Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 7
ILlud vero argumentum, quod est a principio positum, Enon est difficile refutare. Ridiculum est enim credere, Apostolicas traditiones non eadem fide ac diligentia posse in fidelium cordibus asseruari, ac si in papyro scriberentur. Nam nec scriptura spiritus Dei viui facilius quam atramenti deletur, & sunt pleraeque traditiones, quas more & vsu facillime videas retineri. Quod si Christi prouidentia ecclesiae Christianae deest, tum vero nec traditiones asseruatas ego defendo, nec certam scripturae auctoritatem. Vtraque enim iuxtam res sine Dei procuratione non constat. Quam si tollas, neque tradi tio, nec scriptura vindicatur. Sed si Christo curae ecclesia sua est, iam non erit ambiguum, quin quemadmodum Euangelium illa in sensu potius quam in litera custodit, ita & caeteras custodiat traditiones, quas ei Apostoli tantopere commendarunt. O Timothee, inquit Paulus, depositum custodi deuitans prophanas vocum nouitates & oppositones falsi nominis scientiae. Quem locum miror a Caietano de gregis commissi deposito, non de commissa doctrina esse intellectum: praesertim cum alterum umillimum in posteriore ad Timotheum epistola non de grege, sed de doctrina interpretetur. Debuerat autem Caietanus admoneri, Paulum de verbo Dei fuisse locutum ex ijs, quae euestigio subdidit, deuitans prophanas vocum nouitates, & oppositiones falsi nominis scientiae. Vtraque enim harum traditioni Apostolicae aduersa est, & vocum prophana, nouitas, & falsi nominis scientia. Tralitio quippe vetustate commendatur: & si quid audieris, in ecclesia noui, tum vero id scias esse, vt antiquitati, ita quoque Apostolicae fidei contrarium. Cum autem legis, voces esse vitandas, non tibi vocum sonus veniat in mentem, sed vocum significatus. Dogmata enim sententiasque nouitias vitare iubet Apostolus, non verborum sonitus inanes aut nouos. Tametsi nouitia quoque verba, quoad licebit, vitare in fidei morumque disciplina debemus. Scientiam vero falsi nominis, vel Sophisticen, vel artem Cabalisticam intellige. Nam traditionibus Apostolicis occultae illae Cabalistarum traditiones non aliter opponuntur, ac fabulosa veris, sacris superstitiosa. Quanquam aduersus Quosticos Apostolus disserens, vt vere Theophilactus affirmat, falsam illorum scientiam tranducit, quam tamen illi rudi plebi magno pretio vendebant. Quod si nihil est tam contra tradita ab Apostolis antiqua dogmata, quam opiniones in ecclesia tun nouae tum prophanae, vetera enim eademque, sacra mysteria fides Apostolica probat, aspernaturque contraria, nihilque, tam est secundum Apostolos quam non recedere ab his, quae olim accepimus, nimirum de verbi, non de gregis deposito Apostolus loquitur. Itemque si falsi nominis scientia, vel Sophistice intelligitur, vt quibusdam placet, vel Cabalistica, vt etiam Caietano est visum, vel illa Gnosticorum, vt Theophilacto mihique, etiam probatum est, necesse est, cum Verae falsa scientia aduersetur, contrariorum eundem esse sermonem. Quae, quanqua ita sunt in promptu, vt res confirmatione non egeat, sunt tamennobis Vincentij Lirinen, viri grauissimi auctoritate confirmanda. Depositum, inquit, id est, quod tibi creditum est, non quod a te inuentum: quod accepisti, non quod excogitasti: rem non ingenij, sed doctrinae: non priuatae vsurpationis, sed traditionis publicae: rem ad te perductam, non a te prolatam: in qua non auctor esse debes, sed custos: non institutor, sed sectator: non ducens, sed sequens. Aurum accepisti, aurum redde: nolo mihi pro alijs alia subijcias. Custodi, propter inimicos, propter fures. Custodi etiam diligenter, sedulo, fideliter, vt suo tempore cum oportuerit quibusque oportuerit reddas. Deuitans prophanas vocum nouitates, id est, sententiarum