Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 45, de Fruitione
Solutiones pro aliquibus rationibus prius factus quod non solum Deo est fruendum, immo etiam creatura
consequenter restat solvere aliquas rationes prius factas ad probandum quod non solum deo est fruendum, immo etiam creatura.
Ratio: quod creatura in casu esse Deo praeferenda
Unde circa hoc: arguitur quod creatura in casu esset deo praeferenda, nam ponebatur casus quod Sortes fruatur deo et videat proximum in extrema necessitate constitutum, tunc tenetur subvenire proximo et Relinquere fruitionem Dei, ergo.
Item, si ita detur, tunc sequeretur creaturam rationalem omnibus diebus vitae suae carere fruitione dei. nam sit unus debite informatus in lege divina et post baptismum in prima hora veniat sibi materia et casus subveniendi proximo, tunc tenetur subvenire. et in secunda hora veniat sibi iterum materia de subveniendo proximo. et sic usque ad finem vitae suae, ipse erit bonus et tamen numquam habebit in vita sua actum dilectionis dei, ergo.
Responsio ad rationem
Prima responsio
Ad ista, respondendum est primo cum distinctione, quia in prima ratione, nam sic fruens deo, vel fruitur ex officio occupatus circa divinum cultum specialiter, sicut sacerdos in consecratione corporis dominici[?], vel est persona privata quae contemplando ex devotione propria voluntaria fruitur deo.
In primo casu, dicendum est quod non tenetur subvenire proximo dimittendo divinum officium in a vel b dispositione. unde tenetur sacerdos sumere corpus christi, et non pro tunc subvenire proximo.
Si autem sit persona privata, tunc tenetur subvenire proximo, et hoc secundum duplicem imaginationem. Prima est quia non semper tenetur ad meliiora. Patet, nam si aliquod praeceptum respectu dilectionis proximum, et sit aliquod consilium arduissimum quod esset summae perfectionis in illo casu consilium est potius omittendum quam praeceptum, quia omissio praecepti esset peccatum, et non omissio consilii. et sic in casu in quo concurreret consilium et praeceptum incompossibilia fieri simul, tunc quis teneretur facere praeceptum et non consilium. ideo ratione obligationis debemus magis obedire quam ratione bonitatis obiecti in se. sic dicitur quod, licet fruitio dei quantum est de se esset melior quam subvenire proximo, tamen in illo casu subventio proximi esset melior, nec quando subveniret proximo esset obligatus ad fruendum deo, immo tunc teneretur subvenire proximo.
Secunda responsio
Secundo respondetur iuxta prius dicta quod in isto casu subvenire proximo vel velle subvenire proximum est fruitio dei, quia est dilectio proximi, ergo illa dilectione quam subvenitur proximo magis diligitur deus quam proximus. et sic casus supponit unum impossibile, scilicet, quod dimitteretur fruitio dei, quia non dimitteretur fruitio dei, quia, licet dimitteretur fruitio Dei in hac specie, non tamen dimitteretur simpliciter, quia omnis usus ordinatus est fruitio dei. et sic patet quod potest concedi quod iste tenetur dimittere hanc fruitionem dei et tenetur converti ad proximum. et non sequitur quod proximus sic magis diligendus quam deus, quia hoc facit propter deum.
Sed instatur ponatur quod quis voluntarie fruens deo videat proximum in extrema necessitate et non subveniat sibi, tunc videtur quod iste fruitur deo, et tamen peccat moraliter quia tenetur subvenire proximo, et sibi non subvenit.
Dicitur quod casus est impossibilis, nec tunc frueretur quia si frueretur iam non esset in peccato quia non stat quod quis sit in peccato et diligat deum super omnia, ut videbitur. Etiam casus est impossibilis quia fruitio dei inclinaret ad executionem mandati, et illud esset subvenire proximo in illo casu, et sic fruitio dei in illo casu inclinaret quod creatura ab ea et converteretur subvenire proximo.
