Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

1

Caput secundum, De bistoriae humanae in Theologiam Atilitate.

2

EMersi iam e vadis, & scopulos praeteruecta est oraPtio mea. A rebus enim difficillimis ad res faciles delapsus sum, neque historiae humanae auctoritate explicanda potest aut ingenium aut Theologia mea periclitari. Multo vero id minus, cum illud explico, quam sit Theologo humana historia vtilis & necessaria. Nullos quippehic aduersarios habemus, nulla contra veritatem argumenta sunt. Etenim viri omnes docti consentiunt, rudes omnino Theologos illos esse, in quorum lucubrationibus historia muta est. Mihi quidem non Theologi solum, sed hulli satis eruditi videntur, quibus res olim gestae ignotae sunt. Multa enim nobis e thesauris suis historia suppeditat, quibus si careamus, & in Theologia & in quacunque ferme alia facultate inopes saepenumero & indocti reperiomur. Cum vero pateat, quandoque in re quon dam gesta Theologicae disputationis cardinem verti, quis est hic qui neget, interdum etiam in scholastica disputatione opus esse exannalium monumentis, testes excitare clarissimos veritatis? Equidem historiam esse Theologo disserenti necessariam, cum saepe alias tum maxime in hoc opere animaduerti: vbi quantus mihi fuerit historiae humanae vsus, qui superiores libros attigerint, ii facile iu dicabunt. Nam que magnus postoa futurus sit, non audeo ego in praesentia dicere, ne montes aureos videa ceri. Certe quantum historiae indigeat, vel illi abunde magno ari ius ignoratione sunt in varios errores lapsi. Hu neris quidam exemplum ponunt, quod Traianum S gorij precibus a gehenna liberatum, non vulgo s sed Diuo etiam Thomae olim iuueni persuasum est. Pe suasum est autem Ioannis Damasceni auctoritate, cui De sane Thomas plurimum deferebat. Sed illius fabellae inquiunt, argumento nemo adduceretur, si ex temporun ratione intelligeret, Ioannem Damascenum rei eius, auctorem esse non posse, vt qui plus vno seculo iuxta horum sententiam Gregorium antecesserit. Nam Raphac Volaterranus, Vincentius Valuacensis, ac Diuus Antoni nus illum tradunt sub Theodosio Hloruisse. Sed hoc exem plum ineptum est, cum Ioannes ille Damascenus, qui qua tuor de orthodoxa fide libros edidit, sub Constantino & Leone floruerit, hoc est. Diuo Gregorio iam defuncto. Nec in re aperta opus est aut Ioannem patriarcham Hierosolymitanum, aut rerum scriptorem Romanarum lib. 21. & 22. aut alios etiam historicos excitare, vbi Ioan nes ipse Damascenus non obscure indicat, quo tempore extiterit. Primum enim Cyrillum saepe refert, qui post Theodosium fuit. Synodi quoque Chalcedon. aliquando meminit. Quin lib. 3. c. 1O. Petri cuiusdam Gnaphaei fecit mentionem, qui sub lustiniano in quinta synodo damna tus est. Sed & lib. 4. cap. 17. contra Iconomachos scribit, eosdemque in libro haeres: Iconoclastas & Thymolcontes appellat, a Leone scilicet, qui sectae illius praecipuus & auctor & adiutor fuit. Eodem praeterea haeres. lib. Monothelethas commemorat Cyrum, Sergium, & Eustathium, qui damnati sunt in sexta synodo sub Agathonc papa: aduersum quos copiose etiam scripsit libro 3. de orthod. fid. cap. 14. & 15. Quae omnia qui expendat, is facile intelligat Ioannem Damascenum post Gregorium extitisse. Nam quod Tritemius ait, duos fuisse huius, nominis, alterum sub Theodosio, qui libros illos Theologiae composuerit, alterum sub Leone, qui pro imaginibus depugnarit, id commentitium totum est, vt ex locis modo excitatis apparuit. Nec vero historiam ego illam probo. Mirum enim est, hominem Graecum rem & nostram, & toto, vt