Text List

Caput 5

Caput 5

cap. Quintum, De variis generibus traditionum Apostolicarum.

AT vero, priusquam huius loci auctoritatem confirmo, illud animaduertendum censeo, praecepta & instituta Apostolorum esse in duplici differentia. Quaedam enim temporaria fuere, quorum ratio breuis & ad tempus fuit. Alia fuere perpetua, vtpote quae causam habuere sempiternam, vt in ecclesia seruarentur. Illius generis exempla sunt, de baptismo in nomine Iesu, de abstinentia a sanguine & suffocato: huius autem posterioris exemplum est de aqua permiscenda calici. Atque etiam alia diuisio est Apostolicae traditionis. Nam alteras Apostoli a Christo domino acceperunt, vt matrimonium, confirmationem, extremam vnctionem, esse sacramenta nouae legis, quae ipse quidem instituit Christus, suorum sacramentorum primus idemque solus auctor, sed Apostolis tradidit Christiano populo administranda. Alteras vero traditiones Apostoli ipsi Spiritu sancto sug gerente ad Ecclesiae vtilitatem ediderunt. Quas tamen, eis Christus dominus, dum in terra degeret, nusquaedidit. Vt quadragesimae ieiunium, quod licet Hieronymus in secundum Ionae cap. Ambro. concilio. 36. Chrys homi. 1. In Gene. ad Christum auctorem referre videantur, at re vera, vt equidem sentio, Apostolicum institutum fuit. Quod Christo tamen assignatur, vel quia ad Christi ieiunantis exemplum ab Apostolis institutum est, vel quia Apostolica edicta Christi esse censentur: qui per Apostolos ecclesiae loquebatur, atque adeo per Spiritum sanctum Apostolis: iuxta illud, quod Ioannis 16. cap. scriptum est, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem Venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur, quia de meo accipiet, & annuntiabit vobis. Et Apostolus cum quoddam de suo consilium dedisset, puto autem, ait, quod & ego spiritum Dei habeam. Et rursum, An experimentum eius quaeritis, qui in me loquitur Christus? In nis autem traditionum generibus illa eadem consideranda sunt quidem, quae in superiore libro de scripturae etiam legibus admonuimus: sed discrimen illud maxime, quod de scripturarum praeceptis ibi positum, transferri huc ad traditiones debet. Extraditionum quippe vinculo, quas a Christo acceptas Apostoli fidelibus seruandas reliquere, ecclesia fideles eximere non potest, nec illas contraria aliqua consuetudine abolere. Si enim, exempli causa, materias & formas sacramentorum confirmationis, ordinis, extremae vnctionis, a Christo Apostoli, nos ab Apostodis accepimus: si ad eundem quoque modum matrimonia non consummata, per solennem castitatis professionem dirimi, consummata vero per conuersionem ad fidem communiuge infideli discedente, Christus dominus Apostolis, illi hobis edixerunt, in his tanquam in diuinis institutis ecclesia nihil habet potestatis. In quem sensum explicanda sunt duo illa capita. Sunt quidam. & Contra statuta. 25. quei. Nec huiusmodi traditiones possunt per contrariam consuetudinem antiquari: sed tali aduersae consuetudini iure obiiciuntur. cap. Veritate. & cap. Si consuetudinem. & cap. frustra. 8. distinctione. In aliis vero, quae videlicet Apostoli constituerunt tanquam ecclesiae pastores, poterit quidem summus pontifex, vt in caeteris ecclesiae legibus dispensare, sic enim schola loquitur, poteritque item contrarius populi mos instituta huius generis abrogare. Vt trina immersio, quam ex Apostolica traditione in baptismi sacramento ecclesiam habuisse, Canon Apostolorum 4o. ostendit. per contrariam consuetudinem abolita est. Eiusdem quoque ordinis est quadragesimae ieiunium: ac poenae rursum ab Apostolis pro criminibus praefinitae, quae 82. distinctio. capit. presbyter. ex Concilio Gangrensi referuntur. Ad hoc genus illud refertur, quod ex Anacleti prima epistola haeretici vrgere solent, Peracta consecratione omnes communicent, qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus, sic enim Apostoli statuerunt. Quanquam de ministris, qui Episcopo facrificanti in diebus solennioribus inseruiebant, Anacletus loquitur. Quare inde colligi non potest, omnes eos qui missae intererant, oportere etiam tunc communionem Eucharistiae sumere, in his praesertim diebus qui solenniores non essent. Sed vt an¬ tiquo more Apostolorumque, instituto communio s etiam populi a principio statim nascentis ecclesiae ex retur, aetate tamen Chrysostomi praeceptum relaxa esse constat, & communionem astantium voluntati pe missam, ad quam eos diaconus alta voce inuitabat no cogebat. Haec enim & alia huiusmodi tametsi ab Aposti lis tradita sunt, non sunt tamen ita fixa, vt moueri non queant. Cum Christi ipsius praecepta & instituta, quemad modum diximus, adeo stabisia rataque sint, vt conuelli nu lius hominis auctoritate liceat. Cuius ratio loco supe riore reddita frustra hic a nobis resumeretur. Atque illus de institutis ad gubernationem populi pertinentibus in telligi volo. Nam dogmata fidei siue Christus ipse per se Apostolis reuelarit, seu Spiritus sanctus post Christi Ascensionem in caelum, mutari non possunt: sed firma haec in veritate manent perinde atque illa, quae Christi sunt ore prodita.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5