Tertia responsio
Tunc, ad aliud quando dicitur sic: 'aliquis adultus cui post baptismum sibi occurrat in prima hora materia de subveniendo proximo et in secunda, et sic usque ad mortem, etc.
Tenendo viam quod idem actus sit usus et fruitio, dicitur quod talis diligendo proximum et sibi subveniendo diligit deum. et sic, licet continue diligeret proximum et sibi subveniret, tamen continue diligeret deum, immo illa dilectio esset magis dilectio dei, et sic tenendo quod usus est fruitio faciliter solvitur casus.
Tamen tenendo quod usus distinguitur a fruitione dicitur quod stante casu isto numquam fuit obligatus in exeundo in actualem dei dilectionem, et ideo sufficeret in isto casu habitualis dilectio dei et caritas per quem haberet promptitudinem exeundi, ubi occurreret materia et possibilitas, et quia non occurrit, sed Impeditur propter materiam praecepti circa quod occupatur ideo adhuc non obligatur.
Obiectio: Quod quis sine fide, caritate, vel gratiam salvetur
Immo circa istam materiam dicunt aliqui quod etiam staret aliquem salvari qui tamen numquam in vita sua habuisset fidem nec caritatem vel gratiam. et casus potest sic poni: sit aliquis paganus adultus qui primo habet usum rationis in a instanti, iste tenetur se disponere debite adhuc quod suscipiat verum cultum et veram fidem et legem. et ipso Requiritur aliqua dispositio antequam sit debite dispositus, tunc disponat se, quia tenetur se disponere ad susceptionem et istud non potest fieri subito, ergo Requiritur aliqua mora, tunc ponatur quod se disponat in tota illa mora debite, et quod in instanti terminante primo illam moram ille moriatur et decidat, tunc in isto casu videtur multis probabile quod iste salvabitur, quia fecit quod in se est, nec omissum, nam quam cito potuit se disposuit, ergo dispositio habebit suum effectum ac si maneret.
Unde in gratificatione sunt duo aliquid est ex parte creaturae, scilicet, una dispositio. prima, quae est in potestate creaturae sine gratia gratificante quam posita deus infundit gratiam, et tunc posita prima dispositione. sequitur secunda dispositio quae est infusio gratiae, et sic in illo casu ille per totam vitam suam fuisset in peccato, et tamen salvaretur. et illud concedunt plures.
Et similiter viceversa potest poni quod sit aliquis, qui ab instanti sui baptizati fuerit in gratia, et tamen dampnabitur. nam sit aliquis baptizatus, qui semper continet gratiam suam et augeat semper suam gratiam. tunc praecipiatur sibi quod eliciat actum a qui potest elici in instanti, tamen non limitetur sibi tempus. sed sufficiat quod eliciat in aliquo instanti vitae suae, tunc ultra ponatur quod non eliciat, sed in illo statu decedat, tunc dampnabitur, quia transgressor praecepti et non penitet, nec peniterit, etiam iste offendit et non Reparavit, ergo est indignus. et tamen ipse semper fuit in gratia, quia in quolibet instanti vitae suae potuit implere illud praeceptum quia quocumque instanti dato in illo poterat, et sic non fuit transgressor in vita sua, quia quocumque instanti proximo morti suae dato inter illud et mortem suam erat tempus medium in quo poterat implere praeceptum, et sic semper fuit in gratia in vita sua, et tamen dampnabitur.
Responsio ad obiectionem
Et circa istam materiam potest probabiliter nominari quod, ubi praecedit aliqua mora terminata ad aliquod instans, iudicandum est in illo instanti quantum ad habitudinem creaturae ac si creatura esset in illo instanti. verbi gratia solet poni casus: sint sortes et plato, qui sint in aequali gratia et operantur taliter quod meritorie quod gratia intendatur in utroque aequaliter per unam totam horam. Et in fine horae plato decedat et sortes remaneat sine profectu gratiae, tunc sortes, qui Remanet habebit gratiam ut decem, et tunc sibi correspondebit gloria proportionalis suae gratiae.
