Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 93, de Caritate
Utrum qualitas spiritualis seu indivisibilis extensive possit subiecto extenso inhaerere?Sequens argumentum de caritatem tangit difficultatem, utrum qualitas spiritualis seu indivisibilis extensive possit subiecto extenso inhaerere.
Una opinio quod qualitas mundi inextensa potest realiter fieri extensa et e converso
Et primo recitatur una opinio cum suo fundamento. deinde ponetur conclusio responsalis quae videtur magis consona veritati.
Unde est una opinio quod omnis qualitas mundi inextensa potest realiter fieri extensa, et econverso, omnis qualitas extensa potest fieri inextensa et indivisibilis extensive.
Suppositiones pro istius opinionis
Prima: quod omne accidens est intensivum vel alicuius intensionis
Secunda suppositio
Quod omnis qualitas inextensa continet partes secundum se et quodlibet sui unitas adinvicemQuinta suppositio
Quinta suppositio: omnes qualitates subiectum indivisibiliter informantes infinitis sitibus exterioribus coexistunt patet quia sicut sua substantia coexistunt in diversis sitibus ita illa accidentia eis inhaerentia coexistunt diversis sitibus, licet non commensurative. unde, licet anima intellectiva sit indivisibilis, coexistit tamen situi divisibili, scilicet, corpori humano. modo dicitur quod accidens spirituale inhaerens subiecto divisibili proportionaliter coexistit situi, immo tot sitibus quot coexistit subiectum suum. etiam patet, quia totum coexistit sitibus partium, igitur et accidens.
Septima suppositio
Septima suppositio: deus poterit omne accidens non solum localiter verum etiam subiective multiplicare, id est, deus potest accidens ponere in diversis sitibus inhaerens. Ex quo sequitur quod aliquod accidens spirituale potest subiecto corporali inhaerere pure extensive.
Unde imaginatio stat in hoc quod accidens spirituale habet dupplicem habitudinem partium, scilicet, inter se et situm extrinsecum, unde posset dici quod prima habitudo esset habitudo partium intensivarum alia esset habitudo ipsarum in diversis sitibus vel Replicatio ipsarum in sitibus extrinsecis, sicut accidens indivisibile occupat situm et partes replicantur in diversis sitibus. Ita poterit inhaerere correspondenter.
Conclusiones istius opinionis
Prima conclusio
Prima omnem formam accidentalem a subiecto et materia separatam poterit deus extendere situaliter unione partium non destructa. patet primo nam de corporalibus non est dubium propter rarefactionem et augmentationem extensivam. sed de spiritualibus apparet quia ille possunt habere habitudinem uniones quantum ad situm, igitur per replicationem partium in eodem loco potest fieri partium continuitas.
Secunda conclusio
Secunda conclusio: accidens corporale potest fieri inextensum. patet quia habitudo partium intensivarum et unio earum est alia habitudo ab unione earum partium correspondenter ad situm extrinsecum, igitur secunda unio potest tolli stante prima, et per consequens potest tolli unio respectu situs Remanente unione partium inter se.
Tertia conclusio
Ex quo sequitur quod nullum accidens determinat sibi ordinem partium in situ vel in toto. patet quia habitudo unionis partium intensivarum est alia quam unio extensiva, igitur extrinsece nullum accidens determinat habitudinem partium intensivarum. et sic stat accidentia corporalia habere habitudinem accidentium spiritualium et econverso stat qualitatem spiritualem habere rationem continuitatis, ita quod caritas potest informare subiectum extensivum et esse qualitas extensa. unde possibile est esse duas qualitates in eadem specie quarum una esset extensa et alia non. patet ex dictis quia si una inhaereret extenso subiecto dicitur extensa. si inhaeret inextenso diceretur qualitas inextensa.
Obiectio ad istam opinionem
Sed contra illam opinionem ponitur conclusio negativa quod nec caritas nec spiritualis qualitas potest subiectum extensum informare vel econtra. Sed Radix primi, quia nullus situs extrinsecus correspondet qualitati spirituali. ubi notandum quod Res indivisibiles extensivae habeant correspondentiam, situs hoc est ratione perfectionis. unde deo ratione suae immensitatis correspondet infinitus situs verus vel imaginarius. Ita quod secundum ordinem specierum perfectior species occupat maiorem situm vel nata est occupare, igitur situs correspondet alicui secundum quantitatem suae perfectionis. et ideo dicitur quod extra caelum est finitum spatium verum vel imaginarium correspondens deo ratione suae perfectionis immensae, et cum accidens sit minimae perfectionis situs non correspondet ei secundum quod correspondent subiectum cui inhaeret, nec sequitur quod si situs correspondeat angelo quod propter hoc correspondeat qualitati sibi inhaerenti.
Et circa hoc quidam doctor notat quod licet intellectus sit simpliciter indivisibilis, et omnis actus eius vel habitus non oportet quod ubicumque est intellectus quod etiam eius actus sit ibi, quia staret quod anima multiplicatur in diversis sitibus, scilicet parisius et Romae, et quod haberent armoniam parisius et non haberet eam Romae, et sic non oportet de accidentibus quod accidens occupet tantum situm, sicut intellectus. unde dicit Chaton quod licet sit indivisibilis, tamen eius intellectio est in capite, ex quo apparet quod Rem indivisibilem occupare locum est ratione suae perfectionis, et quia accidens non potest coexistere situi. ideo non potest si sit spirituale subiectum extensum informare.
