Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 44, de Fruitione
Rationes contra illud quod Deo solum fruendum est
Prima obiectio: Quod non impossibile eundem actum esse usum et fruitionem
Primum
Contra hoc arguitur primo, nam rationes obiectales usus et fruitionis differunt specifice, ergo et actus. Consequentia tenet quia actus distinguuntur per obiecta. Antecedens patet quia ratio obiectiva usus est referitas. et ratio fruitionis obiectiva est irreferitas. Modo, istae rationes et conditiones nedum differunt specifice, immo totaliter sunt oppositae.
Tertium
Quintum
Item dilectio creaturae quae est realiter usus potest desinere referri in aliud obiectum, quo dato, tunc solum remanebit dilectio creaturae nec referretur in aliud quia non videtur, unde consurgeret referibilitas quia non est intrinsece et formaliter dilectio dei, quia tunc necesario immutaret potentiam respectu dei. antecedens patet quia non videtur quoniam huiusmodi relatio in deum posset separari a dilectione creaturae.
Secunda obiectio: Quod creatura est fruendum
primum
Deinde arguitur quod creatura est fruendum quia creatura est propter se diligibilis, ergo creatura est fruendum. consequentia tenet, quia fruitio est dilectio rei propter se. antecedens patet, nam, sicut creatura habet entitatem absolute conceptibilem, ita creatura entitatem proportionalem absolute diligibilem. ens enim et bonum convertuntur, igitur si habeat intrinsecam entitatem, ita habebit intrinsecam bonitatem, igitur erit diligibilis propter se et licite, quia in eadem proportione in qua res est ipsa est licite diligibilis, ergo si habet entitatem absolute, tunc habebit diligibilitatem absolute.
secundum
Item, virtutibus videtur esse fruendum. Patet, nam virtutes sunt propter se diligendae, ergo eis est fruendum. consequentia tenet per diffinitionem fruitionis, Antecedens est Magistri in prima distinctione qui dicit quod "virtutes sunt propter se diligendae et amandae", quia habent propriam dilectionem et gaudium, ergo creatura est fruendum.
tertiam
Item aliud a deo est dilective praeferendum, ergo alio a deo est fruendum. probatur antecedens in casu in quo sortes frueretur deo et videret proximum in extrema necessitate constitutum, in illo casu sortes teneretur subvenire proximo et relinquere dilectionem dei, ergo videtur quod dilectio proximi sit praeferenda dilectioni dei.
Quartam
Item, plus diligitur tota multitudo civium caelestium quam ipse deus, et tamen non est deus, ergo aliud vel alia a deo sunt magis diligenda. Probatur antecedens, quia ratione aliarum partium additur aliquis gradus dilectionis, quia beatus delectatur de beatitudine beatorum, et sic diligit beatos et diligit deum, ergo illud aggregatum magis diligit, et tamen non est deus, ergo.
Solutiones ad primam obiectionem
Ad primum
Primum
Et primo quod ubi obiecta non concurrunt immediate ad causationem actuum non esse necesse quod sit proportionalis distinctio actuum et obiectorum, ut primo patet de actu cognoscendi et appetendi adintra, quia non dependet ab obiecto, ideo est unicus simplex actus cognoscendi omnia in deo immo, ut probabo inferius est idem actus omnia cognoscendi et vocandi quae vult, et ideo ubi actus non dependet ab obiecto non est necessaria distinctio actuum secundum distinctionem obiectorum, immo quantumcumque obiecta sint distincta, potest esse idem actus respectu illorum, et hoc patet de fruitione visione beatifica simplici per quam beatus videt deum et multa alia obiecta, et tamen est idem actus.
Item actus revelationum non dependent ab obiectis, ideo non habent talem habitudinem quod limitata revelatio vel nota respectu talium obiectorum quin posset esse talium ut assensus istius antichristus erit potest esse quod non sit assensus illius secundum illius obiecti. et licet realiter antichristum pro obiecto potest habere aliud, scilicet, oppositum, et tamen propter hoc non erit alterius speciei, et sic distinctio obiectorum non arguit distinctionem actuum, immo eadem nota quae est dei et creaturae existens eadem materialiter potest esse plurium et pauciorum notitia, et causa est, quia huiusmodi actus non dependent ab obiectis.
Idem potest exemplificari de conceptibus universalibus quia non dependent realiter ab obiectis, quia conceptus universales non habent obiecta nisi singularia et propter diversitatem singularium non diversificantur conceptus universales quia non dependent ab eis, sed a potentia abstractiva quae est vix intensiva et habet huiusmodi conceptus universales producere, ideo in talibus distinctio specifica obiectorum non arguit distinctionem specificam actuum.