dogmatum, rerum, quae sunt vetustati contrariae. Nulla quippe haeresis nisi sub certo nomine, certo loco, certo tempore, emersit. Nec quisquam haeresim instituit, nisi qui se prius ab ecclesiae catholicae & antiquitatis cosensione discreuerit. Hoc ergo apud omnes haereses legitimum fuit atque solenne, vt prophanis nouitatibus gaudeant, antiquitatis scita fastidiant. Contra vero catholicorum hoc proprium, deposita sanctorum patrum & commissa seruare, damnareque prophanas nouitates. Ita enim in concilio Ephesino omnium patrum vna fuit vox, vt quod erat antiquitus traditum teneretur: quod adinuentum nuper exploderetur. hactenus Vincentius. Huius vero Apostolici testimonij tanta vis aduersum Haereticos fuit, vt Clemens Alexan. 2. strom. lib. scribat, Hereticos, quoniam eo testimonio euincebantur, epistolas Pauli ad Timoth. explosisse. Vt eo igitur, vnde digressa est, se referat oratio: non fuerunt maiores nostri in re tam necessaria negligentes, sed quod Apostolus Timotheo, & in illo magna cura commisit omnibus: id magna etiam illi cura seruarunt. Itaque in primo illo argumento Lutherani haud secus ratiocinantur, ac si non diuinitus res ecclesiasticae gererentur. Quod si ita pergunt, pari ratione suadebunt, nec canonicos libros, quidem eosdem mansuros semper, sed, si placet, etiam perituros. Nam quot libri tineas pascunt blattasque diserti? Quot auctorum monumenta hominum incuria interciderunt? Nimirum enim Pythagoras quoque ipse, vt Lysias Pythagoricus ad Hipparchum scribit, commentariolos quosdam Damae filiae testamento reliquit: qui tamen, ac multo etiam magis quam traditiones, interiere. Quae cum ita sint, verendum non est, ne Apostolorum instituta, quae digito Dei non in tabulis lapideis, sed in ecclesiae visceribus scripra sunt, humana obliuione deleantur. Ac de primo quidem argumento satis multa diximus, vereor etiam ne nimis multa.
At secundo ita respondeo. Non vult Aueustinus, dicta factaque Iesu ab Euangelistis scripta, ad salutem fidelium & doctrinam esse satis. Alioqui epistolae apostolicae, apostolorum acta, liber Apocalypsis, totum etiam legis veteris instrumentum, superuacanea esse, non necessaria viderentur. Sed hoc vult, non fuisse opus ad fidelium salutem, vt ex dictis factisque Iesu alia scriberentur, quam quae scripta sunt. Haec enim scribere satis fuisse, reliqua ab Euangelistis sine culpa praetermissa. Nam quod rursum nobis Augustinus obiicitur, facilis est & prompta defensio. Quae enim vsu & more ecclesiae tenemus, ea non modo non sunt obscura, sed adeo sunt aperta, vt de iis disputare insolentissimae insaniae esse idem Augu. existimarit. Cum ergo ait, vbi de re obscurissima disputatur. &c. satis indicat, se de his loqui nullo modo, quae ecclesiae instituto & traditione constant. Alioqui illud nobis aduersarii expediant velim, quod August. idem lib. con. Cresco. 1. ca. 33. diserte tradit in haec verba. Quanuis huius rei certe de scripturis canonicis non proferatur exemplum, earumdem tamen scripturarum etiam in hac re a nobis teneretur veritas, cum hoc facimus quod vniuersae iam placuit ecclesiae, quam ipsarum scripturarum commendat auctoritas. vt quoniam sancta scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit, eandem ecclesiam consulat, quam sine vllaambiguitate sancta scriptura demonstrat. Iam vero Apostoli testimonium peruerse nobis opponitur. Nam hominem Dei ecclesiae doctorem hic Paulus appellat, qui per literas sacras ad omne ministerii sui opus instruitur. Quatuor quippe sunt res, quas verbi sacri administer praestare debet, nempe docere, arguere, corripere, erudire. Quae vtique, omnia doctoribus Euangelii scriptura diuina suppeditat. Quod si quisqua contendit, generaliter hunc locum intelligendum, huic non maximo equidem opere