipsa habet ex sua natura et ex sua potestate quod exeat in actum, et quod etiam non exeat in actum et non habet talem facultatem actu producto in ipsa quod sit in eius potestate quin per tempus ei afficiatur, et ideo negatur illa consequentia deus potest necessitare voluntatem ad volendum, ergo potest necessitare eius libertatem.
Ex quo posset inferri quod stat voluntatem omissive peccare et tamen nec aliquid velle nec aliquid nolle. Patet quia habitudo voluntatis ad suum actum ut est ipsius productiva est alia quam alia quae est per suum actum offensive seu affectabilis, ergo non implicat quod stet prima habitudo absque secunda, nam in illo casu voluntas libere produceret actum prohibitum. Sed difficultas est quid illorum modorum seu habitudinum magis cadat sub prohibitione vel productio actus vel per eum vitalis immutatio hic dicitur quod utrumque.
Secundo, dicitur quod magis libere subiacet voluntati productio actus quam per eum affectatio. seu vitalis immutatio. Patet quia pure liberum est voluntati producere actum et non producere ipso tamen producto per eum vitaliter immutatur, nec est in potestate eius quin ad eum afficiatur.
Tertio, dicitur quod illo non obstante voluntas magis deordinatur positive per immutationem actus mali quam per eius productionem in voluntate, primo quodlibet illorum cadit sub prohibitum, nam nedum est prohibitum voluntati ut non producat odium dei in se, sed ne etiam deum odiat, et dicitur etiam quod utrumque est contra legem ut videtur et ultra hoc immutatio vitalis actus mali est prohibitive deordinative voluntatis quia actus vitalis est modus voluntatis in contrarium sui finis, igitur voluntas est immutatio talis deordinativa est quia ista vitalis immutatio mali actus habet annexam deordinationem.
Quinta ratio
Quinto, principaliter dicitur ad rationes habentes difficultatem de confirmatis in patria et in via, nam dicitur quod rationes de huiusmodi necessitate possunt resolvi ad alias causas quam ad praeventionem divinam, nam de beatis poterit consurgere confirmatio ex multis, et inter alia illud potest resolvi ad tres gradus libertatis seu causalitatis libere, nam sunt tres gradus libertatis creatae duos extremos diceremus etiam naturalis complacentiae secundum primum gradum voluntatis agit circa primos modos secundum alium voluntatis agit circa supremum bonum media portio esset formaliter elevativa et libera et est acceptativa mediorum in finem dirigentium ultimum, et maxime respectu mediorum ad finem optimum, nam suprema portio seu gradus esset respectu finis immediate qua voluntas fertur naturaliter in suum obiectum naturaliter et summum bonum et finem ultimum nec est inconveniens ponere in eadem potentia naturali causalitatem naturalem cum causalitate libera contradictoriae quia ut dictum est causalitas patris ad intra est naturalis et ad extra est mere libera.
Sexta ratio
Ultimo, notandum est quod propter modum loquendi Venerabilis Anselmi de necessitate antecedente necessitatis antecedens sumitur multipliciter.
Primo modo pro causa activa qua posita respectu effectus non est in potestate causae quin effectus sequatur, et isto modo cepit Brouardin et ideo ubi negatur talis necessitas antecedens quia quacumque causa data sive prima sive secunda effectus poterit non produci, primo de prima causa apparet quia ipsa est libera, et potest producere effectum et potest non producere effectum nec de causa secunda quia visum est quod non sequitur quod si causae sufficientes ad actus voluntatis productionem sufficienter applicentur quod producatur actus vel effectus, et sic nulla est necessitas antecedens respectu effectus quod est contra illum doctorem.
Secundo modo, capitur necessitas antecedens quod causa qua posita non est in potestate agentis naturalis quin sequatur effectus. et isto modo generaliter tenendum est quod prima causa respectu omnium effectuum naturalium omnes tales operationem producit auctoritate antecedente quae est respectu causarum secundarium et non respectu primae causae et maxime secludendo liberum arbitrium a causis secundis sive sit in angelis sive in hominibus, et sic non est inconveniens concedere quod omnes effectus naturales producitur de necessitate antecedente.
Tertio modo, capitur necessitas antecedens pro causa activa qua posita non est in potestate liberi arbitrii quin effectus ponitur in esse. Et circa hoc tenendum est contra Brouardin quod deus non est necessitas antecedens respectu liberi arbitrii quia in quibusdam causis ad effectum libum producendum applicatis adhuc est in potestate liberi arbitrii non producere, nam in illo instanti in quo producitur secundum viam Gregorii et etiam in quo est consequentia non est necessaria ergo necesse est a esse vel fuisse, causa est qui ut dicit res pro instanti in quo est nullam trahit necessitatem ad esse et ergo voluntas habet in sua potestate quod actus non ponatur in esse quia adhuc ipsa Remanet libertas ad complendum actionem, Si tamen dicatur quod necesse est rem esse vel fuisse quando est adhuc salvaretur libertas per hunc modum, quia voluntas immediate ante hoc instans in quo res est et producitur voluntas habuit in sua potestate quod Res poneretur in esse et etiam quod non poneretur, et ex hoc apparet concordia liberi arbitrii et praeventionis primae causae respectu causalitatis creatae. Et ex consequenti apparet quod error Bradouardin non habet colorem nec fundamentum, nam praeventio divina magis auget executione voluntatis creatae quo ad actus libere productos quam impediat, nam eam reddit magis expeditam. Et non ita bene exiret in actum liberum sine illa praeventione.