Secundum
Dico igitur secundo quod ubi obiecta causarent immediate et essent causae totales vel principales, tunc secundum distinctionem obiectorum esset distinctio actuum, immo secundum distinctionem specificam obiectorum esset distinctio specifica actuum, nam tunc quodlibet obiectum causaret actum immediate sibi proportionatum.
Nunc in proposito respectu fruitionis et usus, nullum obiectum obiective concurrendo est causa totalis vel principalis illorum actuum et hoc naturaliter, quia licet deus sit causa omnium, tamen obiective naturaliter non concurrit ad tales actus, quia respectu fruitionis in via deus non concurrit obiective naturaliter, sed fruitio viae causatur a potentia et a caritate et libere, respectu autem fruitionis patriae, si concurrat deus obiective, hoc erit libere, sic cum diversitate specifica obiectorum stat idem actus et econtra cum diversitate specifica actuum stat idem obiectum. et si obiciatur de distinctione actuum in patria quia stat respectu eiusdem obiecti concurrentis libere habere plures distinctos specie. ad illud non habeo Respondere, sed solum ex diversitate specificam obiectorum non arguitur diversitas actuum, tamen ubi obiectum concurreret mere naturaliter et esset causa principalis actus ex distinctione obiectorum esset distinctio actuum et econtra unde stat quod in patria respectu eiusdem obiecti sint actus distincti specifice ut quod unus beatus sit beatus altiori specie beatitudinis quam alter, et hoc est quia obiectum concurrit obiective libere et ideo ex identitate obiectorum non potest concludi identitas actuum, quia respectu eiusdem obiecti potentia potest ex libertate sua nolitionem et volitionem acceptationem et deacceptationem, et illa est causa libertatis contingentiae quod possint in diversos actus, et sic patet quod non oportet quod propter diversas res obiectales fruibilis et utiles quod sint diversi actus.
Ad secundam rationem
Ad secundam quando dicitur, tunc idem esset causa sui ipsius, negandum est de causa effectiva quod aliquid efficiat se ut sit, ad probationem dilectio dei fruitiva est causa dilectionis creaturae. dico quod non oportet universaliter, quia stat quod creatura eliciat suum primum actum qui sit nolle vel odium mali vel dilectio creaturae. et sic non oportet quod dilectio dei distincta praecedat in voluntate. et sic negandum est quod omnis usus sit effective a distincta dilectione dei quia staret quod aliquid praesentaretur tanquam malum voluntati et quod voluntas nullum habens actum eliceret actum nolendi quo dato non esset ab aliqua dilectione dei praecedente.
Item intellectus potest primo dicare quod proximus sit diligendus et quod nullum aliud sit dicatum in intellectu, tunc voluntas potest se illi conformare.
Advertendum tamen quod licet sit idem actus usus et fruitio, habent tamen duas habitudines, scilicet, unam ad deum et aliam ad creaturam, secundum primam fertur voluntas in deum propter se et secundum aliam fertur in creaturam propter deum, et si huiusmodi habitudines essent realiter distinctae, tunc prima habitudo esset causa secundae habitudinis. et sic non est inconveniens quod idem sit causa sui se habendi sic vel sic. unde propter habitudinem dilectionis dei potest consurgere dilectio proximi propter deum. propter huiusmodi tamen diversas habitudines et diversos motus in diversa obiecta non oportet ponere diversos actus.
Ad tertium
Ad tertiam, sicut dilectio proximi est dilectio dei, ita odium mali est odium dei. negatur consequentia unde dico quod usus qui est dilectio proximi ordinata est realiter dilectio dei et fruitio et habet deum pro obiecto de odio ordinato secus est, quia odium ordinatum habet duo obiecta totaliter opposita, scilicet, bonum et malum. et si sit ordinata dilectio habet finem pro obiecto, et ita si sit odium ordinatum, habet finem pro obiecto, et quia finis habet rationem optimi. ideo si odium sit ordinatum, tunc habebit finem optimum, et ille erit deus.
