Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 17, De fide
Quomodo Deus subiectum theologiae est
Sciendum est quod in lectione praecedenti dictum fuit quod Deus est subiectum theologiae. Et hoc secundum unum modum sive sub quadam ratione secundum quam potest elici immediate iudicium quod Deus est universaliter perfectus. Et hoc potest contingere tripliciter: vel quia conceptus quem habemus est simpliciter complexus vel aequivalenter sive synonyme significans, sicut hoc complexum universaliter et in se perfectus vel quia est connotans quod Deus est universaliter et immense perfectus, vel quamquam sit simplex existens, tamen de natura sua primaria hoc significat.
De praedicatis Dei
Ubi est advertendum quod Deus nisi a seipso est comprehensibilis ideo non est aliquis conceptus nobis possibilis adaequate et sufficienter Deum repraesentans, sed praedicata creaturarum nobis nota transferimus in Deum ipsum per quamdam similitudinem, unde quia videmus creaturam existere et quod esse in ea est denominatio perfectionis, ideo per quamdam similitudinem dicimus Deum existere. Quia etiam videmus creaturam vivere, et quia hoc est denominatio perfectionis in ipsa, ideo Deo attribuimus vivere, et ita de intelligere et velle et aliis praedicatis perfectionem dicentibus quae reperiuntur in creaturis, Deo attribuimus propter penuriam vocum et propter defectum conceptuum propriorum ipsi Deo attributibilium, quia nec grammatici nec mathematici potuerunt habere huiusmodi conceptus proprios ipsius Dei, ubi est notandum quod aliqua praedicata dicunt perfectionem simpliciter, alia vero dicuntur perfectionem limitatam, et per consequens dicentem imperfectionem et materiam istam tractat Anselmus in Monologio ubi dicit quod "perfectum simpliciter est illud quod melius est ipsum quam non ipsum" et "quod in quolibet melius est ipsum quam non ipsum" quae quid descriptio potest declarari sive exponi sic ut perfectum simpliciter vocet denominationem perfectionis simpliciter seu praedicatum perfectionale simpliciter, et tunc definitio debet sic intelligi, quod illud dicitur esse perfectum simpliciter, id est, perfectionale praedicatum simpliciter sive praedicatum denominationis perfectionis simpliciter, quod sic se habet quod eo ipso quod competit alicui illud arguitur esse perfectius quam si sibi non competeret vel quam si aliud cui non competit.
Verbi gratia, esse vivens est denominatio perfectionis sive praedicatum perfectionale simpliciter quia eo ipso quod aliquid est vivens arguimus illud esse perfectius non viventibus et sic de aliis. Et ista est imaginatio Augustini in pluribus locis. Viventia enim sunt perfectiora non-viventibus et intelligentia non-intelligentibus et sic, semper ascendendo secundum perfectionem specierum. Istud introduxi pro tanto quia huiusmodi perfectionalia praedicata simpliciter attribuimus Deo et non alia. Alia vero sunt praedicata limitatam perfectionem dicentia. Et per consequens dicunt quamdam imperfectionem sicut sunt esse hominem, esse asinum, etc. Et talia praedicata non attribuimus Deo nisi istud reperiatur in Scriptura ut quod Deus est homo. Advertendum est ergo quod huiusmodi praedicata, quae dicuntur de Deo et de creaturis, non dicuntur de deo univoce, immo solum per quamdam impropriam translationem, et istud supponitur pro praesenti, quia alias tractabitur magis particulariter.
