Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 7
SIt igitur, quod ad praesentem locum attinet, Prima proposito. Iudicium de scripturis per scripturas ipsas, nullo pacto idoneum esse potest. Nam, vt de pluribus aliis taceamus, quorum similis omnino causa est, certe libros Ruth, Ester, Iob, esse canonicos, nullo modo ex ipsis scripturis conprobabitur. Ergo si res haec in controuersiam veniat, aliunde quam ex sacris literis petenda probatio est. Deinde, quoniam hoc idem amplius vrgere volumus, si in controuersia sit, an ambo. Testamenta nouum & vetus Deo auctore sint edita, per nullam alterutrius Testamenti auctoritatem haec disceptatio: componi potest. Qua enim ratione de toto volumine dubitabitur, eadem quoque de qua libet particula voluminis ambigetur. Necesse: igitur est, huius quaestionis aliquem praeter sacras literas iudicem constituere. Praeterea. Basilides Prophetas nescio, quos produxit, Barchabam & Barchob, aliosque id genus, qui re vera prioribus saeculis nunquam extiterint. Vt auctor est. Eusebius li. 4. Eccle: histo. c. 8. At huiusmodi prophetarum libri per scripturas ipsas refelli non possunt. Diceret namque Basilides praeter quatuor maiores & quatuordecim minores alios item prophetas in veteri Testamento fuisse, idque eiusdem testamenti testimontis confirmaret. Nec his rationibus alia exempla desunt: Nam quidam Haeretici reiecerunt Euangelia, quod Christus Dominus, nec scripserit aliquid, nec scribendum preceperit: vt Augustinus 2. retra. c. 16. refert. Alii omnes. Epistolas Pauli respuerunt: apud Eusebium Ii. 3. hist. Eccle. ca. 27. lrenae. lib. 1. c. 26. & Orig. in 82. Psal. referente eodem Euse, lib. 6. cap. 28. vide lrenae. c. illo. 26. &. 29. Alii vniuersam Moysi legem atque adeo omnes instrumenti veteris scripturas abnegarunt, vt Aug. cum alias saepe, tun in lib. contra Faustum, & Euse. 5. lib. c. vltimo auctores sunt. Nos vero hos libros in vniuersum recepimus Item, quae Nichodemi & Bartholomaei nomine ab Haereticis proferuntur, euangelica contemnimus: Marci euangelium veneramur. Ac nos qudem harum rerum causam reddimus: Ilh vero eius, quod vniuersa tenet, tenuitque semper ecclesia, rationem reddere nullo pacto queunt. Imo viuorum iudicum auctoritate sublata, nihil illis superest, nisi vt totum sacro rum Bibliorum codicem de medio tollant. Adde quod scriptura Iudex est mortuus, qui nec litigantium vtrinqe rationes audire, nec sententia ipse eloqui valet. Accedit quod si in humana aliqua repub. talis iudiciorum esset forma praescripta, vt nulli essent iudices viui, sed solis exaratis literis controuersia quaecunque de illius reip. scriptu ris exorta finiretur: praeterqua quod forma iudicandi stultissima esset, nullus etiam esset litigandi finis. Ei enim, qui neget instrumentum, nulla vis inferri queat, si viui iudices nulli habeantur. Ita Deut. 17. non ad scriptura dissidentes homines referuntur, sed ad viuorum examen iudiciumque, Et Malach. 2. c. labia, inquit, sacerdotis custodiunt scientiam, & legem requirent de ore eius. De ore eius ait, non de lege ipsa. Et Acto. 15. non ad scripturam appellauerunt Antiocheni, vt intelligerent an verba Pauii diuina essent: sed ad Apostolos & seniores, qui erant Hierosolymis. Nec Apostoli & seniores scriptura iudicem, sed semetipsos & Spiritum sanctum posuerunt, Visum est, inquiunt, non scripturae, sed Spiritui sancto, & nobis. Sactus quippe spiritus non habitat in litera, sed in spiritu: non in syllabis, sed in cordibus. Quod si ii, qui Paulo aduersabantur scipturae in cau sa illa iudicium peterent, questio hodie maneret ambigua.
