Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 4
Caput Quartum, in quo ostenditur, quod Romantes episcopus ille sit, qui Perro O iu fidei firmitate, in componendis religionis cnutrouersijs, diuino iure succedat.
SEquitur, vt doceamus Romanam sedem eam, esse, vbi & Petri & soliditas & auctoritas, Deo auctore, collocata sint. Quod quoniam non haeretici modo impudenter, ve rum etiam catholici nonnulli imprudenter inficiati sunt, diligentissime est nobis corroborandum. Tam enim diligenter, & siminus vere, sed tamen accurate, non modo fundatam, verum etiam extructam opinionem, non est facile diruere. Si opinio tamen dicenda est, quae adeo certis argumentis refelletur. Et quidem hac de re quamuis plura dicta sint a Caietano, cum alijs in locis, tum in libello de Romanae ecclesiae primatu, quia tamen vel ob styli quasi ingenitam obscuritatem, vel ob id forsitan, quod minus attente a plerisque legitur, nihil etiamnum viris doctis & ingeniosis persuasit: oportebit nos de rebus eisdem iterum disputare. Explicabuntur autem haec fortasse ieiunius, his enim, vbertas orationis adhiberi vix potest. Veruntamen de rebus grandioribus atque ad ex- ponendum difficilibus, omne quod dilucidem dicitur, egregie & praeclare dicitur. Locum igitur arduum explanaturi, testibus primum id faciemus, quorum audita testi monia, locum dubitationi non relinquant. Nolo autem quamplurimis possum testimonijs lectorem onerare: sed grauissima & apertissima solum adscribam. Ordiar autem ab ipsis summis Pontificibus, quorum de hac re clara iudicia & certa sunt. Simpliciter autem adscribentur, ne inquit & ait saepius interponantur. Anacletus in epistola 1. de oppressione episcoporum? Difficiliores quaestiones & mait res causae ad sedem apostolicam referantur: quoniam Apostoli hoc statuerunt iussione saluatoris, vt maiores & difficiles quaestiones semper ad sedem deferantur Apostolicam, super quam Christus vniuersam construxerit ecclesiam, dicente ipso ad beatum principem Apostolorum? Tu es Petrus, & super hanc petram aedisicabo ecclesiam meam. Et in 3. epistola de Patriarchis & primatibus explicat, quidnam per sedem Apostolicam intellexerit in haec verba. Haec satrosancta Romana & Apostolica ecclesia, non ab Apostolis, sed ab ipso Domino saluatore nostro primatum obtinuit, & eminentiam potestatis super vniuersas ecclesias, ac totum Christiani populi gregem assecuta est, sicut ipse beato Petro apostolo dixit: Tu es Petrus, &c.
Euaristus. Ad sedem Apostolicam tanquam ad caput sunt dubia referenda. Id vero dixit Euaristus episcopis Aphricanae regionis, cum illum de fidei quaestione consulerent. Dixit etiam eos in hoc normam patrum secutos. Ab ineunte igitur ecclesia Romanus pontifex magister fidei est agnitus. Quod erat Petri proprium munus.
Alexander huius nominis primus in epist. ad omnesor thodoxos. Huius sanctae & Apostolicae sedis apici summarum dispositiones causarum, & omnium negotia ecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt, quasi capiti. Probat vero hoc eodem Matth. testi monio. Tu es Petrus, &c. Sixtus primus ad Gallicanas ecclesias & Eleutherius ad easdem affirmant, a sanctis Apostolis esse institutum, vt episcoporum iudicias ad sedem Apostolicam refeĀ¬ rantur. Scilicet, quia meiores, ecclesiae causae, & caet.
Pius primus in epist. ad omnes ecclesias. Hanc sanctam sedem Apostolicam omnium ecclesiarum: caput Dominus esse praecepit, dicens principi Apostolorum Petro: Tu es Petrus, &c. Victor in epist. ad Theophilum, ad Romanum episcopum, episcoporum omnium causas ab apostolorum tempore pertinere definit. Probatque illo testimonio, quaecumque ligaueris, &c. Citat etiam in hoc, institutum Apostolorum, in quo Romana sedes vocatur vniuersalis aposto lica ecclesia. Eundem quoque apostolicum canonem nomine ecclesiae refert in hoc ipsum Sixtus 2.
Tepherinus in epist. ad episcopos Sicilianos. Maiores ecclesiae causae a sede apostolica & non ab alia, sicut Apo stoli statuerunt, sunt terminandae, iuxta illud: Quaecunque ligaueris, & c.
Marceilus ad episcopos Antiochenae prouinciae, idem confirmat ex illo: Tu es petrus, &c. Asserit etiam ex diuina iussione & Apostolorum traditione ad ecclesiam Ro manam, tanqe ad caput, referenda maiora ecclesiae negotias.
