Prooemium
Prooemium
In Librum duo decimum prooemium. FRatrem Franciscum Victoria Lector optime, eum quem summum Theologiae praeceptorem Hispania dei singulari munere accepit, solitum dicere audiui, postquam ab illius schola discessi, se ingenio meo quidem egregie delectari: sed id vereri, ne huius excellentia quadam elatus & exultans immoderate iactarer, & grandior effectus, non laete modo & libere ingrederer, sed temere etiam ac licenter praeceptoris vestigia conculcarem. Audierat enim me opinionem ipsius vnam & item alteram non probasse. Vellem autem de nobis ea vere dicerentur, quae ille pro nimia sua in filium indulgentia dicebat. Sed si minus imitatione tantam ingenij praestantiam consequi possumus, voluntate certe proxime accedimus, magistrumque conamur exprimere. Nimirum si doctrinam meam approbet quispiam, quae vtinam eruditoriam opirione digna esset: si in rerum iudicio prudentiam, quae vtinam esset. diona nostro cognomine: si oretionis cultum, quem elegantiorem adhibere soleo, quam consuerunt scholastici in libris suis: in hoc sumus docti, prudentes & facundi, quod virum hunc rerum earum omnium ducem optimum sequimur, atque eius praeceptis monitisque paremus. Quod vero ad animi moderationem attinet, quam vir in me modestissimus desiderabat, in eo dedi operam, vt timorem illius ego fallerem. Effecerim an non, alij incorruptius iudicabunt. Sane si qua in me temeritatis culpa est, vix eam excusatione alicuius rei regere & adumbrare possum: qui sciam, parum ingenium valere quamlibet excelles & eximium posse, nisi prudentis intelligentiae freno, & definita animi immoderatione gubernetur. Quanquam illos probare non soleo qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti, vt Fabij verbis vtar, nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere. Theologo nihil est necesse in cuiusquam iurare leges. Maius enim est opus atque praestantius ad quod ipse tendit, quam vt magistri debeat ve stigijs semper insistere, si quidem est futurus Theologiae laude perfectus. Memini de praeceptore meo ipso audire, cum nobis secundam secundae partem coepisset exponere, tanti Diui Thome sententiam esse faciendam, vt si potior alia ratio non succurreret, sanctissimi & doctissimi viri satis nobis esset auctoritas. Sed admonebat rursum, non oportere sancti doctoris verba sine delectu & exami ne accipere, imo vero si quid aut durius aut improbabilius dixerit, imitaturos nos eiusdem in simili re modestiam & industriam, qui nec auctoribus antiquitatis suffragio comprobatis fidem abrogat, nec in sententiam eorum ra tione in contrariam vocante transit. Quod ego praeceptum diligentissime tenui. Non enim vllam, non Diui Thomae dico, sed ne magistri mei opinationem quidem reuocaui ad arbitrium meum: nec cordi tamen fuit iurare in verba magistri. Nam & vir erat ille natura ipsa moderatus: at cum Diuo etiam Thoma aliquando dissensit. Ma ioremque, meo iudicio, laudem dissentiendo quam consentiendo assequebatur: tanta erat in dissentiendo reuerentia. Sed haec hactenus. Multa enim saepe laudandi praeceptoris nostri gratia dicemus. Nunc ad reliquas partes proposit operis reuertamur. De locroum vsu tres libros pollicitus sum. Vnum in scholastica pugna, alterum in scri pturae sacrae expositone: postremum speciatim aduersum fidei Christiane singulos inimicos hereticos, Paganos, Iu daeos, Saracenos. His enim rebus. 12. 13. & 14. librum impartiui. Atque, vt ad praeceptorem redeam, locorum vsum in scholae concertatione praesertim si tractare ille voluisset, grauissime & copiosissime potuisset scribere. Sed quoniam nulla eius ingenij monumenta mandata literis, nullum opus eruditionis, nullum doctrinae munus extat: nos ad huius rei scribendae operam omne studium curamque conuerti mus. Cum enim tota Theologia frigifera & fructuosa, nec vlla pars eius inculta ac deserta sit, nullus feracior in ea locus est nec vberior, quam de locorum vsu & argumentis, quae a locis theologiae ducuntur. Quare quantum conniti animo possum, quantum labore contendere, si scribendi haec labor est potius quam voluptas, tantum faciam, vt efficiam, ne cum omnia a praeceptore mihi harum rerum principia suppeditata sint, ipse mihi praeceptori item meo videar defuisse. Huius enim clarissimi viri eruditionem memoriae prodimus : atque ei & si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen studio meritam gratiam debitamque referimus. Quanquam postulo ab ijs, qui haec in manus sument, vt maius quiddam de magistro meo, quam quantum a me exprimi potest, suspicentur.
On this page