Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Caput 13

1

Caput quintum decimum, in quo ea quaestio Vocatur in dubium, quae cum naturalis sit, tum etiam ad suusuiis fidem pertinet.

2

QVoniam de eo genere argumentorum dictum est, quae Ae & ad fidei principia explicanda spectant & ad conclusiones Theologiae confirmandas: deinceps de ijs, quae ad rerum etiam naturalium probationem attinent, disputandum est. Sunt autem naturales quaestiones in duplici differentia. Quaedam enim solis naturae argumentis probari possunt: aliae fidei etiam auctoritate confirmantur, Er in naturae ratione, quidem nullum inter haec duo genera discrimen est. Vtriusque enim quaestionis argumenta ex eiusdem omnino locis petendam sunt, hoc est, ex humanis disciplinis. Quae argumenta omnia tribus vltimis locis continentur. Phoc differunt, quod quaestiones posteriores, quoniam fidei sunt latius patent atque ex omni loco comprobari possunt. In hoc genere illa est, quam hoc capite versare cupio.

3

An animus hominis immortalis sit, quemadmodum Py thagorae, Socrati, Platoni. Theophrasto. Themistio, Senecae, Ciceroni, melioribusque philosophis visum est, an po tius mortalis, quod Luchretio, Galeno, Plinio, Alexandro video placuisse. Nec me vero reprehensores vituperare debent: quod rem aggrediar quae diligentissime est a plurimis disceptata. In quibus D. Thomam esse constat, cuius tanta est in vtranque partem argumentorum copia, vt nihil addi posse videatur. Sed quoniam fidei argumenta nulla fere protulit, naturae vero rationes Enricus atque Scotus probabiliter suadere, aiunt, non necessario demonstrare: nihil, vt mihi videtur quidem, temere facturus sum si de ea ipsa questione disputo, quam tam multa & praeclara ingenia versarunt. Non enim rem actam agam: sed, nisi me fallit animus, plane vtilem, ne dicam necessariam: praesertim cum Caietanus etiam noster sui val de dissimilis scripserat, se credere quidem animam rationalem incorrum ptibile esse at nescire tamen. Qua in re cum Enrico Et Sco to ex parre consentit: quos idem miris olim modis exploserat. Ex parte, inquam, quoniam non alios quidem, sed se scire inficiatus est.

4

vt ergo haec controuersia, quam fieri poterit, accuratissime constituatur: principio argumentabimur, hanc quaestionem nullo modo ad fidem attinere: deinde, non posse paturae ratione demonstrari.

5

Docet porro Augustinus, idque non semel sed saepius, on esse fidei quaestionem, an animae rationales ex traduce sint: an potius ex nihilo in singulis creentur singulae. At si anima hominis ex traduce vi seminis propagaretur, sine dubio esset vt generabilis ita etiam corruptibilis.

6

Dein Sadducaei existimabant animum hominis essei mortalem: nec tamen habebantur haeretici, quin vt religiosos eos colebat fidelis populus.

7

Preterea quatuor sunt scripturae testimonia, quibus vel maxime animorum immortalitas doceri potest. Vnum illud est. Donec reuertatur puluis in terram, vnde erat, & spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum. Alterum. Deus creauit hominem inexterminabilem, & ad imaginem similitudinis suae fecit illum. Tertium, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Quartum, quo dominus in euangelio vtitur, Ego sum Deus Abraham, Isaac, & Iacob. Non est Deus mortuorum sed viuentium. Etenim quod Augustinus affirmat ex lege Moysis esse caeteris euidentius, id ne probabile quidem mihi videri solet, vt animas ab interitu vendicemus. Ex quatuor autem illis, quae passim a Theologis referuntur, primum eludi potest, quod Augustinus docet, infirmum esse aduersum eos, qui credunt animas per propaginem generari. Infirmum ergo etiam est contra eos, qui dixerint eas cum corporibus interire. Ac sicut scriptum est, ait, donec spiritus redeat ad eum, qui dedit illum: sic etiam legimus, Spiritus vadens & non rediens. Secundum item refellet fortasse quispiam dicens, non ibi de anima sermonem esse sed de homine, quem Deus per gratiam fecit a principio immortalem. Vnde statim subijcitur, Inuidia autem diaboli mors introiuit in orbem terrarum. Tertium autem de morte spirituali animae, hoc est, de aeterna interpretari licet, de qua illud habes, Dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum. Quae res suadetur, quia protinus additur, Eum timete, qui postquam occiderit, habet potestatem mittendi in genennam. Quare D. Thom. nec in. 1. part. nec in sum. contra gen, nec in. 4. de anima hoc testimonium voluit vsurpare. Nam quartum de resurrectione agit, non de immortalitate. Sic enim dominus ait, De resurrectione autem mortuorum non legistis, &cae. Nihil vero prohibet, vt anima cum corpore simul intereat, & postea cum corpore simul exsurgat. Non ergo fidei decretum est, animas esse immor taies.