Eusebius ad episcopos Campaniae & Tusciae, cum affirmasset Romanam ecclesiam Petri priuilegio esse donatam: subijcit. Prima salus est, rectae fidei regulas custodire, & a constitutis patrum nullatenus deuiare. Nec potest Domini nostri praetermitti sententia, dicentis: Tu es Petrus, &c. Et haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus. Quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica seruata religio.
Melchiades in epist. ad Hispaniarum episcopos. Priuilegium episcopos iudicandi. Dominus beato clauigero Petro sua vice solummodo commisit. Quod eius praerogatiuum suae concedit sedi futuris haereditandum temporibus. Quod vtique priuilegium a temporibus aposto lorum statutum est seruare: & illaesum manet vsque in hodiernum diem: Nequando membra a suo discrepent capite, & schismata oriantur.
Marcus ad Athanasium. Sancta Romana ecclesia, quae semper immaculata mansit, & Domino prouidente, & bea to Petro apostolo opem ferente, in futuro manebit sine vlla haereticorum insultatione firma & immobilis. Haec Apostolorum viua traditio. Haec sancta & apostolica ma ter, omnium ecclesiarum Christi ecclesia, quae per omnipotentis Dei gratiam, a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, sed illibata finetenus manet, secundum ipsius Domini pollicitationem: Ego pro te rogaui Petre, vt non deficiat fides tua. Quo eodem testimonio probat idem Lucius ad consulta episcoporum Gal lorum & Hispanorum: & Foelix ad Benignum.
Iulius in epist. ad orientales episcopos. Conciliorum conuocandorum iura & maiores causas ad sedem aposto licam evangelicis apostolicisque institutis referri oportet. Id a sanctis apostolis & successoribus eorum: id a Nicaena synodo definitum est. Affert vero hic Pontifex ad illud confirmandum, testimonium Christi a caeteris repetitum: Tu es Petrus, &c. illam quoque rationem, ne mem bra a suo capite dissideant.
Idem quoque Iulius in epistola ad episcopos congregatos Antiochiae. Sanctam Romanam ecclesiam & apostolicam ipse Dominus decenter allocutus est, inquiens, su es petrus, &c. Habet enim potestatem singulari priuilegio sibi concessam, & Domini ore sacrata atque desuper exaltata est. Et sicut beatus Petrus primus fuit Apostolo rum omnium, ita & haec ecclesia suo nomine consecrata Domino instituente prima & caput est caeterarum, vt ad eam quasi ad matrem & apicem omnium, maiores ecclesiae causae referantur. Astruit vero in Nicaena synodo esse definitum, non debere praeter sententiam Romani pontificis vllo modo aut concilia celebrari, aut episcopos damnari: cui maiora ecclesiarum negotia ab ipso Do mino speciali priuilegio tradita sunt. Citat vero in huius rei confirmationem i8. caput Nicaeni concilij in haec verba Omnes episcopi in grauioribus causis libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant tcuius dispositioni omnes maiores ecclesiasticas causas antiqua apostolorum auctoritas reseruauit. Citat rursum 19. caput eiusdem Nicaeni concilij in haec verba. Quanquam accusati pontificis causam comprouincialibus episcopis scrutari liceat, non tamen inconĀ¬ susto Romano pontifice definire: cum beato Petro apo stolo, non ab alio quam ab ipso Domino dictum sit: Quae cunque ligaueris super terram, &c. En Nicaenum concilium non obscure, quae potestas beato Petro a Domino data est, eam in Romanum pontificem asserit esse transmissam. Nec obstat sane, quo haec capitula in nostris nund exemplaribus non habentur. Tum, quoniam Iulius ipse sub graui iuramento testatur, ea in scrinio Romanae sedis haberi. Fuit autem Iulius huius nominis primus, qui hoc testimonium perhibet, vir integra & incorrupta fide. Tum, quoniam aduersus eos scribebat epistolam, quorum plerique Nicaeno concilio ipsi interfuerunt: nec vllo pacto fieri potest verosimile, quod canones ijs oba iecerit, qui facile probare possent fuisse a pontifice confictos. Tum, quoniam id etiam testantur Athanasius & ontifices Aeguptiorum. Thebaidis & Libiae in epistola ad Foelicem, qui concilio quoque eidem praesentes fuerunt. Scimus, inquiunt, in Nicena magna synodo ab omnibus concorditer esse roboratum, non debere absque Romani pontificis sententia concilia celebrari, nec episcopos damnari. Tradunt autem in eadem epistola eiusmodi capitula, & alia plura necessaria ab haereticis incensa nobisque sublata. Eunden item canonem nomine Nicaeni: concilij, protulerunt in sexta synodo Carthaginensi Faustinus, Philippus & Asellius, Apostolicae sedis legati ex literis Toximi Romani Ponti. Testatur etiam Athanasius in epistola ad Marcum Papam, fuisse 7O. capitula Nicaeni concilij, id quod Marcus ipse eidem rescri bens plane confirmat. Et Fcelix papa in epistola ad episcopos Aegyptios, queritur ea capitula de quibus nunc agimus haereticos expunxisse. Sed & Pelagius 17. dist. cap multis. id quod nos probare nitimur, dicit sanctam synodum statuisse, Nicaenam videlicet intelliges. Quod expressit Innocentius 1. ad Victricium seu Victorinum cap. tertio. & Leo ad Theodosium iuniorem. Non ergo dubitari potest, quin nostra haec sententia fuerit a Niceno concilio definita, quemadmodum Iulius pontifex asseuerauit.