Et tunc de platone qui decedit quaeritur quam gloriam habebit, quia numquam habuit gratiam, ut decem, quia dato instanti in quo habuisset inter illud et instans suae mortis est instans medium, et in illo acquisiuisset gratiam. ideo iudicandum est in isto casu de praemio platonis ac si maneret in instanti in quo decedit. Ita dico de bene vel male agere, si aliquis disponit se per totum tempus, tunc in illo instanti temporis si decebat iudicandum est ac si esset. unde si sortes semper fuisset in tota vita sua peccator et disponeret se. et in fine dispositionis suae moriretur, tunc iudicandum esset de sorte ac si maxamisset[?] in illo instanti. ita etiam si sic, aliquis qui fuerit in gratia per totam vitam suam et sibi praecipiatur aliquid fieri quod possit adimplere in quolibet instanti vitae suae, et non Impleat, tunc iudicandum est de illo quod esset in peccato ac si maneret et fuisset datum praeceptum usque ad certum tempus.
Verum est quod circa materiam de illo casu in quo quis disponeret se et in tempore dispositionis decederet, tunc quaereretur, utrum salvaretur. tamen dicitur quod casus non est possibilis lege stante, quia deus ordinavit, quia quicumque salvabitur realiter fuerit vel sit decoratus virtutibus et gratia. et sic non erit casus possibilis, quia ordinatum est quod nullus salvabitur, quoniam habuerit[?] gratiam vel virtutem in vita sua, tamen viso casu quo quis se sic disponeret deus praeveniret mortem suam et illud est satis probabile propter scripturam, et illud quod ponit scriptura, quia sine fide impossibile est deo placere. et sic deus sibi infunderet fidem et gratiam, tamen qui vellet tenere aliam viam diceretur quod sufficit quod iste fecerit quod in se est, et se diposuerit ad gratiam sustinendam.
Consequenter in ista materia, quia tactum est quod numquam quis in aliquo instanti tenetur frui deo, dicitur communiter quod tenetur in aliquo, licet in nullo teneatur.
Sed ista responsio non videtur sufficiens. Primo quia creatura existens in culpa tenetur se disponere ad fruendum deo et Realiter obligatur ad fruendum deo in isto instanti terminante suam dispositionem.
Item creatura tenetur facere occurrere materiam praecepti de fruendo deo, quia tenetur exire in actum fidei, ut deum collat. ideo tenetur pro aliquo tempore limitato frui deo. Etiam, quia in quolibet die recipit bona, ideo tenetur regratiari deo.
Item tenetur facere orationes contra temptationes diaboli, ergo requiritur et tenetur exire in actum et facere sibi occurrere materiam de fruitione dei et hoc secundum gradum status, nam praelati plus tenentur quam simplices, quia eorum vita debet esse activa et contemplativa. et sic non est verum quod in nullo instanti creatura tenetur frui Deo, immo in multis instantibus tenetur frui deo.
Unde praeceptum de dilectione dei quantum ad habitum obligat ad semper, non quod semper. unde praecepta affirmativa obligant ad semper, licet non quod semper, id est, sum obligatus semper ad habendum habitum dilectionis dei et sic de aliis, id est, numquam est disposito[?] in affirmativis qui semper sit in habitu, sed non pro semper, quia non tenetur exire in actum, nisi quando materia debet occurrere et occurrit. negativa autem obligant ad semper et pro semper.
Quod praecepta affirmativa obligant ad frequentius quam negativa
Circa tamen istam materiam est advertendum praecepta affirmativa obligant ad frequentius quam negativa contra commune dictum. unde dicitur communiter quod negativa obligant ad semper et pro semper, sed affirmativa ad semper, sed non pro semper, id est, obligant ad semper habere habitum, non tamen pro semper obligant habere actum circa huiusmodi praecepta affirmativa.