ipseinquit, orbe vulgatam, Graecis suis prodidisse, quam historia tamen omnis Latinorum ignorat. Sint ergo fabulae, non repugno, ea quae de Traiano & Gregorio referuntur. At non ob illam causam tamen, quia prior Gregorio Damascenus fuerit. Verum hoc in genere Hispanus noster Gennesius Sepulueda nu per errauit, homo neque meo iudicio imperitus, & suo valde doctus, certe & cloquendi arte clarus, & a Theologiae studio non abhorrens. Qui cum persuadere vellet, barbaris noui orbis oppugnandis iustam esse belli causam, in eam argumentationem incubuit: quod Gregorius in epistola libri primi septuagesimatertia, id quod re fertur 23. 4. 4. Si non Gennadium commendat, qui tantum Christianae dilatandae causa Reipu. bella susceperit: quatenus Christi nomen per subditas gentes fidei praedi catione circunquaque discurreret. Hoc vero Gregorij testimonium quam sit ineptum ad rem propositam comprobandam, is quoque ipse Gennesius facile iudicasset: si ex historijs didicisset, eos aduersum quos bella Genna dius gessit, hostes non imperij Romani modo, verumetiam ecclesiae Christique, fuisse. Id quod ex alia quadam ad eundem Gennadium epistola, quae est in eodem libro nu mero 72. luce clarius videre licet. Nec dubitari potest Vandalos, quorum reliquiae eousque in Aphricana prouincia supererant, Arriana peste affectos: nec ignoratur Donatistas, quibus Aphrica tum etiam plena erat, praemijs & vi contra Catholicos, non solum disputatione pu gnasse. Sed de his exemplis non est hic locus disserendi, vbi breuiter & in transcursu Theologum admonemus, vt ne historiam ecclesiasticam negligat, cuius &cognitio magnos fructos parit, & ignoratio parit errores. Iam vero Augustinus lib. de doctri. Christ. 2. cap. 28. ethnicorum etiam historias ad intelligentiam scripturae sacrae plurimum conferre tradit, ostenditque ex earum ignoratione quosdam circa scripturas errasse. Videlicet Irenaeus & Tertullianus circa aetatem, qua Christus passus est, vario sunt quidem errore versati, sed ob eandem causam tamen. Historias enim humanas hoc loco ueglexerunt, quibus cognitis ea res facillime expeditur. Quanquam vterque erroris sui ex euangelio quoque poterat admoneri. Atque Erasmus, aquas tenebras super vniuersam terram factas pla ne scribit Euangelista, 2 eas ipse super Iudaeam tantum fusas intelligit, falsaeque intelligentiae causam ponit neque veram, neque si vera esset, satis idoneam, quo si hae tenebrae tanto spatio contigissent per vniuersum orbem, aliquis certe seu Latinus seu Graecus scriptor eius rei meminisset. Nam epistolam, qua Dionysius astruit eclypsim illam se diligentor & vidisse oculis, & animo considerasse, quasi nomine Dionysij confictam deridendam propinat. At vero nec quam Philosophiae & doctrinae laudem Dionysio Ariopagitae eripere conatur Erasmus, eam ego in hoc opere asserere instituo, nec id etiam reprehendo, quod D. Hieronymum eius interpretationis auctorem facit, cui non alius qusquam scripturae interpres apertius contradicit. Illud ago, nisi humanas historias hic ignoraret Eras mus, tenebras profecto illas aliter, ac vere quidem, interpretaturum. Phegon enim Olympiadarum egregius supputator, in quatuordecimo libro ita scribit. Quarto autem anno 2O2. olympiadis, magna & excellens inter omnes, quae ante eam acciderant, defectio solis est facta. Dies hora sexta in tenebrosam noctem versus, vt stel lae coelo visae sint, terraeque motus in Bithynia Nicaenae vrbis multas aedes subuerterit. Quem annum cum passio ne Dominica concurrisse Eusebius in chronicis patefecit. Lucianus quoqe presbyter