Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 117, de Libertate
Tertio propositio
Tertia propositio, non est possibile futura intrinsece esse contingentia et necessaria ad divinum relata intuitum. unde aliqui dixerunt futura contingentia in se considerata esse contingentia relata tamen ad deum necessario eveniunt.
Et istam viam tenuit doctor sanctus, scilicet Beatus Thomas qui pro sua opinione videtur esse fulcitus auctoritate Boetii V De consolatione dicentis "fatebor rem quamdam solidissimae veritatis, sed tibi vix animus nisi cui divini speculator accesserit, Respondebo nam quod idem futurum ad divinam notionem refertur necessariam" consui iam in parte fatetur esse liberam prorsus, ita quod conclusio Sancti Thomae videtur contineri in Boecio formaliter.
Rationes pro conclusione et contra opinionem Sancti Thomae
Pro conclusione posita et contra istam conclusione adducuntur rationes, nam si positio Sancti Thomae esset vera, sequitur quod deus necessario produxisset mundum. Consequens est falsum. Probatur consequentia, nam ante constitutionem mundi mundus erat producibilis in relatione ad divinam voluntatem praecise vel ergo in relatione ad divinam voluntatem poterat contingenter produci, et tunc hoc esset contra ipsam, vel necessario produceretur mundus quod est inconveniens illatum.
Secundo, arguitur, haec consequentia est bona, b effectus habet necessitatem ab aliquo, igitur b habet necessitatem. Tenet consequentia quia undecumque recipit necessitatem eo ipso recipit necessitatem habet necessitatem, ergo si b habet necessitatem a prima causa, igitur habet necessitatem, et per consequens b est necessarium et non contingens.
Tertio, Articulus Parisiensis est dicere quod "nihil contingenter eveniat considerandum omnes eius causas est error", igitur considerando quod effectus in ordine ad divinam providentiam eveniant necessario et non contingenter est quasi articulus condemnatus.
Quarto, arguitur, vel deus in se est sic determinatus ad effectus productionem quod in nullius potestate est quin producitur, et, si sic, tunc effectus de necessitate et inevitabiliter eveniet, vel non est sic determinatus quod ab eo necessario producatur, et si sic, contingenter producitur effectus producibilis, licet relatus sit ad divinam praescientiam.
Quinto arguitur a praescitur a deo a fore, igitur a erit. Antecedens est necessariam per istum doctorem met quia per eum antecedens signatur a referri praecise ad praescientiam divinam. Et consequentia est necessaria, tunc arguitur, sic antecedens est necessariam eo quod a refertur praecise ad divinam praescientiam, igitur consequens est necessariam. Tenet consequentia quia ex antecedente necessario, non sequitur consequens contingens.
Responsio ad opinionem Boetii
Ex quo apparet quod positio non sit sustinibilis, et sic solum restat respondere ad auctoritatem Boetii, nam dicitur quod Boetius in illo loco expressissime distinguit duplicem necessitatem, unam, scilicet absolutam, aliam conditionatam. Unde inquit "duae sunt necessitates una simplex veluti quod necesse est omnes homines mortales esse".
De necessitate naturali, intelligit, "altera conditionata ut si qui ambulare scientias ipsum ambulare necesse est". Et licet in istis verbis non servet Boecius formam communem quia modus debet praecedere totam conditionalem tamen ipse intelligit ac si praecederet et sic distinguit in proposito necessitatem absolutam et conditionatam. Ita quod ipse vult dicere quod effectus relati ad divinam praescientiam necessario eveniunt necessitatem conditionata si formetur ista consequentia vel similis deus praescit a futurum, ergo a erit, in se tamen considerati effectus propositio eos signans esset simpliciter contingens. Si autem istam intentionem habuit Sanctus Thomas eodem modo glosatur.
Circa hoc tamen est advertendum quod Augustinus, Anselmus, et doctores dicunt quod necesse est futurum esse futurum et multa talia dicta quae omnia glosanda sunt de necessitate conditionali, si a est futurum a erit et causa est quia de necessitate absoluta nullum futurum est contingens est necessarium, immo iudicium futurum erit, sed contingenter erit quia deus posset oppositum velle, nam ipse etiam posset suspendere influentiam conservativam creaturarum et tunc nulla esset creatura nec in mundo inferiori, nec in paradiso esset aliquis beatus quia eo ipso quod sic faceret iustissimae faceret.
