Table of Contents
Sentences Commentary
Principia
de Fide
de Notitia
de Fruitione
de Trinitate
de Caritate
de Libertate
de Incarnatione
Lectio 2, de Fide
Duo genera assensus
Primum genus assensus
Iuxta dicta sciendum est quod de articulis credendis duplices possumus habere assensus; quosdam, scilicet inductos per rationes probabiles sive per apparentias naturales. Et huiusmodi assensus sunt posteriores ipsis enuntiationibus quorum sunt assensus, et de istis intelligitur dictum Philosophi Io Peri Hermeneias: "ab eo quod res est vel non est dicitur oratio vera vel falsa". Et de huiusmodi assensibus dicitur quod non sufficiunt ad catholice credendum, ita quod dato quod quis per rationes probabiles crederet articulis fidei sine formidine quacumque, adhuc non esset fidelis quia adhuc sibi deficeret fides illa infusa, quae requiritur antequam aliquis dicatur fidelis.
Aliquae corollaria sequentes ab primo genere assensu
Ex istis sequitur corollariae: quod aliquis credens articulis fidei sine formidine quacumque est infidelis, non tamen positive sed privative, scilicet, per carentiam fidei infusae, quae requiritur ad aliquem esse fidelem.
Secundum genus assensus
Alii sunt assensus, qui non sunt posteriores, nec effectus obiectorum seu enuntiabilium, quorum sunt assensus, sicut est assensus divinus, qui sic se habet quod nullo modo dependet ab obiecto, immo est prior quocumque obiecto enuntiabili. Et hoc etiam testantur Commentator et Aristoteles XII Metaphysicae, per hoc ponentes differentiam inter nostrum intelligere et intelligere divinum.
Aliquae corollaria sequentes ab secundo genere assensu et fide
Proportionaliter, veniendo ad propositum, dicendum est quod fides est prior veritate se tenente ex parte enuntiabilis, sicut assensus divinus, quem habet Deus respectu istius futuri: iudicium futurum erit. Veritas enim illius assensus nullo modo dependet ab illo futuro, ita proportionaliter est de veritate et apparentia fidei, quod nec in esse veri nec in esse apparentis dependet ab illo obiecto, ita quod illa fides tam actualis quam habitualis imitatur divinum assensum quoad hoc.
Secundo dicitur quod talis actus sive habitus non multiplicatur ad multiplicationem obiectorum seu enuntiabilium, quia nullo modo ab eis dependet. Ideo non multiplicatur fides respectu quorumcumque credendorum, sed est una et eadem respectu quorumcumque credendarum apta nata exire in actum credendi quotienscumque intellectus dictaverit etc. Consequenter dicendum est quod eadem est fides inclinans ad contingentes veritates et necessarias.
Diversa genera veritatis
Et ad magis aperiendum materiam de ordine veritatum, notandum est quod multiplex est veritas. Prima est divinum iudicium quod non potest esse falsum nec deforme, ideo est immensa veritas et infallibilis. Et hoc capiendo pro complexa veritate, non quod in Deo sit complexio realis, sed quoad modum nostrum loquendi. Ipsa tamen essentia Dei ut existens vocatur incomplexa, ita quod veritas ad extra incomplexa non est aliud quam res ad extra existens ad similitudinem extra rem Dei ad intra. Secundo modo veritas complexa in rebus est quaedam conformitas in obiecto causata a divino iudicio, sicut Sortem currere est veritas derivata a prima veritate, scilicet, quia Deus iudicat quod Sortes currit, ideo verum est Sortem currere. Utrum autem istae veritates complexae sint res simplices vel complexe significabilia, alias tangebatur quod essent complexe significabilia. Sed pro nunc teneo quod non est aliquod complexe significabile distinctum a re simplici, sed est res sic se habens ita quod complexe significabile supponit pro re simplici connotando quod taliter se habeat.
Ex quo sequitur quod veritas a parte rei est quodammodo prior veritate in intellectu nostro, quia veritas in intellectu nostro est quoddam iudicium conforme veritati ad extra, et contrarium est in divino iudicio. Et istud dixi ad denotandum quod fides infusa non reponitur sub tertio gradu veritatis.
Propositiones Bradwardini
Verum est quod de istis veritatibus Bradwardinus in Summa sua multas ponit propositiones quarum aliquas dicam.
