Text List

Caput 2

Caput 2

Caput secundum, in quo redditur causa, cur fedes Apostolica quintum locum obtineat.

TOrum ego opinationem ex academijs theologicis A Texplosurus sum. Efficiamque, vt spero, vi argumentorum meorum, si integris animis expendantur, semotis contentione & odio, quibus omne iudicium exocularisolet. Vt autem euidentius intelligatur, quam sit magnus huius opinionis error, fingamus animo vnum esse Lutherum, in quem stylus hic noster acuatur. Nam errantium multitudo non parit errori patrocinium. Sit ergo primus idemque solus qui audeat affirmare, summum Pontificem ecclesiamque Romanam in fidei controuersijs decernendis posse contra euangelium errare. Nisi ego probauero certioribus argumentis, id esse erroneum, quam probent catholici aut purgatorium esse, aut indulgentias pontificias diuina aucteritate constare, auctoritas haec mea, quantula eacunque est, apud lectores periclitabitur. Illud vero melius ostendo, si ad locum hunc firma ratione constabiliendum, altius huius rei fundamenta iacio. Sed ante tamen cur hunc locum quintum fecerimus, paucis explicandum est. Erunt enim fortasse quidam, quibus aptior ordo videretur, si priorem, quo conciliorum aucto ritas continetur, hic locus antecederet. Qui etiamsi abertant a coniectura, video tamen quid sequantur. Nempesedis Apostolicae auctoritate sublata, concilia quaecunque non solum vacillare, sed cadere: at sedem Apostolicam per se etiam sine concilijs suam habere auctoritatem. Priorem itaque esse ecclesiae Apostolicae quam conciliorum auctoritatem. Rebus autem suum cuique seruare locum natura iubet. Quemadmodum locus elementis suus est cuique proprius, vt terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior aether, ignibus altissima ora reddantur. Quibus breuiter respondemus, nos humani inpenij habita ratione, naturae ordinem saepe negligere. Est autem hominibus comparatum, quod Aristoteles non semel admonuit, vt a notioribus ad ea, quae minus sunt nota, proficiscantur. Quamobrem, cum conciliorum auctoritas plerisque sit & acceptior & notior, nihil mirandum est, si naturae ordinem anteuerterimus. Praeterquam quod concilia ecclesiam repraesentant, & ab ecclesia catholica concilia catholica seiungere, non eratsatis ex ordineMerito igitur ecclesiae concilia haerere fecimus. Sed de his hactenus. Iam id quod erat institutum persequamur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2