repugnauerim: concedat mihi modo, scripturas non singulatum & in specie semper de rebus vniuersis praecipere. Si enim specialiter scripta sunt omnia, quid illud est, caetera cum Venero disponam? Quid illud rursum, plura habens vobis scribere, nolui per chartam & atramentum: spero enim me futurum apud vos & ore ad os loqui? Scriptura itaque diuina non de iis solum instruit, quae scripta sunt: sed de iis etiam, quae non sunt scriptas. Tenete inquit Paulus, traditiones quas accepistis, siue per epistolas, siue per sermones. Et in hoc ipso 3. cap. posterioris ad Timo. epistolae, cuius nos testimonio impetimur, cum dixisset Apostolus, tu autem assecutus es meam doctrinam & institutionem, quibus verbis vtrumque genus disciplinae conplexus est, & quod scripto, & quod instituto continetur, mox subiungit: tu vero permane in his quae didicisti & credita sunt tibi. Didicerat enim sacras literas Timotheus, vt ibidem tradit Apostolus, & praeterea mysteria Euangelicae doctrinae concredita acceperat, vt cap. 2. dictum erat, & cap. 6. prioris ad eundem epistolae. Non ergo eo loco traditiones excludit Apostolus, sed potius commendat.
Sane vero quod argumentum ex Deut. 17. cap. Lutherus addit, hoc nullius propemodum est momenti. Legem enim nos non in chartis solum papyraceis scriptam accepimus, sed eam magis, quae in visceribus inscripta est. Nec adeo rudes sumus, vt apud nos lex verbo tenus tradita legis nomen minus habeat, quam ea quae literis editur. Fatemur ergo sacerdotes non esse audiendos, nisi docuerint iuxta legem domini. Sed qui instituta Apostolica ecclesiae tradunt, ij vel maxime docent nos iuxta legem domini. Qui vero: contra ecclesiasticas traditiones pugnant, hos cum lege domini pugnare contendimus. Qua ex re Caluini calumnia facile obteritur. Accusat enim ecclesiam, quasi traditiones contra sacras literas inuexerit. Dicitur enim Deut. 12. ne requiramus alias in colendo Deo caeremonias praeter eas, quae lege praeceptae sunt, nec his quicquam vel addamus, vel minuamus. Et Salomon, ne addas, inquit, quicqua verbis Dei, & arguaris inueniarisque, mendax. At vero quamuis traditiones ecclesiae quaedam essent scripturae sacrae additamenta, non tamen sunt illae verbo Dei additae. Quin potius diuina verba sunt, non aliter acilla, quae sacris libris scripta sunt. Non enim in praesenti de traditionibus disserimus, quae a posteris ecclesiae praefectis prodierunt: quas alterius loci & temporis est defendere. Sedde Christi & Apostolorum traditionibus disputa tio est: quas hic nos, vtidiuina oracula, iure vereque tuemur. Nec traditiones etiam huiusmodi diuinarum scripturarum sunt additamenta: sed complementa sunt potius, & earum quasi commentaria. Alioqui accusentur prophetae quod legi Moysis quippiam adiecerint Accusentur Apostoli, qui epistolas addiderint Euangelijs, asinaeque & pulli simplicitatem suis apposite vestimentis ornarint. Accusa item, si placet, eosdem: qui decretum de idolothitis sanguine & suffocato sanzerint ac canones quoqe aliquot ediderint, qui in sacris libris scripti non sunt. At non sunt istae, vt diximus, scripturae additiones, sed interpretationes. Quemadmodum aduersus Graecos in conc. Flore, sess. 4 5. 6. & 7. latius explicatum est. Qua etiam ratione ecclesiasticas & doctrinam & leges institutaque salutaria defendimus. Non enim ecclesia his edendis aut noua fundamenta iacit, aut nouas fabricas addit: sed superaedificat super fundamentum Apostolorum & prophetorum aurum, argentum, & lapides pretiosos: regnique coelorum semina reddit non alia, sed eadem auctiora, vt Eseu. 3. lib. Eccle. histo. c. 37. dixit. Atque nos itidem hanc eandem doctrinam lib. 7. ca. postremo, si vita superest, locupletabimus. Nunc de qe argumento dictum est satis. Ad quintum