Cur diversas praedicatas Dei sunt: contra aliqui ponentes formalitates in Deo
Unde hic ego intendo loqui quasi de principiis, supponendo et ponendo plura sine probatione pro habendo materiam in sequentibus. Ideo advertendum est quod huiusmodi praedicata quae Deo attribuimus competentia creaturis haec sunt, sicut dictum est, propter penuriam vocum et defectum conceptuum propriorum ipsius Dei. Et istud provenit ex duplici radice: ex una parte incomprehensibilitatis divinae immensitatis et perfectionis ipsius Dei Ex alia parte, limitatio et debilitas ingenii humani. Et ex istis duabus consurgit quod diversa praedicata oportet nos Deo attribuere quia alias non possemus de Deo quidquam loqui. Et in ista radice sit duplicata, fundata est opinio dicentium sive ponentium formalitates in Deo, nam Deus est simplex et omnino identicus absolute. Quia tamen non possumus totam latitudinem suae bonitatis comprehendere, ideo dixerunt aliqui quod sic cognoscendo Deum est multiplicitas conceptuum secundum perfectiones sibi attributas. Ita etiam a parte rei imaginanda est quaedam diversitas formalis a qua sumerentur dicti conceptus.
Et breviter ut istud intelligatur planius, imaginandum est quod, sicut in modo cognoscendi ipsius Dei, habemus diversos conceptus dicentes perfectionem habentes ordinem inter se, quae sunt denominationes perfectionis sive praedicata perfectionalia simpliciter, et, breviter, tot sunt praedicta talia quod sunt species factae vel factibiles quia semper perfectiori speciei correspondet praedicatum perfectionale transcendens. Et ita proportionaliter imaginandum est quod sicut huiusmodi praedicata attribuimus Deo propter penuriam vocum seu propter defectum conceptuum, quod ita realiter a parte rei in Deo sit aliqua formalis ratio essendi, alia vivendi, alia intelligendi, et ita de aliis, et licet isti subtiliter imaginati fuerint, tamen Deo dante ista materia improbabitur et in particulari tractabitur. Et intendo ponere oppositum.
Ideo pro nunc dico quod ista opinio de huiusmodi formalibus non est vera, licet sit probabilis. Ista opinio, ut praedixi, sumpsit originem ex duplici radice praetacta quia iudicio meo illi sunt opinantes omnino non potuerunt invenire aliquem conceptum totius divinae immensitatis repraesentativum, immo propter varietatem conceptuum quos Deo attribuimus imaginati fuerunt praedictas formalitates.
Nomen proprium Dei
Ex ista imaginatione sequitur quod omne nomen proprium sive aequivoce dictum de Deo sive alias est simpliciter singulare. Unde Guillelmus Parisiensis in libro De divinali mysterio sive alio nomine in libro de Trinitate infert consequenter ad praedictam imaginationem quod esse sive ens est proprie trinus singularis in prima sui significatione et soli Deo competens. Consequenter dicit ad praedictam imaginationem quod quilibet conceptus Dei proprius connotat sive includit esse de primaria sui significatione et non aptitudinem ad imperfectiones cum exclusione possibilitatis non essendi. Et in isto conceptu Dei est origo veritatum et errorum multorum et hoc praedictus doctor inducit per longum processum in praedicto libro.
Et ideo proprissime responsum fuit Moysi quaerenti ab ipso deo, quis esset dicendo "ego sum qui sum". Et iterum dixit Christus in alio loco, "qui est misit me", ita quod ipsemet Deus in caelis usus est isto vocabulo esse tamquam sibi proprio. Sequitur ergo quod illud fuit sibi nomen includens sive connotans negationem imperfectionis et affirmationem actus puri cum exclusione possibilitatis non essendi. Et licet hic ponantur plura complexa, nihilominus conceptus Dei est incomplexus, nam licet conceptus sit incomplexus, tamen est apparentia multarum complexionum. Ita quod imaginandum est quod, licet sit incomplexus tamen est apparentia quaedam ex qua eliciuntur iudicia multa.
[Conclusio: in solo Deo est idem esse et essentia]
Consequentur infert quod in solo Deo idem est esse et essentia, non solum quantum ad rem sed etiam quantum ad modum concipiendi, ita quod eius essentia non posset concipi proprio conceptu quin essentia ipsius concipiatur in esse existentiae. Ista enim positio quod esse et essentia distinguuntur in eodem est multum difficilis, tamen multi philosophi et alii doctores sunt in hoc concordes. Unde Boethius in libro De problematibus expresse ponit quod "aliud est res ipsa et suum esse". Albertus Magnus idem ponit. Gandavensis idem ponit. Sanctus Tomas idem ponit. Aegidius de Roma idem ponit. Guillelmus Parisiensis idem ponit.
