Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 123, de Libertate
Tertia modi visionis et tres modis revelationum
Antequam aggrediar materiam, sciendum est iuxta modum distinguendi Augustini supra 12mo capitulo supra genesim ad litteram quod triplex ex visio, quaedam est corporalis, alia spiritualis et quaedam intellectuales, et iste est modus loquendi Augustini, nam corporalem visionem vocat quae fit per sensum exteriorem corporaliter et speciem sensibilem spiritualem vocat quae fit per sensum interiorem in virtute imaginativa vel aestimativa, licet per speciem corporis alicuius et hanc vocat spiritualem quia fit absolute non ita materialiter sicut visio exterior, sed omnino fit interius dato quod fiat per speciem. Tertia est visio intellectualis quae fit per vim intellectiva astractam a materia et per speciem non sensibilem. Et iuxta tres modos visionis seu revelationis sunt tres modi revelationum.
Secundus modus
Correspondenter ad secundum habetur in Actibus Apostolorum de Petro qui vidit in spiritu "vas quattuor linteis alligatum de caelo missum multis animalibus repletum" et ista visio fuit in spiritu, id est per spiritum interiorem et per imaginationem rerum sensibilium. Et ad hoc genus revelationis reducuntur somnia, ut apparet de somno Pharaonis prout scribitur Genesis 44 capitulo, et quantum ad ista duo genera visionum seu revelationum sunt infiniti gradus imaginabiles secundum varios proportiones similitudinis signorum ad signata nam illud quod intelligitur per talia sensibilia aliquando est difficilem, aliquando magis similem, et ita de secundo genere posset dici.
Circa quod est advertendum quod circa utrumque visiones possunt contingere multi errores, nam iudicium quod ex puris naturalibus communiter elicitur circa tales visiones seu revelationes est falax et deceptorium cuius culpa non est in deo, nec sibi imputandum sed praesumptioni sic leviter elicienti hoc ex hoc quia non sufficit ibi humanum ingenium, sed requiritur habitus propheticus qui est utriusque extremorum significativus ut Balthazar ex signo apparente nesciunt elicere iudicium nec elicere praesumpsit, sed Daniel ei significationem ei significationem explicavit.
Tertius modus
Tertius est modus visionum et revelationum intellectualium, et iste modus subdividitur in tres partiales modos. In primo gradu reperiuntur visiones et revelationes in verbo factae quibus, scilicet videndo verbum videntur secreta quae deus vult revelare videntibus infimus gradus est revelatio fidei et visio sive actualis sive habitualis et inter ista duo extrema, scilicet inter revelationem factam in verbo et revelationem fidei aenigmaticam habitualem vel actualem ponuntur aliqui gradus plures in medio, nam ibi continentur omnes prophetiae et aliae visiones quem non sunt immediate in verbo nec sunt fideles actualis sive habitualis aenigmatica et possent poni gradus et species secundum differentias visionum.
Conclusio contradictoriam[?] de revelatio tertii generis in primo gradu
Sed quia primus modus habet maiorem difficultatem quantum ad materiam praesentem etiam quia de primo genere distinctionis primae, scilicet de revelatione corporali, et de secundo modo, scilicet de revelatione spirituali, non est ad propositum. Sed de revelatione tertii generis in primo gradu de revelatione absoluta est difficultas qualiter salvaretur cum illa contingentia futurorum revelatorum.
Et quia intendo concordare absolutam revelationem ad futura contingentia, ideo circa hoc pono conclusionem contradictoriam cuidam errori, scilicet quod absoluta revelatio futuri eventus nullatenus tollit eius ad utrumlibet contingentia. Unde quidam errantes posuerunt oppositum dicentes quod revelatio facta non conditionatae seu non comminatorie absolute infert necessitatem futuri eventus cuius radix ad hoc movens est quia deus non potest dicere falsum nec decipere creaturam, quo concesso videtur quod, si deus revelaverit aliquid necesse est, sic evenire sicut revelaverit quia illud iam transivit in praeteritum et contraxit necessitatem, et quia illud non videtur, immo videtur male fundamentum.
Rationes pro conclusio contradictoriam[?]
Ideo posui conclusionem contradictoriam quae probatur multipliciter improbando tamen illum errorem.
Prima ratio
Primo quia talis notitia creata scilicet notitia de futuro contingenti est impertinens quantum ad habitudinem causalitatis effective vel finalis ad effectum revelationum, igitur eius positio non variat habitudinem causarum respectu effectus producendi nec variat effectum in se, igitur si ante revelationem effectus erat futurus contingenter, igitur revelatione facta aeque contingenter erit futurus, etiam quia revelatio non habet habitudinem ad effectum causativam, igitur si causae fuissent contingentes revelatione sublata aeque contingenter poneretur effectus dato quod revelaretur.
