Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 53, de Fruitione
Solutio ad rationem quod naturalis tendentia posset esse mala
Prius factae fuerunt aliquae rationes ad probandum quod naturalis tendentia et inclinatio naturalis et primaeva posset esse mala et contra ordinem debitum.
Ad primam
Arguebatur primo contra illud dictum, sacrae scripturae ab dolescentia natura humana prona est ad malum, si ergo sit prona ad malum sequitur quod est inclinata, ergo eius inclinatio non est recta sed obliqua.
Pro solutione istius est advertendum quod in statu naturae integre iustitia originalis se habebat tamquam habitus conservans perfectam obedientiam virium naturalium et virium sensitivarum sive alium, et generaliter virium inferiorum ad rationem ita quod generaliter originalis iustitia subiciebat omnes vires inferiores ad rationem et obedientiam rationes, ita quod in Regno animae erat perfectam pax et transquilitas et erat perfectam obedientia virium inferiorum ad rationem, sed propter peccatum cecessis[?] talis habitus et supervenit unus alius habitus, qui potest vocari cupiditas ponens rebellionem inter vires inferiores et superiores, et inclinans inferiores ad rebellandum superioribus.
Ubi advertendum quod in viribus inferioribus duplex est inclinatio primaeva, scilicet quae non tollitur et superveniens, quae est fortior et vincit primam. Unde imaginandum est quod vires inferiores habent illam inclinationem ad debite obediendum rationi tanquam superiori quam inclinationem habuerunt ab initio, nihilominus tamen cupiditas quasi tyrannice trahit et cogit eas ad rebellandum rationi ac si esset dominus, qui tyrannice cogeret subditis, Ita cupiditas inclinat inferiores vires inclinatione vincente inclinationem naturalem, et intantum vicente quod sufficit ad executionem malorum operum, et ideo natura prona est ad malum, quia inclinatio cupiditatis et tyrannidis est vehementior quam inclinatio naturalis, ideo a proportione minor aequalitatis fit operatio ad malum, et sic patet quomodo ratio solvitur et quomodo natura prona est ad malum, quia in maiori proportione movet cupiditatis quam inclinatio naturalis intantum quod sufficit ad executionem malorum operum et tanta est inclinatio ad malum quod tota anima male requiritur, nisi per aliud, scilicet, per caritatem Iuvetur quia cupiditas totaliter inclinat et eius inclinatio et pronitas tanta est quod non potest homo ad bonum inclinari, nisi per caritatem iuvetur, et tunc quando caritas inclinat inferiores vires obediunt inclinationi naturali, et tunc dominatur ratio et voluntas, et ita patet qualiter illa Ratio est solvenda.
Posset tamen hic dubitari utrum illa tyrannis et deordinatio fuerit solum in homine, et quantum ad hoc potest probabiliter dici quod non solum in homine fuit huiusmodi cupiditas, sed in toto regimine corporalis naturae praecipue corporalis infra concavum orbis lunae variata fuit armonia, nam sicut vires sensitivae rebelles sunt ad rationem, ita animalia quae in statu innocentiae obedissent primo parenti et homini modo sibi rebellant.
Item quantum ad fruitionem terrae maledicta fuit. et quantum ad alimenta pro statu innocentiae, opera ministrasset nunc autem germinat spinas et tribulos.
Item inter elementa fuisset actio et passio, quae non fuisset in no?tum[?] speciei humanae, nunc autem fuit multae tempestates et multa turbantia speciem humanam, ideo Regimine fuit totaliter mutatum.
Sed restat adhuc dubium utrum inclinationes naturales, scilicet in viribus naturalibus, sint ita intense sicut in statu naturae integre vel Remisse. nam quandoque quis non sentit se inclinari, nisi secundum inclinationem cupiditatis, potest utrumque dici et quod sunt Remissae in aliquo gradu, licet non totaliter sublatae, quia doctores videntur dicere unam vulnerationem in naturalibus et licet sint Remissae non tamen sublatae, tamen possemus dicere quod sunt aeque intensae nunc, sicut in statu naturae integrae. Tamen propter intentionem cupiditatis salvatur quidquid experimur in nobis, quia cupiditas et vulnus ponitur tantum quod vincit. Ideo utrumque potest sustineri.