Ad quintum
Ad aliud, quando dicitur dilectio creaturae potest non referri in deum, quo dato tunc remanebit solum dilectio creaturae. Respondendum est quod casus est impossibilis, scilicet, quod dilectio proximi, quae est usus ordinatus non sit dilectio dei et non sit actualiter vel habitualiter relata dilectio. nam si immutet animam tam intrinsecum erit sibi immutare respectu dei, sicut respectu creaturae immo dato per imaginationem quod unus et idem actus adaequate remanens idem habens diversas habitudines, scilicet, fruitionis et usus et quod possent separari, tunc dilectio dei staret sine dilectione proximi, quia principalis maneret scilicet, dilectio dei et ex hoc sequitur quod dilectio proximi est magis proprie fruitio quam sit usus, quia est magis principalis habitudo ad obiectum fruibile quam ad obiectum usus, ergo est magis fruitio.
et ex hoc sequitur quod est nobilior et intensior respectu dei quam proximi. exemplum de visione beata illa est nobilior visio dei quam creaturae. et sic stat quod idem actus habens diversa obiecta quod sit perfectior respectu unius quam respectu alterius. et si huiusmodi habitudines sint separabiles, tunc solum remanebit fruitio dei, quia illa est prior, et sic remanebit sine posteriori. et est etiam principior et non econtra.
Solutiones ad secundam obiectionem
Ad aliam, creatura est fruendum, negatur quia illa est summa perversitas. Ad probationem, voluntates sunt propter se diligendae, hic advertendum quod Philosophus dicit quod aliqua sunt eligibilia propter se ut virtutes. alia de per accidens alia sunt indifferentia. ideo propter diffinitiones praedictas est notandum quod aliqua sunt quae conferunt de per se ad finis consecutionem et habentia directe ordinem ad finis consecutionem. alia sunt quae conferunt de per accidens. et magis de per se obsunt. alia sunt indifferentia. verbi gratia, potio amara confert ad sanitatem per accidens, quia removet humorem venenosum peccantem, cum de per se est nociva sanitati, immo inficeret suum subiectum si non reperiret aliquid venenosum, et ita habet rationem de per se fugibilis. et ideo prodest de per accidens et ista sunt solum propter finem eligibilia, et non propter se. alia sunt per se eligibilia, quae habent essentialem ordinem ad finem, et sunt media ordinata ad consecutionem finis, ut cibus est conveniens sano. alia sunt indifferentia, nec ob sunt nobiliter, nec notabiliter prosunt. ita in proposito aliqua sunt citra deum quae prosunt ad finis consecutionem, ut virtutes omnes realiter, quia sunt dirigentia ad vitam aeternam. ideo participant rationem elegibilis, quia participant rationem felicitatis, et habent de per se ordinem, et sunt media ad consecutionem finis, ideo sunt de per se diligenda li per se, tamen non denotat finem, sed solum removet causam extrinsecam. Et sic apparet quomodo intelligendus est Magister "virtutes sunt propter se diligendae", id est, per se habent ordinem essentialem ad finis consecutionem respectu nostri. Et sic illa ratio est soluta.
Dico aliqua, primo quod creatura perfecte concepta realiter habet habitudinem in relativam ad deum propter quod non stat creaturam perfecte concipi quin concipiatur in ordine ad deum, quia apprehenditur ut dependendum, sicut accidens non potest concipi absolute sine relatione ad subiectum, ita creatura in ordine ad deum non potest concipi absolute, immo sicut dicit Guillelmus parisiensis deus est met esse creaturae.
Secundo dico quod licet creatura esset, et sic absolute conceptibilis, tamen non sequitur quod sit absolute diligibilis et causa, quia licet ipsa sit in se quaedam entitas, tamen non est intrinsece finis. et sic ratio diligibilitatis non competit intrinsece sibi, sicut ratio entitatis, quia licet creatura sit essentialiter ens, tamen non habet absolutam rationem diligibilitatis, quia diligibilitas competit alicui sub ratione finis.
Tertio dico quod dato quod creatura haberet intrinsecam diligibilitatem sicut entitatem secus est, tamen de intellectu et voluntate, quia intellectus potest percipere aliquid de veritate sine fine. voluntas autem quia habet obiectum suum bonum et finem. ideo non potest exire in actum, quin exeat sub ratione obiectali finis et per consequens voluntas non exit in actum deliberatum quin exeat in aliquid sibi statutum pro fine. et sic oportet quod voluntas habeat finem pro obiecto. et si illum finem statuat in creatura peccat. si autem referat in ultimum finem creaturam, tunc est usus licitus.
Item dicitur quod creaturae multo evidentius clamant non habere in se rationem finis, nec esse diligibiles propter se, sed propter deum qui est finis ulterius quam clamant non habere esse a se, nam multi philosophi et Aristoteles videtur dicere quod deus non agat adextra, et quod deus non agit nisi ut amatum, id est, ut finis omnium agentium. et est gratia cuius alia agentia agunt. ideo habitudo rerum ut in finem est principior quam habitudo rerum ut in agentia. ideo non est eadem habitudo ad entitatem absolute et ad se ut est finis, quia nulla creatura est essentialiter finis, et sic patet quod ratio non procedit.