Secunda proposito. Iudicium de scripturis canonicis ad priuatos reip. Christianae ciues non pertinet. Primo, quia in humana repu. eiusmodi iudicia non permitterentur priuatis hominibus, nisi legislatores desipuissent. Vterque enim eorum qui dissidium habent, hanc sibi iudicandi pari ratione vendicaret auctoritatem: sicque nullus esset dissidiorum finis. Priuatas ergo cuiusque vel reuelationes, vel opinationes velle sequi, idque in questione fidei necessaria, stultum erit. Pro sua etenim factione quisque, definiet, & quae ipss existimauerit, ea sibi asseret a Deo reuelata. Quid ? quod nullus homo priuatus certam habet in ecclesia auctoritatem, nullus apud reliquos fideles exploratam & solidam veritatem?: ita iudicium quodcunque ab eiusmodi priuato ciue profectum infirmum erit: & scripturarum proinde fides incerto & imbecillo fundamento nitetur. Quid? quod Deutero. 17. quaestiones graues non ad priuatos iubentur deferri, sed ad eos qui habent publicam in ecclesia potestatem? Quid? Num Antiocheni priuati homines iudicium sibi assumpsere in illa controuersia, qua dubium erat, Pauli ne verba Dei essent an non ? Minime vero. Sed miserunt ad Apostolos & seniores qui erant in Hierusalem. Acto. 15. Adde huc, quod cum quidam viri doctissimi negarint epistolam ad Hebraeos esse canonicam, alii auctores quoque ipsi non ignobiles Apocalypsin Ioannis excluserint: non posset ex cuiusque priuati hominis sensu ea doctissimorum virorum controuersia componi. Vide Origenem, Homi. 7. in Ezechi. Grego. Nazanzenum in Apologe. Hiero. in Exechie. cap. 13. & in Hiere. c. 23. vt intelligas quam parum sit deferendum in huiusmodi rebus priuatorum hominum praeiudicijs. Sed de his multa posterius. Nunc reliqua persequamur.
Tertia propositio, Ab ecclesia est determinandum, quisnam liber sit canonicus, & illius auctoritas certa regula est, ad libros vel in sacrorum numerum recipiendos, vel etiam ex eo numero reiiciendos. Hanc tenuit Irenaeus, lib. 3. aduersus Haereses. c. 2. 3. & 4. & Aulib. contra Faustum. 13. c. 4. & lib. 28. c. 2. & 4. & secundo libro de doctrina Christiana. c. 8. Denique in libro contra epistolam Manichaei. c. 5. vbi illa est omnium sermone trita sententia. "Euangelio non crederem, nisi me ecclesiae moueret auctoritas".
Haec eadem definitur a concilio Toletano primo in haec verba. Si quis dixerit vel crediderit alias scripturas esse canonicas, praeter eas quas ecclesia catholica recipit, Anathema sit. Ecclesiae igitur catholicae auctoritas certum argumentum exhibet ad libros sacros vel recipiendos, vel reiiciendos, id quod multis magnisque rationibus comprobatur.
Primum enim si huiusmodi res in contentionem veniat, cum nec ex scripturis ipsis nec ex priuata cuiusuis opinatione sit censura ferenda, ex aliquo hanc loco petere necesse est, Non est autem vnde commodius atque constantius huiusmodi iudicium censuramque petere debeamus, quam ab ecclesia, quae est columna & firmamentum veritatis. Ad ecclesiae igitur tribunal est haec quaestio referenda: & eius decretum Lydius lapis erit ad explorandum qui liber canonicus sit.