Et ergo ex illa imaginatione patet quod natura humana derelicta sibi semper corrueret et tenderet in malum, quia multum fortior est cupiditas quam inclinatio naturalis.
Sed iterum fortior est caritas quam cupiditas. Ideo bene operatur homo cum caritate, ideo adveniente caritate, diminuitur cupiditas quia dicit Augustinus, crescente caritate diminuitur cupiditas quantum ad effectum quia posset tantum crescere caritas quia valde remissum effectum haberet cupiditas, sicut visum est in sanctis multis.
Ad secundam rationem
Secundo arguebatur: sequeretur quod ex puris naturalibus aliquis posset facere bonum et attingere deum ex quo inclinatio naturalis est adhuc et ideo quis insequendo inclinationem naturalem attingeret deum, et sic sequeretur error Pellagii
Respondendum est quod dato quod natura non esset corrupta et quod inclinationes naturales haberent suum effectum ad diligendum deum fruitive, et alia respectu ultimi finis, nihilominus huiusmodi opera non essent meritoria, nec fruitio ex puris naturalibus elicita esset vitae aeterna meritoria et sic apparet quod dato ad hoc quod natura esset integra et haberet omnem effectum quem posset adhuc non meretur vitam eternam.
Secundo dico quod homo non potest naturaliter sequi illud ad quod natura inclinat, quia non sequitur natura inclinat ad vitam aeternam consequendum, ergo homo ex puris naturalibus potest se illi inclinationi conformare, quia licet natura inclinaret ad finem ultimum tamen homo non potest sequi, quia cupiditas vincit inclinationem illam et facit executionem ad contrarium. Ita quod homo non potest sequi illam inclinationem naturae, quia fortior inclinatio vincit[?vertit] ad contrarium, scilicet, cupiditas et deprimit in contrarium ut si ratione alicuius levitatis aliquod corpus inclinaretur sursum et in maiori proportione in illo corpore esset gravitas, tunc illud corpus fortius inclinaret deorsum, ideo nec sequitur in proposito natura inclinatur ad bonum et vitam aeternam, ergo homo sequi illam inclinationem.
Tertio dicitur quod inclinatio naturalis licet semper sit recta respectu eorum cuius est inclinatio non tamen est ad omnia Recta. verbi gratia, inclinatio naturalis non est respectu istius obiecti quod verbum est incarnatum, quia illud excedit vires naturales, ideo natura non inclinatur ad credendum verbum incarnatum nec inclinatur ad Regratiandum[?] deo de passione christi et de nostra redemptione, quia illud est super naturam. Ideo inclinatio naturae non est ad omnia, sed circa circa obiecta, ideo licet aliquis posset sequi naturam ad omnia ad quae inclinaret non tamen per hoc salvaretur quod posset ex puris naturalibus attingere deum.
Quarto dicitur quod ad merendum requiritur caritas quae est realiter supra naturae facultatem, ideo natura non inclinat ad eam nec potest ad eam attingere.
Quinto dato quod natura ad omnia necessaria pro salute inclinaret, et dato cum hoc quod sufficeret ad omnia operanda, id est, ad quodlibet opus in se absolute nihilominus tamen non sequitur quod homo sequendo naturam meretur vitam aeternam et causa est, quia non videtur magna implicatio quod aliquis crederet omnes articulos et crederet deum et operaretur omnia opera mandatarum, non tamen ex hoc meretur, quia staret quod omnia ista faceret sine caritate, sicut forte in statu innocentiae primus parens fruebatur deo non tamen meritoriae, ideo aliqui dicunt quod ex puris naturalibus potest quis diligere deum super omnia non tamen meritoriae, et sic in statu innocentiae staret quod aliquis operaretur omnia opera mandatorum, et tamen non meretur, quia non haberet caritatem. ideo negaretur ista consequentia, natura inclinat ad omnia opera, ergo sufficit ad merendum.