Antiochenus, vir moribus & eruditione praecipuus, cum gentibus de fide Christiana disputans, requirite, inquit, in annalibus vestris, & inuenietis temporibus Pilati, Christo patiente, fugato soleinterruptum tenebris diem. Auctor est Eusebius libr. 9. eccle. hist. ca. 6. Tertullianus demum eodem, inquit, momento dies medium orbem signante sole subducta est. Deliquium vtique, putauerunt, qui id super Christum praedicatum non scierunt: & tamen eum mundi casum relatum in archiuis vestris habetis. Hactenus ille in Apoca. c. 21. Quibus ex rebus facile intelligitur, sacris literis exponemdis historias etiam gentilium esse necessarias. Quae quan¬ quam ita sunt in promptu, vt res disputatione non egeat, sunt tamen nobis in tertio decimo libro fusius explicanda. Cum igitur ibi haec simus exemplis manifestissimis illustraturi, non est cur quae eius libri propria doctrina erit, hoc nos eam loco importune anteuertamus. Atque vt Geometrae solent non omnia argumentis ostendere, sed postulare, vt quaedam sibi concedantur, quo facilius quae velint explicent: sic ego interim a lectore postulo, vt mihi concedat esse in libris sacris loca plurima, quae sine hi storiae humanae cognitione expediri non queunt. Quod autem in disputatione aduersum fidei Christianae inimicos, rerum gestarum monumenta Theologo peropportu na sint, clarissimorum virorum vsus aperte confirmat. Tertulliants ex ipsis Romanorum historijs argumentatur, pessimos quosque saeuos Christianis crudelesque fuisse. Bonum itaque esse id quod mali homines insectarentur. In libro vero ad Scapulam, quot rerum gestarum exemplis vsus est, vt persuaderet ob vexatos Christianos, multos gentilium praesides tristes exitus habuisse? Quamobrem qui cum nostris pugnauissent, eos cum peo quoque fine dubio certasse. Cyprianus idolorum omnium vanitatem, qua historiarum scientia & commemora tione coarguit? Hieronymus quot quamque varias ad uersum Iouinianum historias in commendationem virginitatis castitatisque commemorat? Lucianus presbyter, quemadmodum supra diximus, ipsos gentium anna les excitat, vt nostrae etiam fidei dogmata illorum testimonijs asserat. Eusebius Iudaeos & paganos saepe ex histo rijs humanis refutat. Non ergo historia solum ecclesia stica, sed ea etiam, quae est ab ethnicis auctoribus scripta, Theologo contra aduersarios fidei vtilissima est. Qua propter rudem esse omnino in historijs gentilium aut iner tissimae segnitiae est, aut fastidij delicatissimi. Enimuero quod commodem ac prudenter, non in concionibus dico, sed etiam in disputationibus Theologus exempla proserat, dum quidpiam vel iustum esse suadet vel iniustum, quoniam a viris, aut probis, aut improbis vsurpatum est: Tertullianus, Hieronymus, alijque viri grauissimi satis ostendunt, qui non raro huiuscemodi persuasionis genere delectantur. At exempla probabilia sine historiae cognitione proferri qui possunt? Quam late igitur historiae vtilitas fusa sit, apparet: si quidem quacunque Theologi ingredimur siue concionando siue disputando, seu sacras literas exponendo, in aliquam historiam vestigium poni mus. Itaque cum ad has multas res Theologo perutiles sint historiarum libri, studiose profecto ab eo legendi sunt: ne turpiter in rebus ad se maxime pertinentibus erret, eaque ignoret, quae ignorari non sine imprudentia modo, sed ne sine imperitia quidem possunt. Historia quippe, vt Cicero verissime dixit, cum magistra vitae est, tum lux etiam veritatis. De historiae ergo vtilitate hactenus dictum est, nunc de auctoritate videamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2