Item, vt D. Augustinus contra Faustum Manichaeum argumentatur, in libris Aethnicorum non alia ratione magis veros auctores exploramus, quam ex communi consensu & testimonio eorum qui fuerunt ante nos. Vnde enim Platonis, Arist. Ciceronis libros nouimus, nisi ex eorum qui nos aetate antecesserunt continuis testimoniis? Si ergo in caeteris omnibus haec via tutissima & certissima est ad cognoscendum cuiusque libri auctorem, cur haec eadem non erit certa & explorata viro catholico ad intelligendum hunc librum esse Matthaei, illum non esse Thomae, hac epistolam esse scripta a Paulo, illam a Paulo scripta non fuisse? Ecclesiae itaque testificatione libri sacri sunt admittendi. Quod videtur Ioannes Euangelista significasse, cum ait, Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his: & scimus quia verum est testimonium eius. Ioannes ergo testimonium perhibet euangelii, & ecclesia probat inquiens. Et scimus, &c. Alioquisquorsum illa numeri tam subita & inopinata mutatio? Apostolus quoque Paulus id manifeste docet in Epistola ad Gala. c. 2. Nam cum accepisset euamvelium per reuelationem Iesu Christi, & mansisset cum Petro & Iacobo diebus quindecim, ascendit rursum Hie rosolymam secundum reuelationem: & contulit cum apostolis & fidelibus euangelium, quod praedicabat in gentibus: seorsum autem, iis qui videbantur aliquid esse: ne forte in vanum curreret aut cucurrisset. Quod si ecclesiae probatio non esset necessaria, certe non fuisset solicitus Paulus, vt ascenderet ad conferendum euangelium ne fortem, &c. Atque vvt Augustinus contra Faustum ait si apostolus Paulus non inuenifet in carne Apostolos, cum quibus comferret euangelium, ecclesia illi omnino non crederet. Et Hieronymus in Epistola ad Augustinum, haec Apostoliverba pertractans, ex his Cinquitostendit se non habuisse securitatem euangelii praedicandi, nisi Petri & qui cum eo erant fuisset sententia roboratum. Est autem haec epistola etiam in tomo operum Augustini secun numero II. Et Tertullianus lib. 4. aduersus Marcio propterea, inquit, Paulus Hierosolymam ascen apostolos consultandos, ne forte in vacuum cucurriss Non enim sufficeret ad fidem singularitas instrumen destituta patrocinio antecessorum. Denique vt cum auctoribus contulit & conuenit de regula fidei, dexteras miscuere. Igitur si ipse illuminator Lucae auctoritatem antecessorum & fidei & praedicationis suae optauit, quanto magis eam Euangelio Lucae expostulem, qu euangelio magistri eius fuit necessaria? Hactenus ille. Idem quoque habetur Actorum i5. Cum enim apud Antiochiam dubitaretur, an Paulus & Barnabas, vere & sentirent & docerent de cessatione legalium, statuerunt fideles vt ascenderent Paulus & Barnabas, & quidam alii ad apostolos & presbyteros in Hierusalem. Non ergo vnusquisque, per se cognoscit an doctrina ex Deo sit nec ne, aut ipsa statim doctrina cuiuis sese esse diuinam manifestat: sed ecclesiae opus est approbatione. Quod Lutherani tandem in comitiis Augustanis confessi sunt, habere scilicet ecclesiam auctoritatem ad discernendum verba Dei a verbis hominum. Atque Rutherus in lib. de captiuita. Babylon, vbi de ordinis Sacramento agit, confitetur quidem ecclesiam habere potestatem discernendi verbum Dei a verbis hominum, sed non proinde tamen iudicem esse verbi Dei. Quemadmodum Augustinus ait, quod veritate ipsa sic capitur anima, vt per eam de omnibus certissime iudicare possit, sed veritatem iudicare non possit, dicere autem cogatur infallibili certitudine hanc esse veritatem iudicata magis quam iudicans. Ita & in ecclesia talis, inquit, est sensus, illustrante spiritu: in iudicandis & approbandis doctrinis, quem demonstrare non potest, & tamen certissimum nabet. Sicut enim apud Philosophos de communibus conceptionibus nemo iudicat, sed omnes per eas iudicantur: ita apud nos de sensu spiritus qui iudicat omnes & a nemine iudicatur. Sed nos hoc sane loco de verbis certare nolumus.