Secundo notandum est quia Anselmus concedit istam quod necesse esse omne futurum esse futurum, et tamen negat omne praeteritum posse non esse praeteritum. Et circa hoc respondet Adam quod Anselmus ponit differentiam inter propositiones nisi idem praedicatur de seipso et alias ubi praedicatur termini sumentes pro eisdem rebus, ubi tamen idem non praedicatur de seipso et quia non subicitur vel praedicantur idem de seipso ideo tales negat, ubi vero praedicatur vel subicitur idem de se ipso concedit nam omnes propositiones de futuro contingenti in quibus non praedicatur idem de se ipso negat et illam nisi idem praedicatur de seipso recipit necessarias ex conditione ut necesse est hoc futurum esse futurum, si hoc erit demonstrando antichristum, et isto modo melius resolveretur Anselmus quia antiqui doctores reputaverunt propositiones necessarias in quibus praedicatur idem de seipso, immo dicunt quod ista propositio homo est animalis est necessaria dato quod nullus esset homo necessitate conditionata, quia, si hoc est, homo est animal, verum est tamen quod in scolis non debet concedi ista necesse est omen futurum esse futurum.
Quarta propositio
Quarta propositio, est ista contra Doctorem Solemnem, scilicet Henricum de Gandavo, et contra Doctorem Subtilem, scilicet Scotum deus non cognovit futura contingentia per determinationem suae voluntatis cuius contrarium tenuerunt praedicti doctores, nam ipsi imaginatur quod divina essentia primo compraehendit res apprehensive secundum omnes modus rerum seu omnes earum habitudines et hoc facto intellectus divinus praesentat eas sub omni habitudine possibili voluntati divinae quam apprehensive facta non adhaesiva, tamen, licet ipsa sit composita, intellectus praesentat res futuras contingentes voluntati, deinde voluntas libera libere determinat intellectum divinum ad exequendum hoc vel illud quasi eliciendum quod pro intellectum sibi putatur apprehensive et sic intellectus divinus sequens determinationem voluntatis divinae cedit in assensum futurorum contingentium et elicit iudicium assensivum[?] de isto possibili quod erit et alio quod non erit. Ex quo apparet quod intellectus dei quantum ad scientiam vel assensum sequitur determinationem voluntatis divinae, et sic remanet scientia quae est contingens ad producendum a vel b quia assensus scientificus dei intellectus sequitur determinationem voluntatis et quantum ad res nullam imponit necessitatem et ista est grata imaginatio, sed hoc non est intelligendum quod inter intellectum divinum et voluntatem sit aliqua successio, sed aliqualis prioritas ut alias dicebatur de prioritate naturae.
Propter tamen aliquas rationes tenetur oppositum quae probat istam quartam conclusionem et improbant illorum doctorum opinionem.
Prima ratio nam intellectus divinus ordine naturali est prior quam voluntas quo ad omnes suos actus igitur ordine naturae actus intelligendi dei intellectus non sequitur determinationem suae voluntatis, sed praecederet ratione naturali.
Secundo, sic intellectus divinus habet aliquorum scientiam ad quae non praecedit determinatio divinae voluntatis igitur imaginatio falsa antecedens probatur de formidinibus et culpis et defectibus moralibus de quibus intellectus divinus habet iudicium quod evenient fient et futura sunt et tamen eum non praecedit determinatio voluntatis, quia voluntas divina non elicit culpam nec deformitates nec est earum causa.
Tertio, sic quia isti non evadunt difficultatem qui aequalis difficultas esset determinationem divinae voluntatis concordare ad effectus contingentes sicut de praescientia, igitur frustra ponunt illam imaginationem. Antecedens apparet quia determinatio divinae voluntatis est aeque aeterna respectu producibilium et aeque immutabilis sicut divina praescientia vel assensus quo producitur effectus aequaliter est immutabilis igitur aequalem includit necessitatem futurorum contingentium sicut praescientia, nam si ex immutabilitate divinae praescientiae isti moveantur ad concludendum necessitatem futurorum contingentium ita ex immutabilitate determinationis divinae voluntatis quia essentia divina non potest plus mutari in voluntate quam in cognitione.
Quarto, arguitur determinatio divinae voluntatis si aliquis debeat suffragari ponetur libera, nam divina voluntas est ibi indifferens ad eius productionem quia ex absoluta determinatione divinae voluntatis aequaliter arguitur necessitas respectu futurorum contingentium sicut ex praescientia, igitur, si aliquis debeant suffragari, hoc erit indifferenter a voluntate divina, et si sit, sequitur quod intellectus divinus non poterit a voluntate divina determinari respectu producibilium nec elicere Iudicium assertivum propositionis de futuro contingenti.