Duo modi imaginandi quod esse et essentia distinguuntur
Et licet ista materia sit multum difficilis et licet sint plures modi intelligendi eam. Tamen pro nunc sciendum est quod duplex est modus imaginandi quod esse et essentia eiusdem rei distinguuntur.
Unus modus esset quod essentia et esse distinguuntur ad modum quo ponuntur formalitatum distinctiones in eodem, nam positio et distinctio formalitatum non tollit identitatem realem, sicut secundum ponentes formalitates in Deo, quod alia ratione formali, dicitur sapientia, alia ratione formali dicitur bonitas, et sic de aliis, tamen cum isto concedunt quod bonitas et sapientia sunt idem, et tamen distinguuntur formaliter.
Alius modus imaginandi esset, et credo facilior et est modus Guillelmi Parisiensis, secundum quem modum dicit se intelligere philosophos et alios doctores sic opinantes. Imaginatur enim quod creatura quantum est de se est ens fluxibile et insufficiens ad esse intantum quod requirit intimitatem Dei ad suum esse. Et consequenter imaginatur quod esse creaturae sit Deus. Et quod creatura sic denominetur extrinsece esse a Deo sic causa conservante, ita quod sicut principia notitiae in anima dato quod non inhaereat formae nec informet, immutans tamen potentiam vitaliter denominat potentiam esse cognoscentem formaliter, ita quod est formaliter notitia ipsius potentiae, ita praesentia Dei realiter denominat rem existere et est formaliter existentia rei, et istud confert multum in dicendum inferius.
Notum de simplicitas omnis concepti Dei et de complexe significabili Gregorii Ariminensis
Sequitur ergo quod omnis conceptus proprius de Deo significat esse, et per consequens, dato quod sit simplex, tamen aequivalet in significando quodammodo propositioni et circa hoc videlicet quod una notitia simplex aequivalet propositioni. Possent multa dici et notari, et illud ponit Gregorius expresse de propositione mentali, quod est simplex notitia, et tamen aequivalet evidenter in significando uni propositioni.
De subiecto enim theologiae certum est quod subiectum primae theologiae est simplex et est complexum aequivalenter, quia est ipsamet notitia divina, immo est notitia omnium principiorum et conclusionum, ita quod in ratione imperfectionis subiecti est quod subiectum non contineat et repraesentet omnia principia et omnes conclusiones illius scientiae, cuius est subiectum. Ita quod, si esset aliquod subiectum sufficienter repraesentativum, repraesentaret omnia contenta in scientia cuius esset subiectum. Et ideo, cum subiectum primae theologiae sit perfectum et nobilissimum repraesentat omnia principia et omnes conclusiones, immo est notitia complexa et incomplexa proportionalis, est etiam notitia categorica, hypothetica, notitia modalis et sic de aliis praeter hoc quod non est notitia impossibilis et falsa.
[Utrum sit notitia contingens de subiecto theologiae?]