Tantum definimus, id quod iam Lutherani vel inuiti concedunt, ex ecclesiae auctoritate certum argumentum sumi vel ad libros sacros admittendos, vel ad eos repellendos qui sacri non sunt. At vero non parua quaestio se offert, an nomine ecclesiae significemus hoc loco ecclesiam, quae fuit tempore apostolorum, an fidelium congregationem, qui modo sunt. An potius vniuersam collectionem Christianorum, a baptismo Christi per apostolos & caeteros successores eorum, vsque ad haec tempora propagatam. Durandus enim in3. Sententiarum. distinctione vigesimaquarta. quaestione prima. & Gerson de vita spirituali animae, lectione 2. corollario 7. huiusmodi auctoritatem sacros libros approbandi, vel etiam non sacros reprobandi ad Ecclesiam referunt fidelium, qui cum Apostolis extiterunt. At Ioannes Driedonis libro primo de Ecclesiasticis scripturis & dogmati. capitulo 1. & Thomas Vualdensis libro 2. doctrinal. fide. antiquae capitulo 19. & 2O. hanc auctoritatem existimant referendam ad seriem patrum omnium & fidelium ab Apostolis succedentium. Quae eadem profecto videtur fuisse sententia Irenaei libro 3. capitulo3. & libro 4. capitulo 63. aduersus haereses. & Tertulliani libro 4. aduersus Marcionem. & Augustinus libro 33. contra Faustum Manichaeum. & in libro 2. capitulo 6. contra Iulianum Pelagianum: & libro 2. de doctrina Christi. capitulo 8. & Epistola 63. Sed & alij tamen hanc auctoritatem huius etiam temporis ecclesiae tribuunt: quae videlicet eadem est cum antiqua, habetque eundem veritatis spiritum assistentem.
Ego vero primum sentio ad Apostolos pertinuisse libros sacros probare, non sacros reiicere. Nec enim alios libros canonicos habemus siue veteris, seu noui testamenti, quam quos Apostoli probauerunt, atque Ecclesiae tradiderunt.
Existimo deinde huiusmodi traditionem apostolicam non alia ratione melius innotescere, quam per patres & doctores ecclesiae post Apostolos succedentes. Quemadmodum non alia via certior atque expeditior est, ad Christi & Apostolorum reliquas traditiones cognoscendas quod suo postea loco demonstrabimus. Atque horum quidem neutrum opus est, exquisitis rationibus confirmare, tantum satis est admonere.
lllud vero demonstrandum est, Ecclesiam fidelium nunc viuentium, non quidem scribere canonicum librum posse, sed definire an liber de quo disputatio est, canonicus sit an non. Quia definitio dubiorum, quae circa fidem modo exoriuntur, ad praesentem Ecclesiam pertinet. Oportet enim iudicem viuum in Ecclesia esse, qui fidei controuersias decidere possit CSiquidem Deus in necessariis Ecclesiae suae non defuit. At librum esse canonicum nec ne, fidem maxime tangit, Ad ecclessam igitur huius temporis huius rei iudicium pertinebit. Nam si errores qui sanae doctrinae aduersantur, ecclesia quae nunc est condemnare nequit, profecto iudicibus de medio sublatis, huius saeculi haeretici impune viuere, atque adeo regnare possunt.
Rursum tempore Hieronymi dubitare catholico licuit, an Apocalypsis Ioannis sacra & canonica esset. Nunc autem, vt suo loco ostendemus, id non licet in dubium vertere. Ergo post tempora Hieronymi ecclesia auctoritatem habuit illam quaestionem profligandi.
Quamobrem cum nostro tempore quidam in dubium vocent, An Baruch & Machabaeorum libri, ac caeteri, de quibus quaestio in manibus est, canonici sint nec ne, hanc certe ambiguitatem praesentis Ecclesiae iudicium explanare poterit.