Item dico quod dato natura sufficeret ad caritatem non tamen sufficeret ad meritum, quia caritatis liberum arbitrium et fides et aliae virtutes creaturae concurrentis cum intellectu et libro arbitrio absolute non sufficiunt ad merendum vitam aeternam, quia ibi Requiritur unum necessarium multo nobilius quam aliquod istorum, scilicet, divina acceptatio, et nedum divina acceptatio, sed specialis dei assistentia concurrens ad productionem actus meritorii, ideo praeter caritatem et liberum arbitrium et virtutis creatis requiruntur duo alia multum nobiliora, scilicet, specialis dei concursus et assistentia, quae Realiter cum voluntate concurrit et ille concursus dat nobilitatem actui deinde Requiritur divina acceptatio. et ista est causa maxime Requisita, quia sola acceptatio sufficeret sine caritate et sine aliis, et sic non est in potestate naturali creaturae mereri vitam aeternam, sed divina clementia et acceptatio Reddit actum meritorium vitae aeternae. ideo bene dictum est non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam minam slavos nos fecit, quia non ex labore nostrorum actuum meremur, sed ex dei clementia et acceptatione.
Ad tertiam rationem
Tertio arguebatur: inclinatio naturalis est a deo et libere est a deo, ergo deus potest eam mutare et tollere, ergo deus poterit tollere creaturam a tendentia in deum, ergo deus potest inclinare creaturam ad aliam creaturam tamquam in finem, ergo inclinatio non semper est recta.
Respondendum est quod visa habitudine creaturae ad deum de potentia sua absoluta non posset facere quin creatura tenderet in ipsum creatura existente per adnihilationem creaturae. tamen posset facere quod non tenderet, et causa est, quia sicut creatura non potest de non esse ad esse se producere, immo requiritur deus, ita non potest non inclinari et adhaerere ultimo fini, ideo naturali tendentia necessario tendit in deum, quantum est de mediis finibus tactum est quod tendentia in finem medium vel in aliquod citra deum posset tolli et creatura posset non inclinari ad illum finem, sed ad alium ad quem non inclinatur, immo libere secundum bene placitum divinae voluntatis potest inclinari ad finem medium. Sed inclinatio creaturae ad deum est simpliciter necessaria sicut causa conservativa creaturae et non maneret creatura nisi esset nisi esset continue inclinata in ultimum finem.
Ad quartam rationem
Quarta ratio erat: appetitus rationabilis potest esse in aliud a deo, ergo et naturalis consequentia tenet, quia appetitus rationalis est superior ad naturalem, ergo si stet eum esse respectu creaturae tamquam finis, ita erit de naturali. breviter hic essent multa dicenda, tamen pro solutione advertendum est quod quantum ad principia istarum inclinationum principia earum sunt diversa, quia principium immediatum inclinationis naturalis est multo nobilius quam principium immediatum inclinationis male voluntatis patet, quia naturae principium naturalis inclinationis est ipse deus quasi omnes creaturas sic vivificans et inclinans et manutenens et conservans et inclinare eas faciens ad se et conservare eas. ideo ista inclinatio est immediate.
Unde lucidarius in uno libro quem fecit ponit expresse natura sentit deum et elementa, ita quod deus est anima et quasi quaedam pars ipsis creaturis. et plato ponit deum animam generalem vivificantem, et aristoteles Io caeli dicit datum "est omnibus esse et vivere". et virgilius VIo eneyd omnia spiritus agit intus. Ita quod philosophi antiqui imaginati sunt quod deus est anima vivificans et movens omnia ad suas operationes.
Et sic inclinatio naturalis est immediate a deo. non sic est de actibus voluntatis pravae quia voluntas est immediata causa particularum, quia nullam habent huius actus aliam causam particularem. ideo respectu inclinationum malarum non concurrit deus, nisi Remissio gradu concurrendi, quo potest, quia non moveret voluntatem nec faceret eam se ipso ad tales actus nisi voluntas inclinaret. ideo est immediatius principium et specialiori modo concurrit respectu inclinationis naturalis quam respectu mali actus voluntatis. et sic quantum ad sua principia a nobiliori principio sunt inclinationes naturales. quantum est de potentia, potentia se habet passione ad inclinationes naturales et ex potentiis non arguitur aliquid quantitudo actum saltem ex potentiis passionis. secundo diceretur quod dato quod inclinationes naturales non esset ita nobiles, sicut inclinationes voluntatis sive pravae sive bonae.
