Quaeritur utrum tonsura
sit congrua dispositio ad ordines Responsio sic quia per eam fit ministerium
dei a laicis distinctio et signum est spiritualis regni quia deo servire regnare est
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 2
Utrum sit dispositio necessaria ad ordines
Utrum sit dispositio neccessaria necessaria ad ordines Responsio non sed ad bene esse ordo enim est in anima tonsura in corpore
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 3
Utrum prima tonsura sit ordo
utrum prima tonsura sit ordo Responsio non quia
tantum signum est non causa alicuius spiritualis potestatis
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 4
Utrum psalmi status sit ordo
utrum spalmi psalmi status sit ordo Responsio non secundum quod ordo est sacramentum est tamen
ordo secundum quod ordo nominat officium et sic
loquitur ysodorus tertio modo est nomen dignitatis et sic episcopatus dicitur ordo sed est officium
annexum ordini lectionis ad excitandum
affectum scilicet quod etiam potest fieri per multitudinem et ideo non requirit specialem potestatem
sicut officium legendi
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 5
Utrum clerici possit habere proprium
utrum clerici possit habere proprium Responsio sic si non sunt obligati ad communem
vitam Ideo tamen debent post ponere
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 6
Utrum ecclesia teneatur omnibus clericis ad stipendium
utrum ecclesia teneatur omnibus
clericis ad stipendium Responsio si est
promotus ad sacros ordines non habet
aliunde unde sustentetur tunc tenetur
sit autem habet non tenetur sed non promoto
ad sacros ordines non tenetur nisi deserviat ecclesiae nisi ex honestate plus scilicet
quod alteri pauperi sic intelliguntur iura
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 7
Utrum ordo sit in ecclesia
utrum ordo sit in ecclesia Responsio
sic quia deus non tantum communicavit
creaturae bonitatem suam in entitate sed etiam in causalitatem tam
corporali quam spirituali et haec potestas
superioribus collata ordo vocatur
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 8
Quid sit ordo
Quid sit ordo Responsio secundum hugo est signaculum quoddam quantum ad
actum exteriorem in quo spiritualis
potestas traditur ordinato et officium
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 9
Utrum ordo sit sacramentum
utrum ordo sit sacramentum Responsio ordo potest dici virtus in qua
confertur potestas spiritualis et sic est
sacramentum tantum vel potestas ipsa quae
confertur et sic est sacramentum et res
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 10
Utrum sit sacramentum proprium novae legis
utrum sit sacramentum proprium
novae legis Responsio sic unde ordo
fuit in veteri lege tantum secundum
figuram sicut etiam alia sacramenta
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 11
Utrum sit unum sacramentum
utrum sit unum sacramentum
Responsio sic non unitate indivisibilitatis vel continuatatis sed perfectionis non formae sed finis unius quia hoc sacramentum
ex diversis ordinibus specialibus constituitur
qui omnes ordinantur ad unum actum consecrationis eucharistiae
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 12
Utrum tantum fuit VII ordines
Utrum tantum fuit vii ordines Responsio sic ordo enim ordinatur
principaliter ad sacramentum eucharistiae per cuius sumptionem christo coniungimur haec res igitur primi ordines
ordinantur ad eucharistiae confectionem quia subdiaconus numerum sacramenti
a populo accipiens diacono offert
diaconus autem offert presbytero presbyter deo offert consecrando quatuor autem
minores ordines nos ad sumpendum sumendum disponunt vel removendo prohibens ut hostiarius malum s hominem exorcista malum daemonem vel dispositionem conferendo autem scilicet per
illuminationem intellectus ut lector aut per inflamationem inflammationem affectus ut acolitus
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 13
Utrum bona sit divisio ordinis in sacros et non sacros
utrum bona
sit divisio ordinis in sacros
et non sacros Responsio sic quia sacri
dicuntur tres propter praerogationem
sanctitatis quia sunt circa
coprus christi verum Alii tamen
circa corpus christi misticum mysticum
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 14
Utrum essentialiter sint connexi
utrum essentialiter sint
connexi Responsio non sed sicut actus
et potestates sunt distinctae
sic et ordines quamvis adinvicem
sint ordinatae propter hoc autem executio
congrua superioris non habetur sine inferiori
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 15
Utrum in ordine conferatur gratia
utrum in ordine conferatur gratia
Responsio sic quia dei perfecta sunt opera non confert
aliqua potestatem sine eo quo congrue
actus illius potestatis possit exerciri nisi sit impedimentum
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 16
Utrum praeexigatur gratia in suscipiente ordinem
utrum praeexigatur
gratia in suscipiente ordinem Responsio sic
de congruitate quia nec terrenus domus ab inimico
suo sibi vellet ministrari
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 17
Utrum sola gratia sufficiat sine ordine
UTrum sola gratia sufficiat sine
ordine Responsio non quia gratia donum commune
est et personale et occultum ordo
nec officium speciale ad utilitatem rei publice publicum
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 18
Utrum in singulis ordinibus caracter imprimatur
utrum in singulis
ordinibus caracter inprimatur imprimatur Responsio quidam dixerunt quod non sed
in solo presbyteratu Alii autem quod
tantum in tribus sacris sed communius dicitur et verius quod in singulis quia in omnibus
spiritualis potestas confertur nec etiam iteratur
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 19
Utrum unus et idem caracter in omnibus exprimatur
utrum unus et idem caracter in
omnibus exprimatur Responsio non sed in
essentia distinguuntur et in fine uniuntur
scilicet caractere presbyteratus sicut etiam ordines supra 4 quaestio 11
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 20
In quo actu ordinationis character imprimatur
In quo
actu ordinationis caracter character inprimatur imprimatur Responsio in illo quod
maiorem similitudinem habet exterius ad potestatem spiritualem illa quae confertur
ut est instrumenti traditio In duobus ergo
supremis ordinibus imprimitur in inpositione impositione manuum quae est organum
organorum et organum consecrationis et ministrationis vel secundum alios sacerdotalis in
traditione calicis cum vino et hostia ex subdiacono calicis acolito cerei vel candelabri
exorcistae libri exorcismorum lectori
libri hostiario calvis traditione cum
singulis verborum formis quia ver haec
certa non sunt iam nihil rite tollant debet
iterari sed obmissium suppli extra c? t?
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 21
Utrum supra sacerdotalem ordinem sit aliqua potestas in ecclesia
utrum supra sacerdotalem ordinem sit aliqua potestas in ecclesia
Responsio non quantum ad actum scilicet principalis ordinis qui est respectu capitis sed quantum
ad actum secundarium respectu menborum memborum ut
in ordinando ligando sol?do sicut episcopatus est superior
Liber IV, Distinctio 24, Quaestio 22
Utrum episcopatus sit ordo
utrum episcopatus sit ordo Responsio non secundum quod
ordo est sacramentum quia est potestas
respectu consecrationis corporis divini est tamen
ordo secundum quod ordo dicitur potestas respectu quorum dam libet actionum sacrum sic loquitur ysod in littera De distinctione vestium quare alibi