Confirmatur quia notitia divina ut dictum est nullam imponit necessitatem eventibus futuris igitur nec notitia creata, tenet consequentia quia creata notitia minorem efficaciam habet respectu effectus futuri quam divina notitia vel scientia, et tamen ut probatum ipsam nullam imponit necessitatem rebus futuris, igitur nec revelatio quae est notitia creata.
Secunda ratio
Secundo arguitur, si esset una intelligentia quae esset pure speculativa et nullo modo praedicata cuius intrinseca conditio esset distincte cum cogitare omnem veritatem talis intelligentia nullam imponeret rebus necessitatem, igitur nec notitia creata, puta revelatio. Antecedens apparet quia in isto casu nullam haberet habitudinem ad causas efficientes, igitur ipsa revelatio esset aeque impertinens ad effectum futurum, ac si non, esset vel effectum futurum non cognosceret, ut apparuit in exemplo posito de oculo vidente Sortem currere, igitur a simili notitia revelationis nulla infert necessitatem effectibus futuris nec habet apparentiam quae inducat ad hoc nisi ex defectu nostro in considerando, ut alias extitit fore nomen.
Tertia ratio
Tertio, arguitur, dato illo errore, sequitur quod christus et tota trinitas cum toto exercitu angelorum non potuisset praeservare christum a passione sua. Consequens est absurdum. Patet consequentia quia animae christi in incarnatione verbi fuit revelata eius futura passio et absolute hoc fuit a deo volitum, igitur, si illa revelatio intulisset necessitatem et inevitabilitatem ad passionem christi, sequitur clare conveniens illatum.
Quarta ratio
Quarto, arguitur quia nisi conclusio esset vera, sequeretur quod deus posset suam potentiam diminere[?], consequens est erroneum. Patet consequentia ponendo quod deus revelet se non facturum ad possibilem quod tamen posset cras fieri deus poterat revelationem facere a per adversarium et post revelationem non poterit qui revelaverit quod non faciet a ipse non faciet a. Antecedens est necessarium, igitur consequens.
Quinta ratio
Quinto, arguitur secundum Magistri opinionem ponentis quod "anima Christi cognoscit omnia quae verbum" per revelationem, tunc hoc dato sequitur quod Verbum in sua incarnationem se impossbilitavit ad omnes effectus possibiles qui non erunt quia in isto instanti habuit notitiam et Revelationem omnium veritatum et effectuum et per consequens ad illa ad quae poterat se impossibilitavit igitur incarnatio fuit potentiae verbi dimittio[?].
Confirmatur quia si error staret sequitur quod verbum dei non potuisset aliter redimere genus humanum de potentia sua nisi per mortem. Consequens est contra Augustinum et alios doctores. Patet consequentia quia revelatum fuit quod moriretur et quod moriendo ipse redimeret homines, igitur non poterat aliter redimere, si revelatio induceret necessitatem.
Secundo confirmatur quia, si sic, sequitur quod Petrus necessario peccavit post revelationem sibi factam a christo. Patet consequentia quia fuit ei revelatum quod negaret christum, igitur revelatio necessitasset eum ad peccandum, immo quod plus sequitur quod Iudaei fuissent necessitati ad persequendum christum, immo tandem ista positio coincidit revelatione facta animae christi de omnibus quod omnia eveniunt de necessitate. Patet quia, dato quod omnis veritas sit animae christi revelata, tunc ex revelatione sequitur necessitas, igitur quidquid evenient de necessitate eveniet, quod est erroneum, nam ex hoc apparet quod nullus electus posset dampnari nec praescitus salvari.
Sexta ratio
Sexto et ultimo, arguitur investigando ad radicem, quaeritur enim bene provenit huiusmodi necessitas, non enim ex divina scientia quia ipsa esset dato quod nulla esset revelatio facta, etiam ipsa est compossibilis futuris contingentibus nec provenit necessitas a notitia creata quia ipsa non se habet causaliter respectu effectus.
Corollarium
Istis inconveniens est dicere quod notitia, scilicet revelatio trahat divinam notitiam ad necessitatem omnino sibi extrinseca quae quid necessitas ad potentiam effectus et executionem eius, nam etiam ex hoc sequitur quod illa necessitas faceret ex potentia divina libera ac divina ac pure activa potentiam naturalem et naturaliter concurrentes, nam ante mundi constitutionem deus habebat libertatem respectu ipsius productionem, ponatur quod illo tunc deus creaverit angelum et ei revelaverit mundum produci, tunc revelatio mutaret illam causalitatem liberam in naturaliter agentem vel per modum naturae concurrentes et pure naturalem, quo nullatenus est dicendum, et cetera, etc.