Ex hoc non sequitur quod possint esse in natura quia inclinans naturaliter est rectissimum inclinans aut oblique et male et contra Regulam rectitudinis, non est ita nobile agens, sed fallibile, quantitudo tamen actus penes hoc quod est dirigere in finem actus voluntatis pravae sunt pravissimi, ideo ex dictis non sequitur quod inclinationes naturales possint esse pravae.
Ad quintam rationem
Quintum argumentum erat: creatura tendit in non esse, ergo non tendit in Deum, qui est summum esse.
Negatur quod creatura tendit in non esse, immo summe fugit non esse. ideo tendit ad esse, quia ad deum qui est summum esse. Sed contra creatura sibi derelicta statim verteretur in non esse concedo, ergo tendit in non esse. nego consequentiam, immo summe Refutat non esse, quia quod creatura tendit in non esse non conserta, hoc non est ex sua inclinatione, sed quia non habet sufficientiam Resistendi. unde quis per subtractionem alicuius cadit in paupertatem, tamen non tendit in paupertatem sic per subtractionem conservationis creatura cadit in non esset, tamen non propter hoc tendit in non esse. potest tamen vocari potentia passiva, scilicet, quod passive tendit in non esse, quia sibi derelicta tendit in non esse et sibi derelicta corrumpitur.
Ad septimam rationem
Septimum argumentum tangit de malitia astrorum, quia saturnis est malivolus et etiam mars. et inclinat ad mala, quia vitia de necessitate sequitur natum, et inclinant natum, immo necessitant ad mala opera. ideo sequitur quod inclinatio naturae est mala in se.
Haec fuit opinio cuiusdam philosophi, scilicet, clutini[?], qui fecit quaedam librum astrologiae, quem intitulavit Quae astra faciunt ubi ponit expresse quod astra et constellationes nihil operantur hic inferius, sed solum signa bonorum et malorum. Ita quod secundum ordinem et situationem eorum Repraesentatur qualis erit iste et ex ordine divina. et sic patet solutio argumenti, quia diceretur quod nihil operatur.
Alii astrologi contra theologiam et philosophum et bonos mores dicunt quod astra sunt causae naturales et necessariae omnium effectuum hic inferius, et etiam effectuum liberi arbitrii generaliter.
unde alquinus ponit expresse quod in armonia caeli omnes effectus praesentes, praeteriti, et futuri individualiter et particulariter Relucent in caelo et descripti sunt. Ideo Infert quod: si armoniam caelis quis perfecte cognosceret, omnia futura, praesentia, praeterita sciret. Et ex hoc infert quod: si omnia futura sciret, tunc etiam omnia possibilia sciret, quia dicit quod nihil est possibile, nisi futurum vel praesens vel praeteritum, et omnia ponit de necessitate evenire. Tamen dicit quod si dicamus aliqua possibilia, quia eorum similia eveniunt et illa non eveniant tunc dicit quod non sunt possibilia, sed impossibilia et in hoc decipimur.
Sed ista positio est sacrilega et contra omnem legem et philosophiam et fidem nostram et contra astrologiam, nam periti astrologi inter quos Reputandus est tholomeus, qui fuit maximus astrologus ponit quod corpora caelestia naturam imponunt necessitatem operibus nostris, quia dicit quod iudicia astrorum sunt inter necessarium et impossibile, ita quod non necessaria nec impossibilia, sed contingentia et possibilia ut supposito quod sit pestilentia mortis in una Regione futura et ventura[?] tamen per appositionem et sumptionem frigidorum vel aliquorum potest remediari, ne talis pestilentia eveniat. Ideo alquinus fuit a diabolo deceptus.
Ideo tholomeus ponit quod actus nostri possunt Iuvari per constellationes sicut agricola fodiendo terram suam, si bene fodiat et in bona constellatione fructificabit. ideo supposito quod sortes inclinaretur ad furtum et ad omnia mala, tamen posset esse iustissimus[?] quia per liberum arbitrium et constellationem oppositam potest inclinari ad oppositum. et facta materia introducetur in materia statorum.