respondeamus. Chrysostomus porro, siue quis alius est auctor, non ait, scripturarum veritati, quod haeretici citare solent, sed nisi ea dixerint, quae conuenientia sunt veritati. Quanquam, qui traditiones Apostolicas docent, ij revera ea dicunt, quae congruunt scripturarum etiam veritati. Quod vero de Papiae traditione nobis opponitur, id ab Eusebio refellitur tertio libro Eccles: histo. ca. vlt. Vbi ait Papiam, vt qui exigui sensus vir & minus capacis esset, spirituales & mysticas Apostolorum traditiones corporaliter & secundum literam suscepisse. Non ergo si vnus aut item alter traditionum Apostolicarum praetexit auctoritatem, fidem nos statim habere debemus. Nam & nonnulli sacras literas praeferunt, quos iure ac merito explodimus. Quoniam sacrarum literarum testimoniis abutuntur. Eodem quoque modo Irenaeus potuit a Papia & aliis discipulis Ioannis decipi, in aetate domini saluatoris, credidit enim, nec discussit an vera dicentibus crediderit. Sed de hac re disseremus postea diligentius.
Theophili autem, Hieronymi., Origenisque testimoniis non est cur pluribus respondeamus. Nam aduersum eos loquuntur, qui vel humana commenta sacris etiam literis aduersa, vel historias quasdam apocryphas tanquam res diuinas & certas posteris venditabant. Alioqui si Hieronymus Chulus enim testimonium vrgentius premunt non existimabat quicquam esse credendum nisi quod sacris literis esset proditum, qua fronte aduersus Luciferianos, Vigilantium, Eluidium, traditionum auctoritate argumantatur?
Caluini porro confirmatio quam friuola sit & plane tidicula, faciam vt nullo negotio intelligant ii, qui mecum eam paululum expendere volent. Equidem eum quoque hortarer, vt huc animum serio aduerteret, si quid docemdo proficere me apud illum posse confiderem. Sed quamdo Lutheranis, omissa veritatis ratione, hoc vnum propositum est, quacunque possunt via rem suam agere, pauca tantum dicam, quibus sese boni ac veri Theologi ab eorum captionibus expedire queant. Primum aute Ioachimus Camerarius non, plene, sed, plane, habuit in hunc modum. Euangelia enim. &c. plane instruunt nos de sensu numinis. Deinde, vt quem in modum Caluinus citat, nos quoque legeremus: nihil affertur tamen. Nam cum scripturae ipsae & ecclesiae magisterium & traditionum auctoritatem non obscure commendent, profecto de sensu numinis plene nos instruunt. Docent enim sensum numinis siue scripto seu verbo traditum iuxta esse tenendum. Quid ? Quod concitatae & ineruditae concionis esset, statim in prooemio verba dicentis retundere, eius praesertim, qui bona fide loqueretur: An mox cieri turbas aequum esset, & id imprudenter anteuertere, quod erat in concilio magna vi & contentione transigendum? Illud enim Ariani praescripserant, vt capite primo ostensum est, sese in fidei quaestione praeter scripturas nihil omnino recepturos. Consueuerunt autem synodi patres quae obiter ab vnoquolibet dicuntur, qui non sit fidem facturus concilio, ea prudentissime dissimulare: quo res, de qua potissimum agendum est, suo & loco & tempore commodius agatur: quemadmodum nobis libro postea quinto explicandum est. Nec Nicaeni patres omnia ea quae Constantinus dixerat, amplexi sunt: sed cum monuisset, vt hostili posita discordia quaestiones explicarentur, & omnes cuperet confiteri Apostolicorum dogmatum vnitatem: his, inquit Theodoritus, assensus maximae partis accessit, interque se concordiam & sanitatem dogmatum constituerunt. Pauci tamen. &c. Ex Constantini igitur testimonio synodique siletio nihil omnino conficitur. Praeter que quod etsi literis sacris disputatio esset instituenda, sensum earum tamen non ex ipsis literis mortuis, sed ex viuae vocis traditione oporteret accipere: ita traditionis sempervsu & auctoritate indigeremus. De 8. igitur argumento hactenus.