Quinto, arguitur voluntas divina est summae rationalis, igitur ipsa non est nata exire in actum nisi praecedentem dictamen dei intellectus vel saltem coeno sibi B[?] quod hoc est agendum vel non agendum, igitur iudicium dei intellectus vel assensus de rebus producibilibus non sequitur determinationem voluntatis divinae nec ipsa praecedit naturaliter nec alio modo.
Sexto, voluntas divina determinata ad effectum producendum est summe actuata et in ultima perfectione ad effectus productionem, igitur in illo priori ipsa potest exire in actum, et per consequens cum ipsa sit perfectissima sequitur alterum duorum inconvenientium vel quod agit non assentive quia non inducit hoc agendum vel non agendum, vel sequitur quod iudicium intellectus praecedit.
Quinta propositio
Quinta propositio, negativa futurum contingens non esse determinate verum nihil confert ad concordiam divinae praescientiae cum futurorum contingentia, nam ad salvandum istam concordiam dixerunt aliqui quod propositiones de futuro contingenti non sunt vere nec falsae, et ista via nihil confert ad praesentem materiam. primo non negatur quin deus praevideat evidenter et iudicaverit quod antichristus erit vel non erit. unde contra istam positionem sit prima ratio et signetur haec propositio antichristus erit, nam ex descriptione propositionis atque cuilibet quod sequitur evidenter quod ipsa est vera vel falsa.
Secundo, sequitur ex descriptione propositionis vere quod est vera quia significat aliqualiter fore qualiter erit, et hoc concludit propositionem veram, nam dato opposito propositio non esset vera, sed falsa.
Tertio, sequitur quod ultimum iudicium fore non sit verum quia per hanc positionem nulla talis propositio esset vera, et per consequens iudicium futurum fore non est verum, et ex consequenti sequitur quod fides nos obligat ad assentiendum falso, vel quod non obligat nos ad credendum ultimum iudicium.
Quarto, quia nullus deberet sperare beatitudinem futuram per merita sua. Nam secundum istam positionem, hoc non est verum, quia hoc est de futuro, et ex consequenti, sequitur quod non debemus timere poenam peccatorum nec credere resurgere quia ista sunt de futuro quae non sunt vera secundum istam positionem. Alios modos ponit Bradouardin in tertia parte Summae suae, a duodecimo capitulo usque ad 27m inclusive sed illi sunt de se reprobabiles ideo nihil de ipsis oportet dicere, unde aliqui dicunt quod nihil est futurum, et istam opinionem dicit esse sophisticarum quia dicunt illi si aliquid est futurum tunc illud est modo hoc est falsum, nam isti negant istam antichristus est futurus. Sed ista difficultas stat in terminis, ideo pro nunc studentibus relinquitur, etc.
Obiectiones
Circa tamen positionem negantem propositiones de futuro contingenti esse veras vel falsas, notandum est quod illa de illa opinione habent duas rationes pro se.
Prima est quia si propositiones de futuro contingenti essent vere vel falsae, sequitur quod huiusmodi veritas vel falsitas esset immutabilis non signata veritate huiusmodi antichristus erit in toto tempore aeterno ante instans productionis antichristi illa veritas fuit vera et in illo toto tempore non potuit esse falsa, nec potuit mutari de veritate in falsitatem igitur illa veritas est immutabilis et per consequens non contingens.
Secunda ratio est Philosophi in I Peryarmenias dicentis quod in propositionibus de praesenti et in propositionibus de praeterito necesse est quod sic sit sicut per illas significatur sine illae sint singulares sive universales. In propositionibus vero de futuro saltim singularibus non sic, nam data ista propositione Sortes erit Sortes non est in rerum natura quia nondum producitur, et per consequens non est ita sicut per illam significatur, et hoc probat Philosophus quod nulla propositio de praeterito est vera quia quaecumque sit illa, si esset vera, oportet quod determinate haberet correspondentiam in re, et per consequens apparet quod homo non est contingens ad utrumque immo necessarius.
Responsiones
Ad rationes de immutabilitate
Ad istas rationes respondetur primo ad rationes de immutabilitate. circa cuius solutionem dicuntur aliqua primo quod veritas non debet dici immutabilis quae est de futuro, licet ab aeterno veritas fuerit.
Secundo, dicitur quod licet talis veritas fuerit ab aeterno veritas tamen potest transire de veritate in falsitatem paret Remotionem vel positionem Rei in esse, nam per remotionem futuro ipsa veritas desinit esse veritas in instanti positionis Rei in esse.
