Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 48, de Fruitione
Una ratio quod fruitio Dei posset esse sine gratia
Consequenter continuando materiam, ego faciam unam rationem quod fruitio dei posset esse sine gratia. et illud probatur de opere obstetricum de quo habetur Exodi primo capitulo, quia fecerunt bonum opus, immo ex illo fuerunt Remuneratae. Bene dicitur ibi "bene ergo fecit deus obstetricibus" et "quia timuerunt obstetrices deum aedificavit illis domos" ergo opus earum erat bonum, et tamen erat extra gratiam, tunc sic opus earum erat bonum et non erat usus dei ex quo erat bonum, ergo erat usus creaturae. et per consequens fruitio dei, et tamen extra gratiam ergo.
Contra antecedens quod intellectus ex puris naturalibus potest dicare Deum esse summum bonum et voluntas poterat se illi dictamini conformare
Ad rationes ante oppositum factas. ad primam rationem, unde in prima ratione tangebatur quod intellectus ex puris naturalibus potest dicare deum esse summum bonum et super omnia diligendum. et voluntas poterat se illi dictamini conformare, ergo.
Prima ratio: quod investigatio humana non possunt pertingere praeter notitiam substantiarum corporearum
Antequam descendendam ad materiam stabo circa antecedens huius rationis solum. et breviter circa antecedens, sicut alias declaratum est in materia fidei, intellectus ex puris naturalibus nec investigatio humana possunt pertingere ex se nisi ad notitiam substantiarum corporearum. nec possunt concludere esse incorporeum ut patuit de puris philosophibus[?], qui posuerunt deum esse corporalem. et de illis qui ponebant deum esse solem. alii stellas et propter hoc aristotles dicit quod veritas philosophiae fuerit Revelata philosophis. et Iosephus in libro antiquitatum dicit quod veritas philosophiae fuit Revelata et communicata populo iudaico. Et ideo circa illud antecedens potest negari quod ex puris naturalibus cum influentia dei generali, nisi esset Revelatio posset quis ad dei cognitionem pervenire
Secunda Ratio
Secundo dicitur quod dato quod ratio naturalis et humana investigatio posset devenisse ad illam notitiam quod deus est, tamen non propter hoc cognoscebant eum esse super omnia diligendum, sicut aliqui erant qui ponebant deum esse. et tamen felicitatem non ponebant in eo obiective et licet cognosceretur deus non tamen propter hoc cognosceretur sub ratione fruibilitatis. unde licet cognoscerent deum, non tamen oportet quod cognosceret eum secundum omne praedicatum sibi competens. et sic hoc praedicatum quod est fruibile non fuisset cognitum dici de deo, quia non oportet quod si aliqua Res cognoscatur quod quaelibet eius conditio cognoscatur. et sic negatur ista consequentia philosophi potuerint devenire ad istam veritatem deus est, ergo potuerunt devenire ad istam notitiam veritatem quod deus est obiectum fruibile. immo illud non est invenibile naturaliter. et sic non est evidens quod ex puris naturalibus creatura non adiuta speciali adiutorio posset devenire ad istam notitiam quod deus est obiectum fruibile. et hoc satis patet de diversitate philosophorum ponentium felicitatem aliqui in voluptatibus aliqui in honoribus, aliqui in divitiis, et sic de aliis, et tamen tales ponebant deum esse, et sic licet quis posset devenire ad hanc veritatem deus est. non tamen ad hanc veritatem deus est fruibiles.
Tertia ratio
Tertio diceretur quod licet intellectus quantum est de se ex puris naturalibus posset devenire ad hanc veritatem Deus est sicut videtur innuere Apostolus quod intellectus ex creaturis potest cognoscere deum esse. Et licet etiam devenisset ad illam notitiam quod deus est et quod deus est summum bonum, et deus est obiectum fruibile, tamen malitia eorum excaecavit eos sic quod non potuissent exire in actum fruendum, quia licet deum cognovissent, non tamen sicut deum glorificaverunt, ideo erraverunt in cogitationibus suis. et credentes sapientes stulti facti sunt. et sic non permanserunt in cognitionem dei, quae sufficeret ut voluntas in fruitionem dei exiret. et sic in primo instanti in quo habuerunt notitiam obligati fuerunt ad faciendum quod in se erat et ad se disponendum et quia non fecerunt. ideo fuerunt excaecati et licet potuissent se disposuisse in primo instanti in quo habuerunt notitiam de deo ad Recipiendum gratiam dei, et quia non fecerunt, ideo excaecati sunt. et non post ea potuerunt
Quarta ratio
et hoc diceretur quod licet intellectus quantum est de se cognosceret quod deus est et quod deus est fruibilis, tamen peccatum Impedit huiusmodi iudicium intellectus ex duplici ratione.
prima ex habitudine potentiae volitivae ad intellectum, quia potentia volitiva est superior. ideo secundum affectionem suam movet intellectum et se divertit a consideratione intellectus.
secundo, quia affectio prava est quaedam apparentia desint esse, sicut voluntas afficitur, ideo affectio depravat intellectum quantum ad Iudicium et facit sibi apparere de malo bonum et de bono materiam.
et secundum istam considerationem debet intelligi quod amor et odium pervertunt iudicium, nam affectio prava facit Realiter apparere, sicut voluntas afficitur et licet in intellectu sit aliquod Iudicium Recte elicitum. tamen affectio prava, quia semper suspendit iudicium intellectus et sic. et sic malitia eorum, qui sunt extra caritatem impedit ne Iudicent quod deus est obiectum fruibile.
Alia causa, quia secundum proportionem potentiarum est ordo assistentiae dei, ut deus assistit voluntati, ut Recte afficiatur et assistit intellectui, ut veritatem cognoscat. per peccatum autem deperditur ista assistentia quae deperdita substrahitur influentia specialis dei.
ideo propter istas causas, quia aliquis non potest habere evidens iudicium ex depravatione nec potest habere evidens iudicium quod deus est, nisi esset in bona dispositione, et licet haberet Iudicium quod deus est diligendus, vel est diligendus propter beneficia, licet crederet referre dilectionem in deum, non tamen Referret. sed in se referret sicut multi credunt frui deo qui non fruuntur