Aliqui tamen dixerunt secundum fata agite et fatarum credite. unde quia ista sunt Reprobata per philosophos et gentiles et doctores sacros, ideo non Reprobo. Tamen ut veniam ad puncta materiae, est advertendum quod omnes planetae sunt semper boni et inclinant semper ad bonum, si inclinant ad aliquid. ubi macrobius pro Responsione ad argumentum factum notat quod sol et luna principaliter nutriunt et vegetant hominem.
Unde II Physicarum dicitur homo generat hominem et sol, sicut etiam per recessum solis arbores desiccantur et folia cadunt. Et ponit etiam Aristoteles II de generatione quod "per motum solis in aliquo circulo fiunt generationes et corruptiones hic inferius.". Et ita tholomeus vocat ista duo luminaria et principia quantum ad Regimine et cum ita Iupiter hanc magnam similitudinem influentiae cum influentia solis et inde Iuvatur Influentia solis. ideo vocatur fortuna bona, quia quia Iupiter est planeta benivolus, et etiam bonus, quia habet similitudinem influentiae cum influentia lunae. ideo dicitur secunda fortuna Saturnus vero et mars habent aliam influentiam, quia saturnus habet frigidam et mars humidam. ideo habent influentiam contrariam complexioni humanae nihil cum operantur immediate in anima, sed solum disponunt corpus et ideo, quia habent influentiam disconvenientem corpori. ideo vocantur infortunae, non quia inclinant de se ad malum, vel moveant. Et secundum hoc macrobius respondet.
Secundo potest dici quod universum habet varias Rerum species et variarum complexionum, et tunc aliqui planetae conveniunt uni speciei et convenientissimae sunt pro illa specie qui non pro alia, et alii pro alia specie ut Iupiter et venus maxime conveniunt speciei humanae saturnus vero et mars conveniunt alteri speciei, licet nobis ignotae. et sic, sicut Iupiter est conveniens speciei humanae et est nobis fortuna quantum ad complexionem, quia est conveniemus complexioni, ita quod planeta vocatur fortuna vel fortuna competit planetae in ordinem ad speciem aliquam, et si bene inclinat bona fortuna vocatur. si male mala fortuna vocatur sive in fortuna ut cor dicit gubernari a sole et epar a Iove et felli dominatur mars et sic planetas vocamus fortunas et fortunas dicimus respectu planetarum, qui concurrunt principia nostra membra.
Ultimo dico quod realiter saturnus est nobilissimus planeta et opus planetarum et quantum est de per se si aliquid operaretur respectu animae, tunc inclinaret animam ad illustrationem supernorum elevando, et sic saturnus respiceret superiorem partem animae. et Iupiter respiceret partem concupiscibilem, scilicet, affectivam volitivam. mars irascibilem, et sic respicerent ista non immediate. Sed disponendo corpus ut ex illa dispositione anima posset Respicere ad superiora, et Iupiter disponit ad amorem non solum temporalium, sed invisorum, Et mars disponit ad magna et alta appetenda.
Et sic saturnus correspondet fidei. Iupiter caritati, et mars spei, et sic sunt valde nobiles, licet non immediate agant in anima, sed solum inclinant citius, et quia actus activorum sunt in patiente disposito, ubi saturnus reperiret materiam male dispositam inclinabit et convertet ad furandum, et multa alia mala facienda. et mars inclinat ad magna agenda. ideo si non Reperiat materiam dispositam inclinat ad homicidia et alia mala multa, et sic de aliis, et sic quantum ad hoc satis est responsum quod in natura nulla est mala prava inclinatio.
Ad octavam rationem
De ultimo argumento, quando dicitur si daretur praeceptum contra naturam etc. dico quod inclinatio naturalis numquam est contra praeceptum, ita quod imaginandum est quod sicut in statu innocentiae naturae obediebat rationi in tantum quod grave natum erat ascendere sursum, nec hoc fuisset contra inclinationem naturae, ita quod natura insequitur naturam directivam in finem, et ideo diceretur quod non est casus possibilis, scilicet quod daretur praeceptum contra inclinationem naturalem. ideo inclinatio naturae numquam inclinat ad malum, quia deus eam impellit et eam dirigit, ideo semper est rectam, et sic patet responsio ad illa rationes, et haec sufficiant pro praesenti lectione, etc.