8

Quod vero naturali argumentatione animae immortalitas nequeat ostendi, illa prima coniectura est, quod eum Ambrosius & Augustinus, vt id probarent omneis neruos intenderint, nihil omnino confecere. Non autem praecellimus Ambrosium & Augustinum. Adhaec cum Scotus, Iandunus, Caietanus Diui Thomae rationes expenderint, viri scilicet magno ingenio magnaque Philosophiae eruditione praediti, at pronunciarunt tandem, rem non esse demonstratam sed credita. Non est autem verosimile, rationes eas, si euidentes essent ac lucidae, nullum euidentiae lume acribus acutisque, oculis allaturas. Praeterea Aristoteles non idem sempet in hac re, sed tu hoc tum illud scripsit: non est ergo probabile, eum in tanta varietate & inconstantia certam exploratamque animae immortalitatem habuisse. Nam quod pro animae rationalis incorruptione aliquando senserit, vt cetera loca omittam, quae & D. TO. 2. aduer. gen. c. 79. & Ferrarien: in commentarijs afferunt, is locus planus & expeditus est, qui. 2. lib. de gen. anima. c. 3. habetur: vbi aperte docet Arist, mentem hominis non in seminis virtute esse, vt reliquas animas, sed extrinsecus aduenire. Quod si non educitur de potetia materiae nec a generante homine vi seminis editur: certe subsistens est nec a materia dependet. Quod vero de hac sententia interdum etiam desciuerit, Caietanus multifariam suadet: & mihi his argumentis fit verosimile. Primo, quod non potest effugere si sua principia Aristoteles retinet, animarum infinitatem, nisi incidat in errorem Auerrois vel in Pythagorae deliramentum. Secundo quia. 1. coeli asserit, quicquid incorruptibile sit, id perpetuum etiam fuisse. Tertio quia in eth. lib. 1. Solonem reprehendit, qui asseruerit, post mortem veram superesse hominis beatitudinem. Vnde & deplorat breuem hominis fclicitatem, & opes ac diuitias tanquam felicitatis adiumenta requirit. Nec de ho minis animo post mortem verbum vllum in illo reperies. Non est autem credibile eum si existimaret animam esse immortalem, nec de modo, quo intelligeret separata, nec de eius felicitate quicquam vel breuiter perstricturum. Quarto ex prooemio libri de anima, vbi illud fundamentum iecit: si intelligere est fantasia aut non sine fantasia, non contin git animam separati: in tertio autem libro posuit antecedens, quod intelligere non est sine fantasia: vnde & consequens &cae. Quinto quia non Gregorius Nissenus modo, quem D. Tho. refert, verum etiam Iustinus martyr in lib. admonitorio gentium, & Theodoritus libro quinto de curati. grae. affecti. consentiunt, Aristotelem animorum immortalitatem negauisse. Quis autem credat, tantos talesque viros falsum testimonium dixisse? Nisi etiam Alexander Aphrodisaeus insignis praetor caeteros Peripateticus falso etiam magistro suo hanc sententiam imposuit.

9

Praeterea animorum immortalitas cum Dei erga homines prouidentia adeo coniuncta & colligata est, vt qui illam negarit, is hanc quoque inficiaturus sit: qui vero hanc concesterit, eum necesse sit illam admittere: quemadmodum supra diximus. At Dei erga res humanas prouidentia non potest esse per rationes humanas manifesta, sed solum ex diuinis oraculis explorate percipitur. In quod Propheta testatur inquiens: Existimabam vt cognoscere: hoc labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, & intelligam in nouissimis eorum. Et iterum. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Beatus homo, quem tu erudieris domine, & de lege tua docueris eum.

10

Praeterea ad indagandam animi immortalitatem illa rectissima via est, quam Aristoteles est ingressus: nempe animi operatio propria. Sicut enim res se habet ad operationem, ita se habet ad esse. Experimento autem quotidiano ille probauit, animam nostram nihil sine fantasmate intelligere. Pendere itaque a corpore non solum vt species intelligibilium accipiat, sed vt eis etiam: vtatur resque ipsas intelligat. Respondent, pendere animi propriam actionem a corpore non tanquam a subiecto sed tanqua ab obiecto. Verum haec responsio refellitur. Quia si, quantum rationis lumen & sensuum indagatio docet, nulla nostra intellectio sine corpore est: nihil refert hoc an illo modo sit, cum vtrinqe probalissime colligatur, animam, si extra corpus esset, in modum glirium torpentem omni opere vacaturam. Experimur si quidem species intelligibiles & in fieri & in operari a fantasmate dependere. Hinc enim Aristoteles vacillauit nec quicquam effecit si effecit tamen, nisi animas cum corporibus interire: ne vanae scilicet & ociosae extra corpora remanerent.

11

Confirmat autem hoc vel maxime, quod si animus per se subsisteret atque adeo immortalis esset: non indigeret corpore, quemadmodum aliae formae, propter esse sed solum propter operationem. Necesse quippe est, eum species intelligibiles a corporibus per corporis sensus emendicare. Alioqui intellectus per se in natura subsistens, ideoque a corporis grauitate & materiae imperfectione liber nulo se modo corpori colligaret, si ex se haberet species ingenitas, quibus sine corporis adiumento intelligeret. Videmus aumem, species a corpore acceptas a corpore etiam in operando pendere. Ideo enim necesse est, intelligentem phantasmata speculari. Non ergo per illas anima a corpore separata intelliget. Alias vero species non habet superinditas. Quare seiuncta a corpore, somno ocioque torpebit, quod est absurdum.