De concordia liberum arbitrium et contingentiam effectum futurum cum aeterna dei praescientia (articulus tertius)
Tunc sequitur difficultas tertii articuli ubi restat concordiae liberum arbitrium et contingentiam effectuum futurorum cum aeterna dei praescientia et immutabili. Et ista difficultas tanta est quod Boetius eam comparavit hydrae serpenti cui si abscindere caput duo capita pro illo crescerent et ita praesens materia est tantae difficultatis quod solutis circa eam rationibus apparet difficilior.
Et una ratione resecata et soluta duae vel plures oriuntur replicationes, nam propter eius difficultatem exclamat Apolstolus Ad Romanos undecimo, "o altitudo divitiarum scientiae et sapientiae dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae illius", et post ea ibi dicit quid novit sensum deum, quasi diceret nullus.
Et circa hoc sunt duae regulae morales praemittendae adhuc quod intellectus disponitur ut in ista materia aliquo modo fortificet.
Prima est quod in arduis difficultatibus non est proprio ingenio innitendum sed primae veritati infallibili quod officium ad fidem pertinet. Et ideo circa talem materiam sufficit scutum fidei assummere quod est et debet esset fortius quam apparentia demonstrativa in contrarium nam fides protegit a falsis apparentiis demonstrativis et eas repellit nam ipsa tenet rationalem immobilem et inflexibilitatem ad omnem falsam apparentiam.
Secunda regula est quod potentia rationalis debet per alias temporari, scilicet per concupiscibilem et irascibilem et econverso ita quod in eis debet esse mutua influentia temporativa, sic quod una non excedat aliam quia si rationalis excedat irascibilem vel concupiscibilem, acquiritur scientia quae inflat et destruit irascibilem praesumptionem non quae post ea influit in errores, et rationalis destruit eam et ergo inquisitio circa ardua debet esse cum humilitate dicente Apostolo Ad Romanos undecimo, "noli altum sapere sed time".
Divisio questionis
Istis praemissis veniendo ad punctum tria per ordinem habeo agere, primo praemittere modum generalem satisfaciendum in materia praesenti, secundo circa particularia intendo reprobare modos falsos ut illis exturpatis praesentis materiae elucescat veritas, tertio habeo aliquos modos particulariter colorare et resolvere iuxta posse.
Quantum ad primum
Quantum ad primum recolendum sunt duo principia posita prius primum est de in immensitate divinae perfectionis, ad quam sequitur contrariae proprietates ad res finitas et limitatas, nam divina essentia ratione suae immensae perfectionis est independum et creatura dependens, ipsa est aeterna et creatura temporalis, et sic de conditionibus competentibus divinae essentiae quae sunt oppositae proprietatibus creaturarum.
Et ex ista radice adiunctis duobus aliis principiis, scilicet de debilitate humani ingenii, et quod sufficit in omni materia inquirere veritatem secundum materiam subiectam.
Istis habitis habetur in hac materia possibilitatis divinae praescientia ad futura contingentia quia divina notitia est omnino alia a naturali notitia quae est in nobis possibilis quia sicut ipsa est independens et aeterna ita nostra notitia est dependens et temporalis et nihilominus sicut nostra notitia est respectu contingentium, ita notitia divina est respectu contingentiorum, et sicut sequitur in nobis Sortes credit et iudicat quod a erit et a potest non fore, ergo credulitas Sortes est variabilis vel potest esse deceptio, ita sequitur viceversa deus credit quod a erit et a potest non fore, ergo credulitas dei est omnino immensa et simpliciter infallibilis et invariabilis quia res infinita est omnino aliarum proprietatum quam Res finita ergo non est mirandum si non reperiatur divinae scientiae ad nostram similitudinem.
Et ex hoc veniunt errores quia credimus aliquando propter ingenium nostrum vel similitudinem a nobis aliquid esse in deo quod nullo modo est dicendum. Et ideo pro principio radicali in hac materia intellectus debet primitus scire quod praescientia dei habet omnino contrarias proprietates ad nostram scientiam, et ideo ipsa habet excellentiam et immensitatem ratione cuius habet iudicium quod antichristus erit, et tamen potest non fore absque sui mutatione quia omnino est immutabilis ratione suae perfectionis immensae, et cetera.