Praeterea, Ecclesia quae nunc est, in fide errare non potest. Ergo si crediderit aliquem librum esse canonicum, ex eius testimonio idoneum firmumque sumetur a Theo logis argumentum. Nam & Ecclesia praesens docere eos, qui fidem susceperint, suo iure potest, quaecunque fidei sunt, & sacros libros, quos per traditionem veterum accepit, posteris suis ipsa tradere. Qui quidem posteri fidem proxime habeant eeclesiae praesenti necesse est: vt praesentes credidimus proxime antecedentibus, & illi superioribus serie quadam & ordine vsque ad Apostolos. Quibus fideles tunc viui proximius crediderunt. Sicut enim in disciplinis duo principiorum genera cernimus, vnum remotum, alterum proximum, noc postreĀ¬ mum, illud primum, nec conclusiones ad prima initia nisi per postrema referuntur: sic nec fides succedentium ad eos, qui nos aetate antecesserunt, nisi per nos referri potest, donec ad Apostolos & inde ad Christum peruenitur, vbi tanquam in primo fundamento catholica fides consistit. Quemadmodum etiam vtraque disciplinarum principia firma sunt, vtraque item conclusiones certo probant, licet altera mediata altera immediata sint: ita & ecclesia quae nunc est, certum argumentum dogmatis Christiani exhibet, quanuis ipsius demum fides ad Christi & apostolorum sit doctrinam referenda.
Qua in re videtur mihi falsus Thomas Vualdensis. Etenim, vt paulo ante iudicauimus, aliud est quaerere, quid ecclesia praesens definire possit, & quousque habeat controuersias decernendi auctoritatem, aliud vero inuestigare, quanam via & ratione ad rectam & firmam harum rerum definitionem valeat perueniri. Ac nos quidem ingenuem fatemur, non esse nunc nouas reuelationes expectandas siue a summo Potifice, siue a concilio, siue etiam ab ecclesia tota, sed inquirenda potius maiorum documenta ac sanctorum scripta, Apostolicas rursum traditiones, sacras etiam literas consulendas, atque per huiusmodi conquisita media quaestionem de fide propositam decernendam. Nam & Apostoli & seniores congregati in concilium Hierosolymitanum magna facta conquisitione, tum ex rebus anteactis, tum ex scriptis prophetarum, sententiam de re proposiga atque in quaestionem vocata, tulerunt.
Fallitur & in alia re, nisi fallor ego. Thomas Vualdensis, cum asserit testimonium laicorum fidelum etiam huc pertinere. Sed ideo ad eos non esse opus recurrere, quia nescierunt, inquit, fidem suam congruis vocabulis atque ab omni intricatione liberis successorum propinare memoriis. Nam quae ad fidem spectant, sunt in duplici differentias. Altera, quae omnes fideles explicite credunt: vt filium Dei humanam naturam suscepisse. Altera vero sunt, quae videlicet soli maiores credere tenentur explicite, populus autem implicite in maiorum fide. Vt patrem & filium esse vnum principium Spiritus sancti. A populo igitur rudi in rebus fidei, quae sub priori genere continentur, iure forsitan testimonium postulaueris: quod earum fides aeque ad maiores ac minores pertinet. At in his, quae alterum genus spectant, si qua quaestio exoriatur, ineptisumum erit, vt imperitum vulgus, delirus senex, garrula anus, sutor indoctus, consulatur: idque maxime si non ad ecclesiam praesentem, sed ad eam quae superiorum fuit temporum, huiusmodi quaestiones sint referendae. Quod fieri oportere Thomas ipse Valdensis asseruit. Cum igitur fides de numero canonicorum librorum explicita, non popularium sit, sed maiorum ad quos vtique spectat, qui nam sint sacri libri cognoscere, fateamur necesse est, in huiusmodi quaestione, quam modo versamus, testimonium a plebe non esse requirendum, sed a doctoribus ecclesiae, quibus & plebs rudis debet credere, ad quosque, similium rerum iudicium pertinere, vt iustum ita quoqe certum est. Quo sit, vt si omnes sancti & doctores, Ecclesiae asseruerint aliquem librum esse canonicum, id pro certo habendum sit, perinde ac si tota ecclesia asseruisset. Quod vberius alio loco explicandum est: de tertia igitur propositione satis est dictum.