12

Sexta insuper synodus actio. 11. tradit, animam hominis non esse immortalem per naturam, sed per gratiam illam a morte coercentem. Et rursum, non, inquit, naturam proprie immortalem habent animae, sed gratia id sortitae sunt. Nulla ergo ratio naturalis animae immortalitatem monstrare potest, vtpote cum sit suapte natura mortalis. Adde vnum & viginti argumenta, quibus 8. Tho. probabiliter egit, vt anima corruptibilis videretur. Quae s ego hic repetam molestus ero. Nam his alia adijcere, non video qui possem, nisi Ianduno alijsque huius farinae auctoribus velim esse simillimus, qui vt argumenta afferant, quibus animi mortalitas probari posse videatur, ea ponunt, quibus suadeant eum non esse formam actumque corporis essentialiter. Quae argumenta quidem Caietanus in 3. lib. de anima retulit, fecissetque fortasse multo prudentius, si contempsisset.

13

Adde etiam, quod Scotus argumentis, quae probant animam esse immortalem, argute respondet. Si ergo rationes inuentae a prioribus non demonstrant, alias vero excogitare nouas non opis est nostrae, fateamur, animam immortaliter viuere, nullo certo naturae argumento patescere. Haec afferre breuissime potui, quibus illi vterentur, qui animorum immortalitatem infirmare pergerent. Quam tamen & fides catholica firmissime docet & certa naturae ratio. Id quod conclusiones rationesque sequentes patefacient. Prima conclusio. Animum hominis esse mortalem, fidei catholicae manifeste repugnat. Gene. 37. Descendam ad filium meum lugens in infernum. Iob 21. Ducunt in bonis dies suos & in puncto ad inferna descendunt. Sapien. item cap. 2. 3. 4. & 5. apertissime traditur, animas cum corporibus non interire. Eccles. 12. Et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. 2. Machab. 12. Sancta ergo & salubris, &c. Matth. 10. Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius timete eum, qui potost & animam & corpus perdere in gehennam. Ioan. 12. Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Philip. 1. Mihi viuere Chri stus est, & mori lucrum. Coartor autem e duobus, desiderium habens dissolui & esse cum Christo. Primae ad Cor15. pro absurdissimo Apostolus colligit, Ergo & qui dor mierunt in Christo, perierunt. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus homi nibus. Et posterius referens illam insipientium vocem, Manducemus & bibamus, cras enim moriemur illico subdit, Nolite seduci. Corrumpunt, &c. 2. Corint. 5. Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino, audemus autem & bonam voluntatem habemus magis, peregrinari a corpore & presentes esse ad Deum. Et paulo ante: Scimus quod si terrestris domus nostra, &c. Sed de scripturae testimonijs, quae D. Tho. dixit esse infinita, satis multa excitauimus. Quamquam vereor, ne quis nos iure ac merito reprehendat, qui in re non dubia vsi fuerimus testibus non necessarijs. Praesertim cum ij, qui animae immortalitatem inficiantur, nec Christo nec euangelio credunt, ecclesiae vero sanctorumque fidem pro nihilo putent. Ita superuaca neum videtur esse, ex ijs locis, qui auctoritatem fidei continent, argumenta depromere. Nec conclusio haec proprie Theologica est, vt sit argumentationibus Theologiae conirmanda. Quin Theologia, qua ratione effectrix est & agendi muneri incumbit, illa duo habet primaria fundamenta. Deum esse hominis & principium & finem, atque adeo procuratorem, esseque item animorum perpetuam vita, in qua remunerator Deus sit inquirentium se. Quae nisi fidelis penitus habeat infixa & in animo quasi insculpta, non dico media, & finem consequi felicitatis suae, sed ne ad Deum quidem accedere potest, vt ab eo media finemque requirat. Cum igitur prima cuiusque disciplinae princiĀ¬ pia tanquam notissimae anticipationes supponantur nihil opus erat vel ea testimonia referre, quae ex sacris literis commemorauimus. Nisi quod sunt quidam adeo curiosi, qui etiam optarint, Paulum de animorum incorruptione manifestius loqui. Quod perinde est, ac siquis Phi losophus adeo esset insigniter stultus, vt in philosophorum libris, praesertimque Aristotelis, cuperet principium illud saepe & clare resumi, Quodlibet est, vel non est. Verum de hac prima propositone, quoniam est ante oculos posita, diximus satis. Secunda proposito, Animus naturaliter est immortalis, & non ex dono gratuito. Euere porro quidam Arabes, qui dicerent, animum natura esse mortalem: sed in nouissimo cum corpore immortaliter suscitandum. Simili autem errore ductus posset quispiam dicere, animum cum corpore statim quidem interiturum, si naturae suae relinqueretur, sed vi diuinae potentiae fieri, vt vel ad praemia, vel ad poenas conseruetur aeternus.

14

Hoc qui assereret, is scripturas facile in sensum suum detorqueret. Non enim affirmant illae, animum esse natura sua immortalem, sed solum eum aiunt manere post mortem. Sicut corpus post resurrectionem fides astruit perpetuam vitam habiturum, non tamen id in natura corporis, sed in diuina potentia erit. Quam sententiam sextae synodi verba retro citata sonare videntur. Atque August. 1O. super Genad lit. c. 23. in illam magis opinionem inclinat, quae docet animas a parentibus generari. Quae si vera sententia est, non est animus sua natura immortalis. Id quod solebam equidem, non tanquam haereticum, sed tanquam erroneum condemnare, semper quippe malui citra lineam consistere quam transire, stultaeque ignorantiae potius argui, quam insoletiae temerariae. At si re diligentius animaduertas, non dubites, huic errori haereseos notam inurendam, quando ad sedem Apostolicam referatur. Primum, quia manifestum est, quosdam Philosophos naturae ratione duce, animorum immortalitatem & vestigasse & inuenisse. Non est ergo supernaturalis animorum perpetua vita, aut dono eis gratuito concessa. Quis enim hominum scire poterit consilium Dei? aut quis poterit cogitare quid velit Deus? nisi ille dederit sapientiam & miserit Spiritum sanctum suum de altissimis.