1 Primo ponit quod sicut primum principium incomplexum est Deus, ita primum principium complexum est de Deo; ita quod, sicut in ordine rerum in suis essentiis absolute consideratarum Deus est primum principium, ita in ordine veritatum complexarum de Deo est prima veritas complexa. Ita, breviter, quod Deum esse est prima veritas complexa, oportet enim, dicit ipse, in quolibet genere devenire ad aliquod unum primum quod sit causa omnium aliorum illius generis secundum modum quem habet in illo genere. Modo oportet veritatem de Deo complexam reponi in aliquo genere et non in gradu inferiori, igitur etc. Et illud est satis probabile.
2 Item quantum est de veris contingentibus, non est dubium quin prima veritas, scilicet, 'Deum esse' sit prior illis.
3 Item illud quod potest esse verum sine aliis, et non e converso, et prior aliis, sed sic est de prima veritate, ergo etc.
4 Item illud quod est notissimum apud omnes, vocamus primum principium, ita illud quod est notissimum naturae vocamus notissimum simpliciter. Sed ita est de hoc: quod est Deum esse, quod est notissimum naturae, ut patet Io Metaphysicae, ergo etc.
5 Item primum principium est firmissimum IVo Metaphysicae. Sed nulli dubium est quin Deum esse sit firmissimum, ergo.
Corollaria
Primum est "actus est prior potentia immobilibus et non-mobilibus et in temporalibus et spiritualibus".
Secundum corollarium: "actus est prior potentia sive in Deo sive in creaturis. Et hoc loquendo de primo actu simpliciter, qui est pura essentia ipsius Dei", ita quod imaginatur quod esse Dei sit quodammodo prius quam sit posse vel quodcumque aliter se habere. Si posset ibi ad imaginationem poni ordo et quod esse Dei est tantae nobilitatis quod est causa omnium, quae postea reperiuntur, sive in Deo sive in creaturis.
Tertium corollarium est illud "esse est prius quam non-esse". Illud etiam apparet per Commentatorem IVo Metaphysicae et per Philosophum Io Posteriorum.
Quintum corollarium est: "necessarium est prius impossibili". Et ut facilius intelligatur, ipse imaginatur quod nullo modo potest esse verum vel falsum, possibile vel impossibile, quin prius resolvatur in primam veritatem causaliter, ita quod Deus est realiter causa quare aliqua propositio est impossibilis vel possibilis, etc.
Conclusiones
Ex quo infert quod, ad imaginationem, si Deus non esset primum principium, non esset verum. Immo non esset verum quod Deus non est; ita quod si, per impossibile, Deus non esset, nihil esset bonum; ita quod, ad imaginationem, si creatura remaneret Deo non existente, nulla denominatio perfectionis sibi simpliciter competeret, quia quaelibet denominatio dependet a Deum esse. Et quia praedicta conditio fidei competit, prius est vera quam contingens, cuius est veritas, sit verum, licet fides non concurrat effective ad causandum illud contingens, et ideo sive illud contingens sit sive non semper remanebit vera fides, quia nullo modo dependet ab illo, sicut dictum est.
Ex quo patet quod est assensus infallibilis nec stat fidei assentientem decipi per illum assensum quia assensus fidei est rectus de se. Immo forte Deus non posset facere quod aliquis per assensum fidei deciperetur quia assensus ille est naturaliter talis, ita quod, illo remanente in sua natura, Deus non potest ipsum facere falsum, licet Deus posset ipsum facere falsum mutando eius naturam, sicut posset facere quod ignis frigefaceret et aqua calefaceret variando eius proprias naturas quas habent.
Sequitur ulterius quod assensus fidei potest vocari necessarius; etiam respectu cuiuscumque obiecti, fuerit licet non necessario sit eius assensus. Verbi gratia, causando assensum istius iudicium futurum erit illud iudicium est propositio mentalis, quae est necessaria et non potest esse falsa, ita quod, sicut divinum iudicium semper est verum, qualitercumque eveniat, ita assensus fidei illam nobilem conditionem sortitur sibi. Et sic, si iudicium futurum non erit, ille assensus non erit falsus, immo erit assensus oppositi. Et per hoc concluditur quod propositio illa mentalis, in sic significando, non potest esse falsa.
Ex quo sequitur quod aliquod iudicium creatum non potest esse falsum. Ex quo etiam sequitur hanc consequentiam non valere: hoc iudicium est necessarium, ergo necesse est sic fore. Immo oporteret addere, si consequentia esset bona et necessario hoc significavit. Et hoc esset falsum, et sic consequentia esset bona.
Sequitur ulterius quod aliqua denominatio perfectionis competit inferiori speciei, quae non competit superiori. Patet de illa denominatione praedicta quae competit fidei, quae nullo modo potest competere alteri creaturae. Ita quod, si esset aliqua intelligentia data, quae esset sua intellectio, illa adhuc esset fallibilis.