Text List

Distinctio 2

Liber I, Distinctio 2 [Penn Transcription]

Utrum deus per essentiam sit unus

Queritur utrum deus per essentiam sit unus Responsio sic quia hoc dicit fides et scriptura hoc etiam patet per rationem quia in causis secundum philosophum 11 metaphysicae oportet esse statum ergo est aliqua prima

Utrum in divina essentia sit aliqua multiplex attributorum

utrum in divina essentia sit aliqua multitudo attributorum Responsio sic quia perfectio in eo est omnium generum secundum philosophum et dyonisium sed tamen idem sunt in deo secundum rem Sed differunt ratione

Secundum quid accipiatur attributorum distinctio

Secundum quid accipiatur attributorum distinctio Responsio secundum distinctionem rationis non illam quae tantum est ex parte ratiocinantis sed quae habet fundamentum in re quamvis non eo modo possit intelligere sicut est in re unde verissime ratio sapientiae est in deo et bonitatis etc quae idem in deo sunt secundum rem sed differunt rationibus propriis exemplum de intellectu universalis

Utrum in deo sit personarum pluralitas

Utrum in deo sit personarum pluralitas Responsio sic quia summum bonum communicabile debet esse et diffusivum sui quia hoc perfectionis est tamen sine sui divisibilitate scilicet essentiae quia hoc esset imperfectionis

Utrum tantum sint tres personae non plures neque pauciores

utrum tantum sint tres personae non plures nec pauciores Responsio secundum fidem non quod patet ex origine quia unus a nullo a quo alius alter ab alio a quo alius alter ab alio a quo nullus Item modi originandi tantum duo sunt scilicet naturae et voluntatis Item secundum richardum si plures essent non essent ibi summa germanitas vel essent ibi plures filii vel plures spiritus sancti quia tantum sunt duo modo procedendi

Utrum tantum sint tres personae non plures neque pauciores

utrum personae in divinis differant re vel ratione tantum Responsio differunt ratione non quae tantum est ex parte ratiocinantis sed quae etiam res est unde dicit augustinus quod tres res sunt differunt autem relatione secundum boetium quae comparata ad essentiam quam refert sola ratio est quia non inhaeret comparata autem ad obiectum secundum scilicet quod se ad aliud habet sic res est distinguens personas realiter propter oppositum

PrevBack to TopNext