15

Deinde in Concilio Lateranen, sub Leone 1O0. sessione 8. definitur, haereticum esse dicere, quod ex principijs Phi losophiae sequitur, animam esse mortalem. Et tamen si naturaliter esset anima corruptibilis: huius corruptionis esset causa aliqua naturalis Item cum nonnulli, inquit, ausi sint dicere de natura animae rationalis quod mortalis sit, & aliqui temere philosophantes secundum Philosophiam saltem verum esse asseuerent, damnamus omnes asseretes animam rationalem mortalem esse. Cum illa non solum per se, & essentialiter humani corporis forma sit, verum etiam immortalis. Hactenus concilium.

16

praeterea non Theologi modo, verum fideles etiam vniuersi animarum immortalitatem, ita a maioribus accepimus, vt non per miraculum eas incorruptibiles, sed per naturam esse credamus. Hic autem ecclesiae consensus certissimo nobis argumento esse debet catholici dogmatis. Quod autem idem in hac re Theologi ac fideles sentiant omnes vel ex eo liquet, quod asserentem quemcunque, animos esse mortales, statim exhorrent. Eadem quippe fide inscriptum in mente habent, angelos & hominum animas natura sua vt intellectuales, ita quoque immortales esse. Adde quod post Augustini seculum nemo fidelium in dubium vertit, quin animae rationales creentur ex nihilo, & singulae singulis corporibus infundantur, vt Concilij La teranen, verbo vtar. Quod si non generantur vi naturae animae rationales, nec de potentia materiae educuntur, sed foris veniunt: nimirum ex se subsistunt, quare non cum corpore intereunt. Illud vero testimonium, spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum, ne Augustinus quidem ipse expedit. Si enim foris venit spiritus hominis, consequens fit, vt nulla vi agentis naturalis propagetur. Quocirca si ingenitus natura est, natura quoque est incorruptus. Nec enim naturales causae corrumpunt aliquid, nisi quod eaedem possunt gignere. Nam quod interpretatur Augustinus, Deum primo homini spiritum dedisse, cum inspirauit in faciem eius spiraculum vitae, in illo vero qui caeterorum hominum caput erat, caeteris dedisse spiritum, hoc, pace tanti viri dictum sit, nulla ex parte argumenti vires infringit. Cum enim Moyses in principio Geneseos rerum naturalium propriam vim & naturam exprimat, quod in primo homine significatum est, id de reliquis etiam intel ligitur. Scriptura porio, vt ostenderet viuentia reliqua viribus naturae edi posse, ait, Germinet terra herbam virentem, &c. Et rursum, Producant aquae reptibile animae viuentis, &c. Et iterum, Producat terra iumenta & reptilia, &c. Nemini quippe ambiguum esse potest, prima cetorum, iumentorum, serpentium, leonum, indiuidua, a Deo sine media causa adiuuante condita creataque fuisse. Ob id namque adiectum est, Creauitque Deus cete grandia & omnem animam viuentem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas. Item, Et fecit Deus bestias terrae iuxta species suas, &c. At significare scriptura voluit, si tunc a Deo huiusmodi animantia esse edita, vt in vi tamen elementorum & corporum, quae ex elementis conflarentur, illorum generationem sitam esse censeremus. Sed enim cum ad hominem ventum est, ne huius similis comditio crederetur, de corpore ait, Fecit Deus hominem ex limo terrae: de animo autem, Inspirauit in faciem eius spiraculum vitae. Quod differentis conditionis varium discrimen a Moyse adeo accurate obseruatum manifeste indicat, caeterorum Viuentium animas in potentia materiae esse, hominis spiritum, quo factus est in animam viuentem, non esse, sed a Deo creari & infundi, qui solus eius, & spi rator & creator est. Praeterquam quod qui dicit. Redeat ad Deum, qui dedit illum, is non obscure docet, spiritum non perire, sed manere. Explicat enim id, quod paulo ante dixerat, Ibit homo in domum aeternitatis suae. Alioqui, quomodo ad Deum vadit, si dissoluitur tanqua mollis aer & sicut vmbra ac fumus euanescit? Quemadmodum autem corporis naturam exprimit, cum ait, Reuertatur puluis in terram suam, vnde erat, sic naturam spiritus manifestat inquiens, Et spiritus redeat ad Deum, &c. Iam quod Augustinus affert, spiritus vadens & non rediens, a nobis est. Non enim scriptura dicit, spiritus veniens & non rediens, sed spiritus vadens, scilicet a corpore & non rediens, &c. Praeterea stulti illi, quorum error Sap. cap. 2. in ducitur, animum existimabant naturaliter esse mortalem. Non enim de miraculo loquebantur, sed de natura. At Sapiens non modo cum illis aperte pugnat, verum etiam vt insipientes & insensatos reprehendit. Animos ergo sentit natura esse immortales.