Traditiones autem Apostolorum, de quibus agimus, humanae non sunt, sed diuinae. Itaque qui eas docent, hi non docent doctrinas hominum. Quae omnino doctrinae, vel Dei praeceptis contrariae intelliguntur, iuxta illud, quod dominus Mar. 15. dixit, quare vos transgredimini mandata Dei propter traditiones vestras, vel otiosae quaedam & vanae traditiones: qualis erat illa de manibus a pradio abluendis, quae ad manuum quidem purificationem vtilis esse fortasse poterat, ad Dei certe cultum non poterat. Quam ob causam recte per Esaiam dominus dixerat, sine causa autem colunt me. At Cyprianus in ea epistola eos reprehendit, qui morem nouum Christi instituto repuonantem inserere conabantur.
Decimum vero argumentum instantius equidem pressi, vt in hac responsione explicaretur, inter haereticorum & catholicorum traditiones maximum esse discrimen. Haeretici enimmysteria sua mulierculis & idiotis homumculis produnt. At catholici mysticas & sacras ecclesiae traditiones muliercularum homuncionumque vulgo prodere, piaculi loco habent. Cuius rei causae, quoniam capite tertio sunt redditae, illinc lector assumet, quae ad hunc locum pertinebunt. Haeretici rursum secretas illas traditiones suas a viris doctis, praesertim ijs, qui ecclesijs catho licis praesunt, abscondere solent. Catholici contra, iuxta quod Apostolus praecipit, Christianae disciplinae mysteria, ijs solum committunt, qui idonei sunt & alios docere. Quare doctrinae depositum publicum est, vtpote quod Reip. magistratibus commendatur. O Timothee, inquit, Oepiscope, qui ecclesiae & praefectus & doctor es, depositum custodi. Et rursum, quae audisti a me, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt & alios docere. Atque illud animaduertendum est diligentius, quod non clam in angulo, & priuatim hoc depositum Timotheo commissum est, sed coram multis testibus, vt res non pri uatae vsurpationis, non clandestinae furtiuaeque doctrinae: sed publicae traditionis, disciplinae manifestae, sineque dolo intelligeretur. Quod qui parum perspiciunt, hi non satis expediunt, quemnam sensum locus illehabeat, ego in occulto locutus sum nihil. Doctrina quippe Christi, in qua nihil fucatum, nihil fictum, nihil fraudulentum est, sed omnia syncera, vera, simplicia, nihil habet omnino tectum, penetrale, tenebricosum. Hoc quoniam haeretici habent, eorum doctrina occulta recte dici tur. Quemadmodum ciuis quisque tum quicquam reip. occulere dicendus est, quum quae magistratibus reuelanda sunt, ea non illis plane, sed priuatis hominibus furtim prodit. Nam, qui quae populo vulganda sunt, ea populoinuulgat, quae contra solis reipub. magistratibus expedit aperiri, solis, quidem magistratibus, sed aperte tamenĀ¬ manifestat, hic nihil prorsus occulte verit. Non itaque nos hereticorum more mysteria occulimus, sed Apostolorum instituto ea vulgo celamus, maioribus aperimus: quae maiores scire decet, vulgus scire non decet. Quid igitur sibi vult, inquies, quae in aure auditis, praedicate su per tecta? Quod enim super tecta praedicatur, id in vulgus effertur. Enimuero quo tempore Dominus hoc discipulis praeceptum edidit, nondum eis aperuerat sensum, vt intelligerent scripturas: nondum per dies quadraginta locutus illis fuerat de regno Dei, id est, de reipublicae Christianae