Quarta proposito. Ad concilium vniuersale praecipue pertinet definire qui liber sit canonicus. Quam quidem propositionem aequo animo paterer ab haereticis non admit ti. Sed illud tamen doleo vehementer, quod eam nonnulli fideles inficiantur, in quibus Thomas Vualdensis esse videtur, lib. 2. doctrinalis fidei antiquae. cap. 19. Probatur tamen illa manifeste, quia proponere fidelipus ea, quae sunt diuinitus reuelata, ad ecclesiae pastores maxime spectat, tun quia tota ecclesia huiusmodi reuelata proponere & docere non valet: tun quoniam vt posset, non de ceret tamen, vt tota ecclesia docendi officium assumeret. Tum quia pascere oues in scientia & doctrina proprium munus pastorum est, vt Hieremiae 3. dicitur. Tum quoniam aliquando inter ipsos catholicos concreatio est, an hic aut ille liber canonicus sit. Ad dirimendum igitur huiusmodi disceptationem oportet in ecclesia iudices esse, quorum septentiam fideles debeant sequi. Iudices autem in doctrina fidei non alios conuenientius accipimus, atque episcopos & doctores, quibus fidelium instructio demandata est? quosque si de medio tollas, ecclesiae vniuersalis, iudicia protinus aufers. Cum tota ipsa ecclesia, hoc est, fideles omnes, conueniri ad iudicandum de proposita quaestione nec debeant nec vero possint. Praeterea concilium est certa regula in his quae fidei sunt, vt posterius ostendemus. Cum igitur haec quaestio de libris sacris atque canonicis ad fidem attineat, concilii testimonio abunde poterit definiri. Id quod Antiochenos intel lexisse constat. Non enim quaestionem de legalibus ad fidelium plebem sed ad apostolorum & seniorum synodum retulere. Nec post concilii sententiam vllus relictus est dubitandi locus. Acto. 15.
Quinta proposito. Ad summum Pontificem pertinet definire, qui nam liber sit canonicus. Primo quia maiores ecclesiae causae ad Summum Pontificem referendae sunt, vt Innocentius probat, de baptismo ca. maiores, nosque idem etiam sumus demonstraturi. At haec de libris canonicis causa maxima est, ad summum itaque Pontificem est referenda. Deinde quia contingit esse dissidium inter patres in concilio congregatos. Quod si non esset iudex in ecclesia, qui hand contentionem litemque dirimeret, certe non esset aecclesiae a Deo prouisum in rebus necessariis.
Praeterea, quia Summus Pontifex quoties de fide pronunciat, errare nequit, quod suo postea loco etiam comonstrandum est. Ipsius ergo Potificis testimonio tanqua certo iudice probare poterimus, quis liber sit canonicus, quis contra non sit.
Postremo id ostenditur Argumento Nicolai PapaeNam quod vere sedes Apostolica probauit, hodie tenetur acceptum: & quod illa repulit, hactenus inefficax prorsus habetur: Ita opuscula doctorum quae approbauit, ecclesia probat: quae contra reprobauit, ecclesia reprohat. Summorum eigo pontificum de hisce rebus testimonium, ipso etiam perpetuo rerum experimento firmum ac certum habere conpel limur. Nam & euangelium, quod Paulus praedicabat in getibus, vt ante, ex Tertuliano, Hieronymo, & Augustino monstrauimus, non fuisset ab ecclesia receptum, nisi Petri auctoritate fuisset roboratum. & vt idem Hieronymus in lib. de: viris illustribus ex Clemente in 6. Igoruronuetos scribit Marci euangelium, cum Petrus audisset, probauit: & ecclesiae legendum sua auctoritate edidit. Idem vero Eusebius. Ii. 2. ecclesiasticae historiae. c. 15. non solum Clementis, sed ex Papiae testimonio confirmat. Constat autem qui Petro succedit, hunc eandem potestatem habere in illis sane quae sunt ecclesiae necessaria. Ad summum ergo Pontificem huiusmodi de libris canonicis iudicium pertinet. Nam & si qua similis quaestio in veteri lege exoriretur, ad Pontificem eius definitio pertineret, vt Deut, 17. legimus. Hactenus quanta fieri potuit breuitate a nobis ea dicta sunt, quae praesenti loco satis erant, vt pius lector intelligeret, quibus auctoribus in libris canonicis constituendis fidem habere oporteret. Nam si quae horum maiori vi & argumentis indigent, vt in vniuersum probentur omnibus, ea suis postea locis confirmabuntur. Nunc vero illud agendum esse puto, vt argumentationes hostium verae religionis, quam breuissime etiam possumus, refellamus.
On this page