17

Tertia proposito. Erroneum est ne dicam haereticum, astruere, anime immortalitatem naturali ratione demonstrari non posse. Si enim naturam habet incorruptibilem, huius rei vel a priori vel a posteriori ratio aliqua demon stratiua erit. Nulla siquidem proposito ex natura rei & connexione terminorum per se ac necessaria est, quin vel ex effectu, vel ex proprietate vel ex definitione, vel ex causa subiecti ostendi necessario queat. Sed ais: Quadratura circuli demonstrabilis est quidem, sed demonstratio adhuc inue ta non apparet. Sic ergo Scotus Iidunusque sentient, aiae quidem immortalitatem ostendi posse, at non esse ostensam tamen.

18

Quarta proposito. Periculosum ac temerarium est, ne quid amplius addam, affirmare, quod nullum argumentum hactenus inuentum vere demonstrat animae immortalitatem. Quia argumentum, quod sumitur ex operatione propria, vel etiam ex potentia, quae substantiam rei necessarie naturaliterque consequitur, vere ostendit, qualis ne sit eius rei natura atque substantia. Theologi vero tum ex proĀ¬

19

pria operatione, tum ex propria potentia, intellectione tiscilicet & intellectu, animi incorruptionem argumentatur.

20

Syllogismi igitur illi verae sunt demonstrationes. Dicet fortasse quispiam, non nego demonstrationes esse, sed nobis demonstrationes esse nego. Quibus argumenta illa certa & clara non sunt, quamuis idonea ex se sint, vt certitudinem atque euidentiam pariant. O insolentem temeritatem, caeteros ex tuo ingenio metiri, exque tuis aliorum oculos aestimare. Asserere, mel quidem exnatura sua dulce esse, sed dulce tamen fuisse nemini, quia tibi non fuerit, nullum videre id posse, quod tu non videas, omnibus obscurum esse, quod tibi non pateat. Ait diuus Thomas, Ex praemissis manifeste ostendi posse, animam humanam non corrumpi cum corpore: concludit vero haec verba, Patet igitur, quod intellectus humanus est incorruptibilis, ergo & anima humana, quae est intellectiua substantia. Item. Necesse est dicere, animam intelleĀ¬i. ctualem esse incorpoream, subsistentem, incorruptibilem: a Scotus contra, non sunt, inquit, rationes patentes & necessarie. Affirmat Chrysostomus, qui philosophi de aniĀ¬ T mae immortalitate dubitent, eos ad dubitare, an in meriĀ¬ o die sit dies: & credemus nos, viros & sanctissimos & modestissimos euidentia, quam non habebant, fuisse emen titos? 2 Atque Augustinus asseuerat, philosophos quos dam naturali ratione animae, immortalitatem inuenisse: quanquam pauci, ait, idque aegre inuenerunt. Praeterea Deus non deficit in necessarijs, ad vitam inxta, naturae rationem bene & constanter instituendam. At vix homo potest vitam recte & iuste instituere, nisi & Deum esse sentiat, & animos esse immortales: vix, inquam, aut certe nullo modo. Qui enim vel sine Deo fuere vel animum putarunt cum corpore interire, eos fere perditissimis moribus fuisse memoriae proditum est. Quam omnino rem Sapiens sapienter expressit. Nam simulatque impij illam opinionem induerunt, animos mori: consequenter de omni bono futurae vitae desperantes, & nihil post mortem mali timentes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis, in auaritiam. Post haec, inquiunt, erimus tanquam si non fuerimus. Venite ergo & fruamur bonis, quae sunt, & caeterEt Augustinus confess. libr. 6. capit. postrem. nisi credidissem ait, restare post mortem animae vitam & tractus meritorum, quod Epicurus credere noluit, Epicurus palmam in animo meo accepisset. De atheis autem cum propheta illud posuisset, Non est Deus: statim subiunxit, Corrupti & abominabiles facti sunt, &c. Sic Iustinus in dialogo cum Thryphone: eorum, inquit, sententia, qui Deum me atque te curare negant, quo spectet, non est difficile cognoscere. Impunitas enim & licentia faciendi & dicendi, quae velint omnia, eos: consequitur, qui nec supplicia metuant, nec beneficium vllum a Deo spectent. Diuinae itaque procurationis fuit, vt in morum & vitae necessaria regula duces naturae ac magistos, non coniecturis & opinionibus imbueret, quae huc atque illuc facile trahe rentur, sed certa constantique ratione. Sic enim scriptum est, Qui docet hominem scientiam. Et iterum, qui docet nos super iumenta terrae, & super volucres coeli erudit nos. Quod si animantihus caeteris dati a natura sunt quidam instinctus & quasi anticipatae cognitiones, non vagae & instabiles, sed fixae firmaeque, vt ad bonum naturae cogruens recta ferantur, retrahantur a noxio: cur in eorum saltem mentibus, quos naturae auctor ad aliorum institutionem comparauit, inditas esse certas & constantes praenotiones inficiemur, sine quibus ad veritatem bonitatis non satis instructi informatique fuissent? Nec enim melior est beliuarum conditio quam nostra. Nihil vero pi get, eadem saepe verba resumere. Hinc barbarae etiam nationes poenas improbos luere cum sapientibus consense runt, atque adeo animos esse immortales. Deus enim semper ea, quae cuique naturae necessaria sunt prouidentissime curat. Quis autem communes animi corruptiones incertas esse asseueret? Sed ais tandem. Quae nam istae rationes sunt necessariae & euidentes, quae Scoto & Caietano probabiles & obscurae vise sunt? Dicam, si illud prius commemorauero quod ab Aristotele prudentissime dictum est, stultum esse aequalem in omnibus, certitudinem & eui dentiam exigere. In naturalibus quippe disciplinis minor est quam in mathematicis: in moralibus minor est etiam quam in naturalibus. At in dispari certitudine tam stultus nemo est, quin scientiae illis nomen impertiat. Syllogismi ergo illi & faciunt scire & vere demonstrationes sunn quibus & de natura & de moribus philosophamur: quamuis in eis rationibus non adeo magna aut necessitas aut eui dentia insit. Prima igitur ratio demonstratiua auctore Chrysostomo est haec. Qui animum esse mortalem ait, is neget necesse est Deum humanarum rerum esse & procura torem & iudicem. Si enim iusti migrant affecti iniurijs, im probi rerum omnium abundantia potiti, nec post mortem aut merces aut supplicium est, nulla certe est in coelo pieĀ¬ tas, quae talia curet: nulla iustitia, quae vel malos puniat vel tribuat praemia bonis. Et caetera, quae capite huius libri quarto iatius persecutus sum.