administratione: nondum spiritum miserat, qui doceret ea, quae viuente Christo portare non poterant: eam partem Euangelicae disciplinae tradiderat, quae ad omnes fideles pertineret: eas leges, quas vulgo etiam notas esse expediret. Huiusmodi :gitur praeceptum dominicum est. Quod audistis in mysterio, apertius praedicate: quod didicistis absconditem, publice loquimini: quod vos erudiui, vel in monte, vel intra domum, in vrbibus audacter dicite. Sed temporis rerumque ratio habenda est. Nam habeo multa vobis dicere, quae non potestis portare modo. Ea cum Vobis edixero, alia videlicet lex erit. Nolo illa praedicetis super tecta, nolo vulgo annuncietis. Eadem enim vobis celandi causa tunc erit, quae mihi numc est: quod vulgus portare non poterit. Scio Clemen. Alexan. 1. Strom. lib. de arcanis traditionibus, quae in aurem editae sunt, hunc locum intelligere. Quas exponit super tecta praedicandas, id est, excelse & excellenter. Sed mihi id quod dixi, multo probabilius apparet. Nam & nostrum hunc sensum illud habet: Ego semper docui in Synagoga & in templo quo omnes Iudaei conueniunt, & in occulto locutus sum nihil. Decimum igitur argumentum confutatum est satis.
At vndecimum, quoniam tertio decimo huius operis libro est nobis diligenter explicandum, non est animus in praesentia refellere. Tantum sunt lectores admonendi, id quod Lucianus martyr apud Euseb. 9. lib. eccle. histo. c. 6. fuse eruditeque persequitur, nos Christianos non humanae alicuius persuasionis errore constringi, nec indiscussa, vt alios, parentum traditione decipi:sed auctorem, nobis institutionis & doctrinae Deum esse, quo magistro iure ac vere gloriamur. Sed de his plura alias. Nunc postremum argumentum diluendum est.
Sed & eius argumenti confutatio, vt quae ad tertiumdecimum quoque librum referenda est, breuissima hoc loco erit. Sane Iulianus Apostata Christianis obiecit irrationalitatem & rusticitatem sapientiamque, vbi nihil esset aliud praeterquam credere. Huic vero obiectioni Gregorius Nazanzenus respondet in prima aduersus Iu lianum Stelitentica, non alienum esse, a suis Philosophis, quos ille tantopere admiratur, vt hac specie dostrinae vtantur. Siquidem primum & maximum Pythagorae prae ceptum erat, vt si quis discipulos suos de dogmatibus in terrogasset, aut eorum rationem aliquam exegisset, nihil aliud responderent, quam quod ita visum fuisset Pythagorae. Essetque illa dogmatis ratio inculpabilis Ita ergo, ac multo etiam magis, exigit ratio, ne fidem nos denegemus ijs, quae a diuinis dicta sunt hominibus, habeaturque pro rationis demonstratione fide digna, illorum relatio omni vi rationabili & irrationabili validior. Hactenus Quegorius. Vbi certe non videtur Gregorius horrere, id quod inargumento quasi absurdum refellitur, disciplinam nostram esse similem Pythagoricae, aut hanc potius nostrae esse similem. Sod esto, dissimillima sit, cur magis argumentum illud contra doctrinam verbo traditam quam aduersum eam pugnet, quae literis prodita est? Nimirum enim vtranqe credimus, & vtriusque, si possumus, conabimur reddere rationem. Reddemus autem, si Dominus vitam concesserit, multas maximas atque grauissimas, quo sumus loco polliciti. Nam locus hic cocludi iam potest. Ac de secundo quidem argumentorum fonte diĀ¬
On this page