Utrum autem sit notitia contingens est alia quaestio Aliqui tamen concedunt quod Deus est notitia contingens, id est, Deus est respectu alicuius contingentis notitia et significatum propositionis contingentis. Et secundum hoc posset dici propositio contingens Anti-Christus erit quia concedimus quod Deus est contingenter notitia respectu huius Anti-Christus erit et si inferatur ergo erit contingenter cognitio debet addi per modum signi posset tamen concedi quod Deus esset propositio contingens prout li contingens attribuitur propositioni, id est, quod est aliqua acceptio respectu propositionis contingentis, non tamen potest esse falsa et non capiendo li contingens prout est differentia rei sed propositionis. Et isto modo conceditur quod Deus est propositio contingens prout li propositio contingens convertatur cum illo complexo Deus est notitia alicuius quod potest fore et potest non fore. Cum isto tamen stat quod in Deo nulla sit contingentia prout li contingens est differentia rei ut distinguitur a signo, immo semper remanet summa necessitas, de subiectis enim theologiae bonorum plura possent dici, sed pro nunc transeo veniendo magis ad propositum, scilicet, ad subiectum fidei apud nos. Dico ergo sicut prius quod huiusmodi conceptus Dei prout est subiectum theologiae non potest haberi apud nos sine adiutorio fidei vel speciali Dei gratia cum magna diligentia quia devenire ad huiusmodi conceptum in quo relucet quodammodo divina et immensa bonitas diffinitionum est, immo huiusmodi conceptus inclinat et trahit intellectum ad considerationem et amorem ipsius primae veritatis. Ideo plures ratione defectus huiusmodi conceptus sive subiecti inciderunt in varios errores contra fidem et forte quia non omnes stulitates theologiam faciunt diligentiam de habendo huiusmodi conceptus incidunt in varios errores quia non habent subiectum in quo plurimae veritates fundantur.
Ex quo sequitur quod magna sollicitudo sive diligentia debet exhiberi sive adhiberi de habendo huiusmodi conceptum et consequenter dictum est procedere per actus reflexos, videlicet ut simus tuti de huiusmodi conceptum habendo quia dicit Philosophus primo De caeli quod "minimus error in principio, in fine maximus est" Ex quibus sequitur quod ex ignorantia huiusmodi conceptus inciderunt philosophi in varios errores circa proprietates ipsius Dei, quidam, scilicet, ponentes ipsum solum agere libere libertate complacentiae et hoc erat quia non concipiebant bene ipsum Deum quia si bene concepissent eum ut universaliter perfectum statim conclusissent eum esse liberum libertate contradictionis quia esse liberum saltem in illo qui non potest abuti sua libertate secundum dictamen rectae rationis a quolibet bene disposito iudicaretur esse denominatio perfectionis simpliciter, et per consequens si concepissent ipsum Deum ut universaliter perfectum non negassent istam propositionem a Deo et notanter dicitur ab intellectu bene disposito quia forte tenentes oppositum quia affecti erant ad oppositum dixissent quod non esset ipsi Deo denominatio perfectionis simpliciter esse liberum libertate contradictionis, immo quod fuisset contra bonum et debitum regimen universi. Et ista esset responsio affectata ad oppositum et non iudicii bene dispositi indifferenter ad utramque partem, ideo etc.
Consequenter circa hoc erravit Commentator Vo Metaphysicae dicens "ipsam primam causam nihil posse agere ad extra nec etiam aliqua cognoscere" et istud etiam convenit ex defectu praedicti conceptus quia si bene concepisset Deum esse perfectum et perfectissime regens universum non negasset ab eo cognitionem illorum quae regit quia nihil potest bene regere aliqua nisi cognoscat illa quae regit, et hoc bene testatur Aristoteles dicens "entia nolunt male regi pluralitas principium mala, unus ergo princeps" unde ad bene regendum politiam tam in principatu naturali quam politico oportet principem habere notitiam sui regnis, quia alias ageret sicut fatuus vel caecus qui non cognosceret subditos suos. Et ideo dicitur quod Commentator in hoc non bene intellexit Aristotelem, quia IXo Metaphisicae Aristoteles, bene vult quod scientia Dei non dependet a rebus ad extra, immo potius e contra, et sic Deus habet notitiam et scientiam aliorum a se nec tamen capit a rebus ad extra sed habet a se Similiter erraverunt sequentes opinionem Epicurii dicentis "Deum nihil curari sed voluptari", id est, delectari in seipso, quia licet cognoscat res ad extra, non tamen curat utrum bene vel male regantur, modo si bene concepisset perfecte Deum ut creatorem et gubernatorem creaturarum non propter bonum ipsius Dei. Sed propter bonum creaturarum hoc non dixisset de divina providentia. Et consequenter dicit ipse Epicurius "omnia fieri a casu" contra quem et ad eius reprobationem fecit Lactantius librum De ira Dei.