21

Respondet Scotus, argumentum hoc infirmius multo esse quam reliqua. Non enim, ait, ratione naturae notum est: esse vnum rectorem hominum secundum leges iustitiae retribuentem & punientem. Quae responsio bifariam confirmari potest. Prius quia Sapiens, cum hoc eodem argumento vsus esset, huius rei ignorationem inscitiam esse dixit sacramentorum Dei. Quod si inter mysseria Dei censet & Dei prouidentiam, & animorum immortalitatem: non est cur nos inter perspicua censeamus. Verba autem illius sic habent, Et nescierunt sacramenta Dei, neque mercedem sperauerunt iustitiae, nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum. Posterius quia Iustinus Martyr & philosophus in libr. de Aristotelis reprehensione docet, pentes non scientia, quae ad demonstrandum valet, de Deo creataque natura disputationes confecisse, sed probabili ratione suam explicasse sententiam. Et postea, Haec, inquit, satis etiam declarant, verum esse quod a nobis de pentium philosophis dictum est, eos non scientia demonstrandi de naturis disseruisse, sed coniectura verisimilique ratione suam explicauisse sententiam. Adde his, quod Diuus Thomas, hoc argumentum vbique gentium praefermisit, non praetermissurus, si certum & necessarium esset.

22

Verum enimuero nulla me huius generis argumenta mouere possunt, vt ab ea sententia discedam, quam Chrysostomo video placuisse. Habuit quippe pro re perspicua & constanti non alium negaturum. Deum esse hominum & pubernatorem & iudicem, nisi eum qui dixisset in corde suo: Non est Deus. Sed quia haec res supra, vt dixi, manifesto argumento nobis demonstrata est, & accuratius est postea demonstranda: satis nunc confectum esse arbitramur, si rationem illam, quae animae immortalitatem doceat, eo tandem ducere probauerimus, vt non possit Dei erga homines prouidentia iustitiaque constare, nisi animae incorruptio consistat. Nam quod Scotus aliter eludi hanc ratiocinationem putat, perridiculum est. Vt admittamus, ait, Deum pro meritis & praemia bonis & malis supplicia retribuere: non exigua tamen improborum vindicta est culpae turpitudo ipsa, cruciatus animi conscientiaeque flagellum.

23

Abunde vero magna merces & praemium, fructus ipse virtutis, quo mirifice delectantur probi. In quam sententiam illud Augustini citat omnium sermone contritum, Voluisti domine & ita est, vt omnis inordinatus animus sibi ipsi sit poena. Poterat & illud ex Apostolo a fferre, Mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes. Quae cum dicit, parum attente considerat, in quos laqueos incurrat. Primum enim nodum illum explicet necesse est, si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

24

Deinde Propheta non existimauit quaestionem hanc expediri posse, nisi ad fines bonorum & malorum referretur, hoc est, ad nouissima quae probos improbosque manerent. Ex praesentibus autem aut bonis aut malis illam non modo non solui, sed etiam implicari. Mei, inquit, moti sunt pedes, quia zelaui super iniquos, pacem peccatorum videns, &c. Existimabam, vt cognoscerem: hoc labor est ante me donec intelligam in nouissimis eorum. Quomodo facti sunt in desolationem, &c. Nec aliter aut Hieremias aut Abacuc huic questioni respondendum pu tauerunt. Quorum ego sensum libentius exponerem, nisi ad alia festinaret oratio. Preterea valde restrictum Deum facimus, qui suis id so lum in mercedis loco numeret: quo animo aequo imo vero retiam gaudenti ac libenti seruierunt. O praemium singulare, quod eripit spem futuri cuiusque boni, quae sola, vt ait Cicero, hominem in miserijs consolatur. Quis enim dubitet, mortalium animos in arduis aduersisque rebus spe futurorum erigi & subleuari: frangi autem & considere, si cum omnium rerum desperatione confligant? Talem mihi remp. finge, vbi pessimi ciues metum omnem poenae & futurae vindicationis abijciant, optimi vero de spe futurae gratiae ac beneficij depellantur, & cum nec probis lex adhibuerit calcaria nec improbis fraenos, ciuitas non dico bene morata, sed ne esse quidem poterit. Ita qui eam, sine praemio poenaque constituit, hunctu ipse stultissimum iudicabis. Quale ergo est eius reip. Deo procurationem administrationemque tribuere, quam nemo vir sapiens sibi assignari pateretur? Demonstratum est: igitur, animas esse inimortales, tam euidenti & necessaria ratione, quae refelli non valeat, nisi Deum facias aut improuidum esse & negligentem rerum hominis, aut eam stulte vrbem constituisse, in qua nullus supplicij timor sit, praemij expectatio nulla.

