Text List

Distinctio 32

Liber I, Distinctio 32 [Penn Transcription]

Liber I, Distinctio 32, Quaestio 1

Utrum pater et filius diligant se spiritum sancto

ueritur utrum pater et filius diligant se spiritu sancto Respondeo sic secundum augustinum in littera et hugo de sancto victore construuntur ablativi quaestio in habitudine effectus formalis id est denominant o is ut effectus dicatur large et est sensus dil se spiritus sanctus id est spirant spiritus sanctus ut amorem unius in alterum et secundum hoc pater et filius nihil accipiunt a spiritu sancto nisi secundum denominationem simile est sicut dicitur Isti locuntur sibi verbis tamen multae fuerunt opiniones circa hoc quidam dixerunt augustinus dictum hoc retractasse in simili scilicet de sapientia genita alii quod per proprietatem sed ablativis constituitur in ratione signi Guillemus Altissiodorensis quod in ratione formae sicut dicitur isti sunt albi albedine Sed prima opinio non tenetur quae verior est

Liber I, Distinctio 32, Quaestio 2

Utrum pater diligat se spiritu sancto

utrum pater de diligat se spiritu sancto Responsio sic dilectione si personali sive notionali sed non essentiali essentiali quia hoc duplex dilectio est in divinis secundum augustinum in littera diligere enim notionale non aliud quam amorem suum spirare et est pater terminus huius spirationis secundum rationem filius secundum rem respectu patris quia actus voluntatis potest reflecti super diligentem

Liber I, Distinctio 32, Quaestio 3

utrum pater diligat spiritum sanctum spiritu sancto

utrum pater diligat spiritum sanctum spiritu sancto Respondeo sic amore scilicet notionali non essentiali et tunc per actum diligendi accusatum et ab?tm idem significatur sed diversimode vel ut operatio ut res ut medium vel ratio Simile est cum dicitur et intelligo me intelligere

Liber I, Distinctio 32, Quaestio 4

utrum spiritus sanctus diligat se se ipso

utrum spiritus sanctus diligat se se ipso Respondeo sic amore essentiali non tamen a se ipso sed non notionali quia vitali amore recipitur eius a diligente emanatio secundum rem non tantum secundum modum in telligendi

Liber I, Distinctio 32, Quaestio 5

utrum pater et filius diligant nominaliter spiritu sancto

utrum pater et filius diligant nominaliter spiritu sancto Respondeo sic secundum sanctos in littera supra distinctio x et hoc amore sive dilectione essentiali et notatur habitudo causae appropriate et etiam dilectione nominali et tunc notatur respectu diligentium habitudo originis active sive ratione causae quia processio aeterna ratio est processionis creaturae Nota etiam quod diligere nos dicitur deus effectum nobis aliquem suae bonitatis influ endo

Liber I, Distinctio 32, Quaestio 6

Utrum pater sapiens sapientia genita

utrum pater sapiens sapientia genita Respondeo non secundum augustinus in littera quamvis tamen dicat omnia verbo suo quia verbum dicit ratio ut aegredientem sapientia aut ut in anima quiescentem unde est forma quae est principium actus pater autem nil habet a filio

Liber I, Distinctio 32, Quaestio 7

Utrum sit potens potentia genita

utrum sit potens potentia genita Respondeo non quamvis per ipsam id est per filium operetur quia ibi notatur esse principium actus hic autem non sit

Liber I, Distinctio 32, Quaestio 8

Utrum filius sit sapiens sapientia genita vel ingenita

utrum filius sit sapiens sapientia genita vel ingentia Responsio simpliciter et formaliter loquendo est sapiens sapientia genita quae est ipse sed sapientia ingenita originaliter tantum est sapiens quaestio ut discipulus sapientia magistri est sapiens

PrevBack to TopNext