Text List

Distinctio 33

Liber I, Distinctio 33 [Penn Transcription]

Liber I, Distinctio 33, Quaestio 1

Utrum peccatum sit contrarie opinari circa notiones

ueritur utrum ut peccatum sit contrarie opinari circa notiones Responsio si enim est de pertinentibus neccessario necessario ad religionem fidei et morum sic non nisi per accidens scilicet ratione praesumptionis vel huiusmodi Si autem sit de pertinentibus ad hic et sit directe contra ista tunc peccatum est vel erroris simplicis vel haeresis si addatur pertinentia si autem non directe licet per reductionem tunc ante pertractationem non est peccatum sed post scilicet cum apparet inconveniens quod in die sequitur et secundum hic etiam mudeo iudicandum est de quibusdam opinionibus simplicium cura ea quae fidei sunt

Liber I, Distinctio 33, Quaestio 2

Utrum proprietates vel notiones sint in personis

utrum proprietates sint vel notiones sint in personis Respondeo sic secundum communem opinionem et hic tamquam in suppositis quae distinguunt unde proprietates personales sunt ibi secundum similitudinem accidentalium non in re sed in modo supra distinctio 7 6 quaestione 5 6 et 7 Nota etiam ibidem quaestione 5 duas alias opiniones

Liber I, Distinctio 33, Quaestio 3

utrum proprietates sunt idem quod personae

utrum proprietates sunt idem quod personae Respondeo sic in litera probat hic magister per sanctos et est opinio communis differt autem ab subiecto in quo res est ratione et hoc per comparationem tantum ad illud ad quod refertur supra distinctio 7 6

Liber I, Distinctio 33, Quaestio 4

utrum proprietates sint essentia divina

utrum proprietates sunt essentia divina Respondeo sic magister in littera et hoc propter omnimoda simplicitatem differt tamen ab essentia ratione propter rem relatam ad aliud ratione cuius etiam essentiam distinguit quia oppositi res possunt esse in eodem exemplum de puncto in medio circumferentiae Item exemplum illa quae fontis rivuli nati

Liber I, Distinctio 33, Quaestio 5

Utrum sint in essentia et quomodo

utrum sint in essentia et quomodo Responsio In essentia est per modum ydempitatis identitatis tantum quia non habet oppositum respectu essentiae In persona autem eset ut in suppositae quia distinguit personam a persona unde etiam eam denominat Nota ergo quod persona est in essentia quodammodo ut prima substantia in suo genere praedicabili licet valde sit dissimile proprietas personalis in essentia similiter ut in genere sed indirecte et per reductionem ut dicitur constitutam vel forma m substantialis in genere substantiae mt proprietas autem personalis est in supposito vel persona ut forma constituens suppositum proprietas autem non personalis ut forma audiens adveniens supposito secundum modum intelligendi

Liber I, Distinctio 33, Quaestio 6

utrum omnia adiectam essentiam possint praedicari de notionibus

utrum omnia adiectam essentiam possint praedicari de notionibus Responsio quia essentia et notio conveniunt re et differunt ratione et modo significandi ideo quaecumque praedicantur de essentia secundum conditionem rei absolute praedicantur et de notione immensa aeterna et huiusmodi Inter ea autem quae inportant important modum essentiae vel personae speciale illa nullo modo de altero praedicatur quae illum modum ex principali significato dant intelligere ut distinguere communicari sed quae ex modo significandi tantum ut illa quae significant essentiam per modum operationis ut causare aperio enim suppositi est non formae vel per modum inhaerentis ut esse sapientem et huiusmodi quia formae nihil inhaeret vel per modum concerti concreti et per se subsistentis ut incarnatum hoc enim praedicantur de notionibus proprie et secundum hoc iudica de proprietatibus praedicentium

Liber I, Distinctio 33, Quaestio 7

utrum omnia personalia possint praedicari de notionibus

utrum omnia personalia possint praedicari de notionibus Responsio essentia persona notio praedicantur de se invicem propter unitatem rei et eorum attributa quae non determinant proprium modum uniuscuiusque illorum praedicantur de unoquoque persona vero non praedicatur de persona nec notio de notione nec attribut quae determinant proprium modum unius personae praedicantur de alia se nec attributa quae determinant proprium modum personae in qua est notio possunt praedicari de ipsa notione unde non potest dici paternitas generat quia etiam paternitas dicit formam relatam qua non est principium agendi sed relinquitur magis exactione nec forma potest de sua substantia producere

PrevBack to TopNext