Obiectio et Responsio
Contra arguitur, quia saltem qualitas spiritualis potest subiectum extensum informare per multitudinem et ponatur quod qualitas spiritualis sit in qualibet parte subiecti et infinite Replicetur in situ indivisibili, vel creetur alia et alia qualitas differens, tamen numeraliter et non specifice. et tunc videtur quod una qualitas potest alteri uniri quo dato videtur quod aggregatum ex illis erit continuum.
Respondetur quod partes huiusmodi qualitatis non sunt unibiles, nisi intensive, sicut nec anima per coniunctionem alterius non efficit unum, nec ex illis duabus, nec ex pluribus efficeretur unum, nec sunt in potentia ad unionem continuitatis, nec per extentionem, et qua ratione Repugnat animae indivisibili ex coniunctione ipsius cum alia esse continuationem vel aliquod unum per modum continuitatis, ita accidentibus indivisibilibus extensive repugnat esse continua in aliquo subiecto extenso vel eidem inhaerere. et licet in illo subiecto esset qualitas secundum casum positivum in argumento, tamen non esset continua per partes extensas.
Est notandum quod proportionaliter in casu argumenti diceretur de illis qualitatibus existentibus in subiecto, sicut diceretur de punctis imaginando quod puncta essent continuantia et non componentia, et tunc diceretur quod nulla qualitas vel pars qualitatis esset alteri immediata, sed inter quascumque qualitates essent infinite mediae. ut ex punctis continuantibus non sequitur infinita sunt ibi puncta, nec est aliqua pars significabilis quin in illa sit punctus, igitur puncta sunt adinvicem continua. ita etiam, licet una qualitas esset alteri unibilis intensive. non tamen esset una alteri immediata. et ideo illa imaginatio deficit, quia sumit quod qualitates sint adinvicem continuabiles quod esse falsum. nec arguitur ex hoc continuitas, si una est alteri unibilis intensive.
Ex hoc sequitur quod ista consequentia non valet in qualibet parte subiecti est qualitas, igitur totum Redditur quod extensum. et per consequens tenendum est pro via probabili, immo veriori quod qualitatis mere spirituales non possunt subiecto inextenso inhaerere, et dato adhuc quod possent inhaerere non inhaerent nisi puncto indivisibili illius subiecti si ponerentur puncta.
Ad fundamenta illius opinionis
Ad primam suppositionem
Et tunc ad fundamenta illius opinionis et primo ad primam suppositionem quando dicitur quod omne accidens est intensivum.
Hic dicitur, primo quod si quantitas distinguitur a Re quanta quod ipsa non est accidens intensivum, quia esset penetratio corporum, quia quadrupedalitas esset composita ex duabus bipedalibus se invicem penetrantibus, et tunc esset penetratio corporum.
Secundo etiam pars adequaretur toti, quia signata quantitate pedali, si ei applicetur quantitas quadrupedalis ipsa non excedet bipedalitatem, quia quantitas bipedalis inest extensa toti quantitati quadrupedali et quaelibet pars extensiva coextenditur toti, ergo quaelibet pars adaequatur magnitudini quadrupedali. nam quaelibet quantitas est per totum illud subiectum extensa.
Tertio datur instantia de actibus simplicibus in mente. Unde supposito quod propositio mentalis habeat partes correspondentes partibus vocalis, tunc negatio istius Sortes non currit habet actum sibi correspondentem quae est qualitas mentalis, et tamen ille non est intensibilis nec remissibilis, quia actus negandi non intenditur nec remittitur.
Secundo ita diceretur de omnibus actibus simplicibus affirmativis, ubi non videtur quod huiusmodi qualitas sit intensibilis vel remissibilis.
Et quando dicitur ultra quod nisi sit, tunc accidens esset infinite remissum. Negatur consequentia quia pari ratione probaretur quod quolibet forma esset intensa quantumcumque esset remissa, nec valet ratio sequens, scilicet, quod quodlibet accidens esset intensius sua parte quia quantitas non est intentior suae parte.
Ad tertiam suppositionem
Tertia suppositio, quae dicit quod alia est unio partium intensivarum inter se et alia est unio ad subiectum. conceditur in qualitatibus corporalibus, sed si generaliter intelligat negatur quia qualitas spiritualis habet solum habitudinem partium inter se. et non habet partium habitudinem inter se ad situm, quia partes non habent situm.
Ad quintam suppositionem
Quinta suppositio, ubi ponit quod qualitas sunt in tot sitibus, sicut subiecta quibus inhaerent, negatur haec suppositio, quia ratione perfectionis convenit deo vel angelo coexistere infinito spatio. et tamen non oportet quod accidens inhaerens angelo tanto spatio coexistat eo quod est minime perfectionis respectu angeli.