25

At Sapiens ait, animorum incorruptionem ad Dei sacramenta pertinere. Primum id ego negare vere possum. Nec enim rem hanc ille in mysteria retulit, sed quod via impiorum prosperetur, quod vbique relinquant laetitiae signa, quod opprimant pauperem iustum, nec viduae parcant, &c. & in his omnibus Deus non taceat modo, verum etiam probos duriter & acerbe, improbos contra blandem & molliter tractare videatur. Haec scilicet Dei sacramenta sunt, quae humana ratio conprehendit, aut vix aut nullo certe modo. Deinde sunt naturales res quaedam in oculis omnium clare positae: aliae latentin occulto tenebris densissimis circunfusae. Quae naturae mysteria rectissime dixeris. In his, fateor, animi immortalitas est, quae a paucis quidem, idque difficulter, sed inuestigari tamen atque inueniri potest. Iustini autem verba magna ex parte vera sunt at vniuersas demonstrationes philosophis eripere, tun absurdum est, tun Paulo etiam contrarium, quemadmodum refutando septimo argumento patefiet. Nam D. Tho. eiusmodi argumentationibus vti non solet, quanuis sint liquidae & exploratae. Cauet enim ne argumentando de genere in penus transeat, quod Aristoteles in demonstrandi arte docuit esse vitiosum. Constat vero in hac ratiocinatione a Dei prouidentia & iustitia ad animi incorruptionem transiliri, quae in eodem genere non existunt. Verum de prima demonstratione satis. Secunda est huiusmodi, vt a proteruis refelli queat, a viris recte institutis non queat. Eam vero in probatione quartae propositonis postremam fecimus. Confirmat illam Cicero in hunc modum. Sicut satis probatur Deum esse, quia nulla natio tam fera est, quin Deum habendum sciat, ita apud omnes gentes communi consensu firmatum est, animos defunctorum interitu esse liberos. Quam omnino rem funeris caeremoniis testatam esse voluerunt. Nec enim eas corporibus impartirent, nisi animos sacros esse ac diuinos in animum induxissent. Hinc vero, vt Cicero affirmat, & mercedem funeris sepulturaeque constitui, nefas esse putarunt, & brutis animantibus huiusmodi honores negauerunt. Quas duas rationes sapiens, vt mihi videre videor, perstrinxit. Vnam, cum ait: Nec mercedem sperauerunt iustitiae: alteram, cum subdit, Nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum. Sane qui iudicat, vnum esse interitum hominum & iumentorum, is cum animum suum summa ignominia & dedecore afficiat, non hominum ritu ac religione, sed sepultura asini sepeliendus erat: vt dignum haberet sua opinione & sententia funus. Sed de secunda ratione hactenus. Tertiam significat magis scriptura quam explicat, cum euestigio subiicit,. Quoniam Deus creauit hominem inexterminabilem, & ad imaginem similitudinis suae fecit illum. Hominem quippe ad imaginem Dei esse factum, eo quod natura intellectualis est, verti in dubium non potest. Ex ea ergo parte homini incorruptio conuenit, qua intellectum habet. Animum igitur, vnde homo intelligit & similis Deo est, inexterminabilem esse oportet. Quae ratio, quoniam ex hominis natura & forma propria ducitur, atque adeo non ex alienis & extraneis, sed ex propriis aptisque principiis, diligentius nobis & illustranda & ex- ponenda est. Id quod D. Tho. diuine fecit: intelligebat enim hanc esse certam expeditamque viam, qua ad animi immortalitatem veniretur.

26

Primum igitur fundamentum huius demonstrationis est, formam omnem intellectualem esse subsistentem, hoc est, esse eius non a materia pendere. Hanc propofitionem ostendit D. Tho. 2. con. gen. c. 51. Quia intellectus non eget corpore sustinente: cum intellectio nec recipiatur in corpore, nec per corpus fiat. At dicis, Non eget corpore quidem tanquam subiecto, sed eget tanquam obiecto. Verum hoc duobus modis manifeste refellitur. Primum enim Animal non esset per se subsistens, quia indiget ad propriam operationem externis obiectis. Deinde id, quod per accidens alicui conuenit, non variat iudicium de natura rei. Vt lapis, qui in loco superiore detinetur, &c. Cum ergo anima intellectiua ex natura propriae operationis non sustentetur a corpore, consequens est, quod per se non pendet ab illo. Quia actus non potest per se a corpore pendere, nisi tanquam a materia & subiecto, in quo recipitur. Vide 8. Tho. in qe de ani. q.14. & 2. contra gemc. 55. & 79. Certe si intellectio in corpore susciperetur, nec omnes res sine discrimine intellectus perciperet, nec vniuersale cognosceret, sed solum singulare. Quod si huiusmodi argumenta tibi euidentia non sunt, memento nec caeteros ex tuo ingenio aestimandos esse, neque hic euidentiam mathematicam requirendam. Sed iam tempus est, vt obiectiones oppositas repellamus.