Et illud non est prima facie fundamentum loquendo de impletione praecepti neganti. Unde adimplere praeceptum negativum non est non facere illud quod est prohibitum. nec sufficit ad praecepti neganti impletionem. Probatur quia tunc quilibet dormiens impleret in finita praecepta negativa et infinite meretur, quia infinitorum malorum prohibitorum nullum faceret, et sic infinite meretur, tamen dormiens. Et per consequens adimpletionem praecepti negativi ultra non facere illud quod prohibetur Requiritur alterum duorum, scilicet actualis fuga et Refutatio obiecti prohibiti. verbi gratia ad impletionem praecepti de non furari requiritur praesentia rei furabilis et motio ad hoc. et tunc ex parte voluntatis requiritur detestatio illius et fuga, quia voluntas refutat sibi prohibitum.
Et posset etiam poni gradus secundus quod adveniente materia furti voluntas resistat tali motioni, id est, non eliciat velle prosequutum[?], nec volitivum, sed solum resistat tunc ille est gradus imaginabilis quod voluntas impleret praeceptum negativum absque actu, et tunc sicut aliqua pura obmissio boni esset peccatum, ita aliqua pura obmissio mali praesentanti sub certis conditionibus esset meritum, tamen primam viam magis accepto quia secundum aliam viam, tunc oportet concedere quod dormiens infinita praecepta negativa impleret. et sic infinite mereretur.
Et sic frequentius obligamur ad implendum praecepta affirmativa quam negativa. Patet quia frequenter obligamur exire in actum dilectionis dei, scilicet, vel propter actiones gratiarum vel quia materia occurrit et sic de aliis, vel propter cultum. Sed ad praecepta negativa non obligamur, nisi materia occurrat. Unde si non occurreret materia furti non adimplerem praeceptum de non furando, et sic staret quod aliquis in vita sua non adimpleret praecepta negativa quia nullum occurreret. Sed quia transgressio negativorum est valde mala, ideo multi se posuerunt in religione, licet non propter hoc adimpleant illa negativa, quia non eis occurrit materia, tamen ad habendum communem intellectum, quando dicitur praecepta negativa obligant ad semper et pro semper, hoc inter de aliquali impletione non de totali, quia illud quod est non furari non est totalis adimpletio illius praecepti, non furaberis, tamen executio numquam est licita.
Ideo omnino prohibetur ad semper et non pro semper non exequi, licet exequi non sit adimplere quantum ad aliam rationem nulla fruitio cadit sub praecepto, quia quocumque dato per alium potest adimplere, etiam quocumque dato actu possum per remissionem adimplere quantum ad illam rationem probabile est mihi quod creatura tenetur in certo gradu frui deo, et hoc secundum notitiam habitualem acquisitam vel infusam sibi, nam ad maiorem gradum obligatur theologus vel praelatus quam vetula. nec sufficeret tantus gradus in sic cognoscente sicut in vetula.
Unde sicut aliqui obligantur frequentius quantum ad partes temporis, ut dictum est, ita intensius aliqui obligantur quantum ad partes dilectionis. De alio sufficit quod obligentur ad aliquem, licet ad nullum obligemur, et illud est sophisticum, nec procedit ad intensionem loquentium, tamen si intelligeretur quod quilibet minimus gradus dilectionis sufficeret, et tamen est praeceptum frui deo, et tunc diceretur quod numquam adimpleretur praeceptum quoniam ibi esset consilium et adimpleret consilium. unde praeceptum est quantum ad fruendum. Sed consilium est quantum ad fruendum in tanto vel tanto gradu.
Conclusio
Et sic patet qualiter debemus diligere deum et frui deo, et tenetur exire in actum fidei. unde imaginandum est quod actus fidei nos facit exire in actum dilectionis. Unde, quia eximus in actum fidei de incarnatione et de creatione mundi de redemptione et de passione et sic de aliis, ideo circa talia multas dilectiones debemus elicere, etc.