Text List

Distinctio 48

Liber I, Distinctio 48 [Penn Transcription]

Liber I, Distinctio 48, Quaestio 1

Utrum voluntas humana possit formari divinae

Quaeritur utrum voluntas humana possit form c ari divinae Resonsio sic sicut conformatur aliquid habens aliquid per participationem ei in quo illud est mec?am ut album albedini rectitudo enim in nostra voluntate est per participationem in deo per essentiam et est haec conformitas proportionalitatis tantum non proportionis quia sicut se voluntas dei recte se habet ad suum volitum sic modo suo nostra voluntas ad suum volitum

Liber I, Distinctio 48, Quaestio 2

utrum omnes teneamur ad huius conformitatem

utrum omnes teneamur ad huius conformitatem Respondeo sic quia tenemur ei obedire Q?o super illud psalmis non adae sit michi mihi cor parvum dicit voluntas dei illa est cui nos oportet conformari est autem hoc praeceptum generale ad praecepta omnia affirmativa et negativa et ideo transgressio eius non facit speciale peccatum

Liber I, Distinctio 48, Quaestio 3

Utrum teneamur conformari informari volendi scilicet ex caritate

utrum teneamur conformari in forma volendi scilciet ex caritate Responsio conditionaliter tenemur scilicet si volumus habere mercedem operis Sed de absoluvta tentione scilicet quod alias incurramus offensam distinguendum est quia ad conformitatem in actui non tenemur quis nisi habita caritate nec tunc semper in quolibet actu sed quando actu cogitat dei beneficentia tenetur diligere a for??urtatione autem in habitu non tenemur quis directe sed indirecte tenemur enim non semper sed quando actu beneficentia dei recogitat se ad caritatem praepare

Liber I, Distinctio 48, Quaestio 4

utrum teneamur conformari in volito

utrum teneamur conformari in volito Responsio voluntate sensualitatis non tenemur non voluntate naturali etiam ipsius rationis quia utraque determinata est ad unum neque etiam voluntate deliberatam conditionali quia illa non est simpliciter voluntas sed absoluta etiam non tenemur si ignotum est Sed si notum sed tamen deus non vult illud simpliciter et absolute ut sententiam comminationis non tenemur velle sed si absolute vult tunc tenemur si congruit nobis velle et tale est quod in se bonum est et nobis bonum alias non tenemur et quia deus non vult aliud velle exemplum avicenna in littera de morte patris quidam tamen simpliciter dicunt quod tenemur velle illud quod scimus deum velle sed conditionaliter possumus oppositum velle sed primum verius est

Liber I, Distinctio 48, Quaestio 5

Utrum sit semper iusta voluntas quae conformatur voluntati divinae in volito

utrum sit semper iusta voluntas quae conformatur voluntati divinae in volito Responsio non sed tantum quae conformatur ei quo ad formam actus volendi

Liber I, Distinctio 48, Quaestio 6

Utrum sancti debuerint velle passionem christi

utrum sancti debuerint velle passionem christi Responsio sic in comparatione scilicet ad finem id est in redemptionem mundi quia sic bona fuit sed non secundum se et absolute inquantum passio idem in littera

Liber I, Distinctio 48, Quaestio 7

utrum dyabolus voluerit pati christum

utrum dyabolus voluerit pati christum Responsio a principio voluit circa finem noluit quia per aliqua signa effectum passionis coniecturavit

Liber I, Distinctio 48, Quaestio 8

Utrum sancti velint poenas reproborum

utrum sancti velint penas poenas reproborum Responsio siex sancti sive in caelo sive in mundo volunt salutem reproborum in via nisi quorum esset eis revelata dampnatio sed tunc adhuc conditionaliter hanc vellent sed dampnatorum in inferno penas poenas volunt absolute per comparationem ad iustitiam punientis sed non quantum ad m?ai? patientis quae non ad penas poenas sed ad gloriam aeternam et beatitudinem creata est ad quam nocet perducat deus qui est benedictus in saecula saeculorum amen

PrevBack to TopNext