Consequenter ex eadem radice erravit Tullius negando ab eo praescientiam futurorum et ad hoc fuit coactus propter futura contingentia sicut testatur Augustinus, libro V De civitate Dei, capitulo 9 nam ipse consideravit leges consuetudines et deliberationes quae fiunt, et ideo conclusit contingentiam futurorum quia alias consilia orationes et omnia huiusmodi essent omnino inutilia inutilia quod non est dicendum et tunc quia non vidit competentem divinae scientiae, cum contingentia huiusmodi futurorum negavit praescientiam ipsius Dei, et hoc, ut dictum est, testatur Augustinus V De civitate Dei ubi etiam loquitur de fatis, ita quod opinio quaedam fuit quod fata necessitabant hominem et omnia fatata. Unde dicebant volentem ducunt fata volentem trahunt, ita quod si homines conformabant se satis fata ducebant ipsum et si non conformabant, tunc fata trahebant, et ista opinio reprobabitur suo loco et Tullius eam etiam reprobat, qui ponit contingentiam futurorum, ita quod generaliter in philosophis et in omnibus aliis omnes errores circa Deum et circa perfectiones ipsius Dei sumpserunt originem ex defectu conceptus ipsius quia non conceperunt Deum sufficienter.
Ubi est notandum quod datur latitudo conceptuum ipsius Dei quorum quilibet est aptus natus esse subiectum theologiae post esset ipsius priore theologiae. Ex quo patet quod ille est immensus simpliciter et perfectissimus.
Alii essent secundum quod plura vel pauciora iudicia possunt elici de Deo vi illius conceptus et secundum etiam multitudinem praedicatorum attributorum ipsi Deo relucentia illius conceptus et quanto esset perfectior conceptus tanto in plures veritates posset in theologia tam practicas quam speculativas. Ex quibus sequitur quod habito huiusmodi conceptu, nulla propositio contingens de futuro concernens fidem nostram debet negari, etiam supposito quod non esset revelata a Deo, etiam concessa divina omnipotentia facilissimum etiam esset inducere quod Deus est omnipotens et quod Deus potuit creare mundum.
Sequitur etiam nullus effectus potest adaequari divinae potentiae facilissimum, etiam est inducere quomodo Deus assistit speciebus panis, quomodo etiam est incarnatus, quomodo resurrexit, quomodo virgo peperit Christum, et omnia huiusmodi considerata omnipotentia ipsius Dei habito conceptu ipsius Dei, res enim infra latitudinem creabilium secundum gradationem suarum specierum diversas habent proprietates et perfectiones. Quid igitur mirum, si res aliqua existens extra totam latitudinem creaturarum habeat diversas et mirabiles proprietates non repertas in creaturis, et ideo per praedictum conceptum intellectus disponitur et facilitatur ad credendum omnia miracula quae sunt circa fidem nostram.
Sequitur ulterius quod ex defectu praedicti conceptus provenit error Manichaei ponentis duo principia rerum, unum malum et aliud bonum quia si concepisset Deum ut immense perfectum, non posuisset aliquod principium malum, igitur non fuisset aliquod malum potens sibi resistere ex quo esset immense perfectum.
Ratio primaria pro erroribus philosophorum
Et breviter dicendum quod generaliter omnes errores quos habuerunt philosophi de ipso Deo et eius proprietatibus habuerunt ortum ex defectum praedicti conceptus, licet aliqui habuerunt verum conceptum ipsius Dei quia non omnis conceptus ipsius Dei est sufficiens ad hoc quod sit subiectum theologiae etc.
On this page
Quomodo Deus subiectum theologiae est
Cur diversas praedicatas Dei sunt: contra aliqui ponentes formalitates in Deo
[Conclusio: in solo Deo est idem esse et essentia]
Duo modi imaginandi quod esse et essentia distinguuntur
Notum de simplicitas omnis concepti Dei et de complexe significabili Gregorii Ariminensis