Damasus ad trium conciliorum Aphricanorum Episcopos. Summas causarum definiri absque sedis Romanae auctoritate non licet. Synodumque sine eius auctoritate fieri non est catholicum. Nec vlla concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate. Est enim firmamentum a Deo fixum & immobile omnium episcoporum, apostolica sedes & vertex ecclesiarum: supraquam Christus vniuersalem construxit ecclesiam, ait enim, Tues Petrus, &c. Vide eundem quoque in epistola ad Prosperum & caeteros Numidiae orthodoxos episcopos.
Innocentius primus in epistolis ad concilia duo Carthaginense & Mileuitanum. Congrue apostolicae sedis arcana consulitis antiquae regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe nostis esse seruatam, praesertim quoties ratio fidei ventilatur. Breuiter, quoniam omnium verba referre molestissimum, esset, idem omnino confirmant Leo Epist. 54. ad Anastasium & episto. 67. ad episco pos Viennensis prouinciae, Gelasius ad Anastasium Augustum & in decretis, quae cum. 7O. episcopis tulit, & in epistola ad episcopos Dardaniae, Vigilius in decretis suis capit. vltimo, Pelagius. 2. ad episcopos qui conuenerant in ciuitatem Constantinopolitanam. Diuus Gregorius in epistola ad Augusti. Anglorum episcopum, alijque multi pontifices, quorum testimonia habes. 12. dist. & 17. & 19 & 2O. & 21. & 22. & 8o. dist. c. vrbes & 96. dist. cap. bene. Et 24. quaestio. 1. per multa capita. & 25. quaestio1. & de electione capit. significasti. & de Priuileg. capit. Antiqua, & de Baptis. cap. Maiores. & de elect. in. 6. cap. fundamenta. & in extrauag. Vnam sanctam. Quam extrauagantem innouauit & approbauit concil. Lateranense sub Leone decimo.
Cum ergo omnes episcopi, Petro in ecclesiae Romanae sede succedentes, vnanimi consensione asseruerint, fidei soliditatem Petro collatam, ad Romanos pontifices, tanquam ad legitimos successol es, pertinere, certe, si lrenei Canon verus est, qui hoc negauerit, ecclesiae auctoritatem ipse negat. Quae causa idonea fuit, vt si quae ecclesiae a Rc mana sede defecerint, non aliter a summis pontificibus ad vnionem ecclesiasticam fuerint receptae, quam sub huiusmodi confessionis forma. Prima sulus est rectae fidei regulam custodire, & a constitutis patrum nullatenus deuiare. Et quia non potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis, Tues Petrus & super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, & haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in se de apostolica extra maculam semper est catholica seruata religio: anathematizamus omnes qui contra sanctam Romanam & apostolicam ecclesiam suas crigunt ceruices, sequentes in omnibus apostolicam sedem, in qua est integra & vera Christianae religionis & perfecta soliditas: Profitemurque secrestatos a communione ecclesiae catholicae, id est, non consentientes sedi apostolicae, eorum nomina inter sacra recitanda non esse mysteria, qui videlicet sanctae Roman. & Apostol. ecclesiae priuilegia cassare nituntur. Hanc confessionis normam praescripsit Bonifacius secundus in epist. ad Eulalium Carthaginenepiscopum, hanc Ioannes Constantinopol. episcopus fecit, cum ecclesia Constantinopolitana Romanae, a qua Acatio auctore defecerat, vniretur. Eandem Ormisda Papa ad episcopos Hispaniae misit, vt si qui ex schismate venientes ecclesiasticam communionem ab eis exposcerent, secundum illam professionia formam admitterentur. Hanc denique Adrianus Papa dedit ad. 8. syno. gene ralem. Satis igitur persuasum esse debet, nisi valde sumus pertinaces, in Romana sede Petri auctoritatem & firmitatem esse sitam.
On this page