Text List

Caput 4

Caput 4

Caput quartum.

PHilosophorum omnium vna eademque consensio certam fidem facit Philosophici dogmatis. Quod enim in alijs artibus valet, vt auctores probati tantum apud eos, qui eam artem sequuntur, auctoritatis habeant, vt inde non nisi temere discedi soleat, id in Philosophia, ac multo etiam magis ualere debet, ne in rerum naturalium cognitione vario discipuli versentur errore, nec habeant vnquam quos sequantur. Bene, inquit Aristoteles libro secundo de coelo, sese habet quemque, sibi persuadere, veteres & maiorum maxime nostrorum sententias veras esse. Atque si in omni disciplina & arte, oportet addiscentem credere, vt & Aristoteles idem prudenter admonuit, & Theodoritus magna exemplorum vi ostendit & patefecit: in Philosophia certe perdiscenda scientiae huius professoribus, in eandem praesertim sententiam concurrentibus, fidem habeamus oportet. Quanta vero arrogantia erit, quanta temeritas, non cum Platone dicam, Aristotele, Hippocrate, Galeno. Theophrasto. Themistio, Alexandro. Dioscoride caeteris que, huius chori Philosophis, vnum idemque, concinentibus dissentire, quorum scripta & magna cura studioque elaborata, & posterorum non examinatio ne, modo expensa, verum etiam consensione probata sunt: sed contra sui temporis doctos homines dicere, & singularia placita communibus anteponere. Nempe, id est, vt ille inquit, bellare cum dijs, id est naturae repugnare, maior enim pars eo deferri solet, quo a natura ipsa de ducitur. Ex quo intelligitur, non esse alienum. Theologicis institutis ad ea coniectanda, quae in natura dubitationem afferunt, adhibere doctos homines, & si morum quaestio est, vsu peritos: & quid nnis de vno quolibet quaestionis genere placeat, exquirere. Quod si Pictores, & ij qui signa fabricantur, & veri etiam poetae suum quisque, opus a vulgo etiam considerari vult, vt si quid reprehensum sit a pluribus, corrigatur: quanto magis Theologo prudenti non vulgi, sed sapientum Philosophorum iudicio, permultae de rebus naturae sententiae, mut andae & corrigendae sunt, licet illi verae esse videantur? At enim in rebus, quae ad mores pertinent, non doctissimorum Philosophorum modo, sed virorum quoque optimorum, nulla etiam causa reddita, valebit auctoritas. Nam, quod Aristoteles docte, vt omnia fere, tradidit, quemadmodum de saporibus palatum sanum recte iudicat, infectum non item: sic vir bonus & iustus bonum a malo rectumque a prauo egregie discernit, contra autem omneis affectus animi perturbati, tollit iudicium veri, idque adulterat. Adeo illud verum est, qualis vnusquisque, erit, ta le etiam iudicium proferet. Atque ipse idem Aristoteles plane testatur, non minus eorum qui sunt experti, & seniorum prudentiumque sententijs, quam ipsis demonstrationibus adhibere animum oportere. Tanquam oculum enim, ait per experientiam, habentes principia ipsa rerum agendarum cernunt, & abijs perinde atque a natura acti recte di fcernunt. Quamobrem sancte ac prudenter Innocentius, in morum iudicijs sanctorum exempla nos sequi voluit. Grauissime quoque Plato in Timaeo, fieri, inquit, non po test, vt deorum filijs fides non habeatur, etiam si absque prohabilibus, & necessarijs dicant demonstrationibus. Et Ecclesiasticus, cor ait boni consilij statue tecum, Anima enim viri sancti enunciat aiiquando vera, melius quam septem circunspectores sedentes in excelso ad speculandum. Quae causa mihi semper fuit pater sanctissime, atque optime, vt in rebus huiusmodi grauissimum iudicium tuum non minus expectarem, quam alterius cuiusque eruditissimi Phi Iosophi atque Theologi. Intelligebam enim virtutes illas omnes, quas expertus fueram in te, nullo etiam dialectico syllogismo interueniente, id quod rectum esset secuturas declinaturasque contrarium. Mihi autem haec oratio suscepta non de te est, sed de proborum genere toto. Neque illam de scientiae dogmatis, sed de prudentiae iudicijs potissimum intellectam velim. Iudicia quippe prudentiae, mutatis moribus permutantur, scientiae vero decreta, non item. Ab his autem longe dissentio, qui decernendis conscientiae casibus, sic enim vocant, relictis do¬ ctissimis Philosophis ac Theologis spirituales nescio quos homines consulunt, qui visionem cordis sui loquuntur, non de ore domini. Multa quoque perfectione exercitationeque. virtutum opus est, quemadmodum ait in 4. cap. Ioannis Origenes, vt bona & mala vera & falsa: dijudicare possimus, Rari autem illi sunt, qui quod Apostolus ait, exercitatos habeant sensus ad discretionem boni & mali. Sed haec hactenus. Nunc eo redeamus, vnde huc digressi sumus. Constitutum est igitur Philosophorum iudicium, eorum scilicet, qui magna doctrina excellentique ingenio valuerunt, in magno pretio esse nobis habendum, si nolumus haberi temerarij. Omnino si quicquam est probabile, nihil est profecto magis, quam naturae principem, naturalis disciplinae doctores aliquos mortalium generi prouidisse. Quis enim adeo esset insipiens, vt a cademiam vnam quamlibet sine praeceptoribus institueret? Certe, quoniam notus in Iudea Deus, quasi diuinae scientiae Gymnasium erexit, Rabbinos ibi etiam procurauit. Et quoniam apud Christianos Euangelicae doctrinae academias esse voluit, Apostolos quoque, Prophetas. Euangelistas, Doctores dedit, qui eam in Christi repub. doctrinam profiterentur. Quapropter, cum vniuersis gentibus edocendis naturae leges ac disciplinuas ediderit, non fit vero simile, nullos huiusmodi legum ac disciplinarum magistros instituisse. Atqe etiam, si ab alia similitudine argumentari conue nit, Clemens Alexand. Philosophiam ait Graecis a Deo veluti proprium testamentum esse datam. Quemadmodum ergo nec Iudaeorum, nec Christianorum testamenta, ita ne Graecorum testamentum quidem absque interprete dereliquit. Quocirca diuinae hic quoque procurationis erat, vt non omnes simul Philosophi aut in Dei cognitione, aut in morum & vitae regula, aut etiam in rerum uaturalium intelligentia, quae, quidem esset ad illa duo priora necessaria, hallucinarentur. Quae res effecit, vt iuxta Pauli sententiam Graeci fuerint inexcusabiles. Qui tamen excusari possent, si eorum praeceptores non ad veritatem bonitatis instructi satis informatique essent, auctore naturae optimo duce atque magistro. Id vero scripturae etiam diuinae testantur. De Deo enim in Psalmo scriptum est. Quod docet hominem scientiam. Et rursum in libro Iob. Quod docet nos super iumenta terrae, & super volucres coeli erudit nos. Nimirum sicut quibusdam ani mantibus, qui tanquam principes, & duces reliquorum a natura dati sunt, concessi sunt quidam instinctus, quibus ad gregis quisque, sui ducatum rectum vtilemque feratur, ab obliquo retrahantur & noxio: ita in hominum eorum mentibus, qui natura duces sunt caeterorum, inditas esse notiones credendum est, quibus in illa, quae ad imperitorum & rudium populorum doctrinam spectant, inducantur. Nec enim melior est belluarum conditio quam nostra. Atque Boetius magno vir ingenio in primisque, doctus, communes sapientum conceptiones, sic enim appellat, non minoris facit, quam si communes essent omnium hominum. Nosque ipsi sexto ac septimo loco, ad eandem quoque rationem ostendimus, communia doctorum ecclenasticorum preiu dicia non aliter esse accipienda, ac si omnium fidelium essent communes conspirantesque sententiae. Quamobre id quidem non est dubium, quin verum & exploratum illud sit, de quo omnium philosophorum ratio consentit. Quomodo enim homines, & ambitiosi honoris & gloriae, & caeci fere auiditate carpendi, & plurimis seculis maximisque locorum interuallis seiuncti, in vnam sententiam conuenirent, nisi in hanc quasi conspirationem naturae impulsu quodam agerentur? Ex quo rursum intelligi perspicique licet, id quod paulo ante dictum est, Philosophos ab vno aliquo mortalium magistro excepisse ea, quae populis ac getibus vniuersis communi consensione conscripserint. Verissima ergo sunt communia Philosophorum placita, nec ab illis licet, si omnes ad vnum idem sentiant, dissentiro. At Hieronymus libro. 1. aduersus Pelagianos, cum aduersarius eam Philosophorum communem sententiam obiecisset, qui vnam habeat, eum omnes habere virtutes: respondet eam quidem Philosophorum fuisse sententiam, sed non apostolorum, neque esse illi curae quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat. Sane quis sit Hieronymi in dialogo mos, quae in argumentis eludendis figura, no longum faciam, hoc loco praeteream. Huic enim argumento facile respondetur Hieronymum sententiam hanc eandem & veram consensisse, & Philosophorum auctoritate probasse, vt in Esa. ca. 16. Philosophorum ait sententia est, & Apostoli Iacobi, herere sibi virtutes, vt cui vna defuerit, huic omnes desint. Et in. 56. caput eiusdem Prophetae, virtutes, inquit, inuicem se sequuntur, ita vt qui vnam habuerit, omnes habeat, & qui vna caruerit, cunctis careat. In dialogo igitur illo non vult Hieronymus se in dogmate fidei auctoritate Philosophorum vrgeri, quam tamen ipse idem alijs locis vsurpat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4