Tertio, dicitur quod ante positionem Rei in esse potest esse falsitas, patet quia in quolibet instanti ipsa potuit esse falsa, quia semper ita fuit ante instans productionis Rei in esse quod illud futurum non fore et sic tales propositiones sunt concedendae.
Prima omnis talis propositio ante instans positionis Rei in esse potuit esse falsa et tamen non est possibile quod fiat falsa in illo instanti ante, patet si sit falsa in illo instanti priori ab aeterno fuisset falsa.
Secunda propositio, haec est concedenda talis veritas non est falsa et potest esse falsa in quolibet instanti ante productionem rei in esse, et tamen non potest in aliquo instanti incipere esse falsa.
tertia propositio haec est concedenda talis propositio potest esse vera et potest esse falsa in illo tempore ante instans productionis Rei in esse et tamen nec simul potest esse falsa nec successive in illo instanti licet bene in alio ubi notandum est quod illud consurgit praecise ex modo enunciandi et non ex aliqua necessitate quae sit a parte Rei sed praecise ex modo modo enunciandi quia concipimus ab aeterno Ita erit quod futurum erit, et ista materia confert ad intellectum praesentis materiae quia impertinens est ad necessitare effectum quod aliqua veritas fuerit veritas ab aeterno et tamen potest non esse veritas sine sui mutatione et illud videtur bene mirabile et applicatur faciliter ad divinam praescientiam respectum futurorum contingentium. Et ad hoc intelligendum positum est exemplum si deus ad extra cognosceret per impossibile etc. Et etiam illud posset Resolvi ad modum enunciandi, nam deus continet evidenter omnem modum enunciandi, et ideo non est difficile eius praescientiam cum hiis quae contingenter producuntur faciliter concordare.
Ad rationes aristotelis
Ad rationes Aristotelis, nam aliqui doctores dubitant an ipse fuerit illius opinionis, scilicet quod de futuris contingentibus non sint veritas nec falsitas, tamen Gregorius et Scotus dicunt quod non et bene, unde dicit Scotus quod Aristotles intellexit quod magna est differentia inter propositiones de praesenti et de praeterito ex una parte et propositiones de futuro ex alia, nam propositiones de praesenti et de praeterito habent iam a parte rei actum causam sine verificationis positam in esse realiter, et intelligit notabiliter maxime de illis de praeterito quia eo ipso quod res posita est in esse necesse causam suae verificationis fuisse positam determinate quia non est in potestate alicuius quin fuerit causa huiusmodi veritatis, nam Adam non potest non fuisse per quamcumque potentiam.
Sed de propositionibus de praesenti, tenendo viam quod omne quod est quando est necesse est esse, dicitur quod haec consequentia est bona, igitur a est, igitur necesse a esse vel fuisse, et per consequens propositiones de praesenti, si sint verae, habent causam suae veritatis in esse, sed de propositionibus de futuro non sic, nam licet ista sit vera, antichristus erit, tamen absolute effectus potest non poni in esse, etiam aliqua creatura posset effectum futurum non ponere in esse quidquid, tamen sit de hoc effectus erit ubi non erit, licet tamen causa verificationis propositionis de futuro quae est de terminis suppositionibus pro effectu producendo nondum sit posita.
Et tunc ad rationes Aristotelis in forma dicitur quod si propositio de futuro contingenti esset determinate veritatis sic quod esset vera in futurum secludendo necessitatem ratio bene concluderet tamen dicitur quod futura contingentia erunt, licet contingenter oportet tamen Respondere ad rationem dividendo quod sufficit quod propositio de futuro contingenti ad hoc quod sit vera quod ipsa habeat correspondenter suum modum enunciandi et non oportet quod causa suae veritatis sit Realiter posita in esse sed sufficit quod sit positibilis in esse et quod ponatur et hoc sufficit ad eius verificationem.
Ad tertiam quia sicut a parte Rei ita est quod res contingenter est igitur propositiones de terminis supponentibus pro talibus rebus sunt contingentes conceditur, nam sicut contingenter ponitur res in esse, ita contingenter propositiones sunt verae, et tamen quidquid erit a parte rei erit et determinatum est in mente divina, et ista distinctio de determinatione veritatis propositionis de futuro contingenti confert ad materiam praesentem, nam homines aliquando decipiuntur considerando veritatem de futuro, ac si veritas et causa veritatis lapsae erunt in praeteritum, et imaginatur in divina essentia iudicium divinum esse lapsum in praeteritum, et sic deceptio provenit aliquando ex defectu locutae vel mala consideratione vel ex ambobus simul, et cetera.