27

Prima ergo sic repellitur. Fidei quaestionem duobus modis interpretari possumus, & ex natura sua & quo ad nos. Ex natura sua illa fidei quaestio est, quae est a Deo ecclesiae reuelata, quauis a plerisque ignoretur. Vt spiritum a patre filioque procedere, ipse spiritus apostolis reuelauit. Item, animas sanctorum, statim vt a corpore exierint, videre Deum. De quibus licuit olim varie sentire, & sine fidei discrimine aut affirmare aut negare, cum neutra res scilicet erat plane ab ecclesia definita. Ita quo ad nos non semper fidei quaestiones, illae sunt habitae, sed salua fide viri quidam docti contrariam veritati sententiam tenuerunt. Quomodo asseruit Augustinus non esse fidei quaestionem, num anima rationalis ex traduce sit. Nunc autem cum post ea tempora Theologorum fidelisimque omnium consensu firinatum sit, animum non per generationem, sed per creationem existere, sine dubio ad fidem illa quaestio pertinet. Nec tamen si hoc fuit aliquando in controuersia positum, eadem de animae immortalitate causa subest, quae nunquam est a catholicis in dubium vocata. Sed de primo argumento satis.

28

At secundo nil est difficile respondere. Cum videamus, non solum sub infideli principe, quales Romani tunc erant, sed sub imperatore catholicomultos in Germania nunc publice manifestas haereses profiteri. Tantum refert principes habere, & fideles, & qui haereticorum insolentissimam temeritatem coercere, tum velint tum etiam possint. Praeterquam quod vbi factiones sunt, ibi fauore partium, in rep. tolerantur, quid dico tolerantur? quaerumtut, fouentur, stringuntur homines teterrimi ac sceleratissimi. Hoc in statu res Iudaeorum publica cum esset, non est sane mirandum, si Saduccaeos ferret carnalis populus, homines videlicet factiosos, qui & carni vsque adeo inseruirent, vt omnem spiritum esse negarent. Quemadmodum autem gentes tales esse volebant deos, quales ipsi etiam essent, nempe adulteros, bellatores, raptores, sic plebs vitiis corrupta eos vult habere religionis praesides, qui non religati sint, sed liberi, non spiritus serui, sed mancipia carnis. Verum in argumento facillimo refutando plura quam necesse erat verba consumpsimus.

29

Tertium vero breuissime refellemus. Nam primum illud testimonium certissime probare animorum immortalitatem ostensum est a nobis paulo ante. Secundum etiam quantum momenti habeat, nunc nunc explicabamus. At tertium nulla responsione eludi potest. Si enim homines animam non possunt occidere, corpus autem occidere possunt, certum est, animas non cum corporibus interire. Item si animas Deus mittit in gehennam, non ergo cum corpore moriuntur. Quartum denique Caietanus affirmat, probarequidem simpliciter animae immortalitatem, vnde Sadducaeos de resurrectione vinceret, qui ideo negabant mortuos resurgere, quia credebant cum corpore animam mori. Per synecdochen autem scriptura nomina Abraham, Isaac & Iacob, pro animis eorum vsurpat. Quo loco Ambrosius Catharinus eum, vt saepe alias, sine causa reprehendit. Coarguit enim Theophilactum, imo vero Hieronymum, qui Caietano illius auctor sententiae fuit. At D. ThO. exposito praeclarior est. Non repugno. Nec D. Tho. solum illum locum sine figura intellexit, sed Chrisostomus Theophilactus etiam atque Ambrosius. At dicis. Quomodo Abraham illo tempore viuus erat? Respondet Chrysostomus, quomodo Adam posteaquam de ligno vetito comedit, sententia tamen prolata mortuus erat, sic Abraham pollicitatione resurrectionis certissima viuus erat. Alioqui, quid sibi ecclesia vult, cum ait: Regem cui omnia viuunt, & cui non pereunt corpora nostra? Ac de tertio argumento hactenus.

30

Quartum autem iam ante expeditum est. Diximus enim in 7. huius operis libro, sanctos veteres non tam humanas disciplinas, quam diuinas literas coluisse. Quae causa fuit, vt in rebus naturae perobscuris ratione vulgari contenti essent, nec meliores requirerent. Conclusionum itaquo naturalium a philosophis petenda demonstratio est, praesertimque, a D. Tho. perfecto mea sententia, philosopho, cuius admirabilem naturam & ingenium cum gratia perfecisset, tum vbique alias, tum in libro contra gentes maxime quidquid expeti ab hominis ingenio poterat, id vnus videtur ad miraculum praestitisse.

31

Sed Scoto, Ianduno, Caietano, rationes probabiles visae sunt, non item necessariae. Scotus porro & Iandunus, nam de Caie. dicam postea, videntur demonstrationes Mathematicas quaesiisse. Si enim sapere ad sobrietatem vellent, & rei naturam, de qua disseritur, attente perpenderent, sane intelligerent, rationes, quae animae incorruptionem probant, non suadere, sed vincere, si non proteruum & repugnantem, at certe docilem hominem, & ad discipline leges bene informatum.

PrevBack to Top

On this page

Caput 13