Caput 2
Caput 2
Superuacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco, sed de quibusque aliis disputationem. Cap. secundum.
EGo vero cum Lutheranis quotiescunque me compaLro ad disserendum, repente a me auertitur oratio mea, & omnis statim mihi disputandi ratio tollitur. Quo namque consilio aduersum hos disputare aut debeam, aut possim, qui cum omnia Theologiae principia tollunt, tun vna fere sola asseuerandi audacia vtuntur, quae illis perpetua est pro locis dialecticis theologicisque omnibus? Quid ego contra hos scribam, qui nullam in ecclesia legem esse volunt, per quam scripture sensa finiantur? Sed suo cuique ingenio esse vtendum, nec id sentire oportere, quod alii senserint, sed quod ratio propria praescripserit. Quid autem stultius, quam cum eo disputare, qui nihil admittit nisi scripturae verba, sed huius interpretationem sibi vni reseruans, reliquos omneis existimat miris modis hallucinari? Machumetus ne si res esset via & ratione explorata, in male suscepta causa cedere cogeretur, omnem disputationis aditum lege suis edita praeclusit. Et Lutherus disserendi principia suis vniuersa tollens, si disputationem instituat, nec aditum nec exitum poterit reperire. Perinde enim est, scripturas solas sine lege & pro cuiusque interpretatas arbitrio accipere: ac si nullum fixum certumque disserendi principium acceperis. Quapropter miseri Lutherani, haud secus atque Saraceni, nec suas nec magistri possunt ineptias deprehendere: nec nos cum iis disserendo aliud possumus, quam tempus, & operam ludere. Qui tamen haberent ius suum disputandi, si principiorum aliquem delectum reliquissent, vt ad veritatis inuentionem aditus esset. Nunc autem nulla principia relinquunt. Vana igitur cum eis erit & futilis disputatio. Omnino enim meminisse debemus, id quod ab scholasticis saepissime vsurpatum, iam quasi in prouerbii consuetudinem venit, contra negantem principia, quoniam frustra id fiat, non esse disputandum.
Accedit eodem, quod paradoxa cum communi sensu pugnantia afferunt, quae si vis argumentando refellere, res minime dubias argumentando dubias facis. Cum enim illa, quae in syllogismo antecedunt, vt fidem aliquam faciant, certiora notioraque esse oporteat his, quae ex antecedentibus consequuntur, verendum sane est, quando Lutheranorum placita coarguimus, ne res maxime absurdas minore euidentia refellentes, peccatum hoc ratiocinationis vitiosae ineptaeque peccemus.
Nec vero huius rei explicandae gratia longe exemplapetenda sunt, cum habeamus in manibus. Etenim, vt hanc, quam modo dixi, opinationem Lutherani tueantur, ponunt primo sacras literas non habere plures sensus. Falso autem illud ponunt, sed demus hoc eis liberaliter. Assumunt deinde, in scripturis sensum illum vnum certissime familiarissimeque doceri. Nec esse eas velut caeneum quemdam nasum in sensum, omnem flexibiles: sed potius esse per se expositas & in promptu cuique sine magistro & docente patere. Quibus egregie sciteque positis, iam facile conficiunt, sacris libris intelligendis, nec veterum traditionem, nec ecclesiae iudicium expectandum. Quae omnia, cum & per se sint falsa perspicue & scripturis ipsis vehementer repugnantia, si contendam ego ex aduerso refellere, aqua mihi, vt dicitur, haerebit. Qui scilicet intelligam, quam sit ridiculum confutare velle vanas commentitiasque sententias, portenta non disserentium Theologorum sed hominum somniantium, quam stultum cuilibet opponenti contraria respondere, quam inutile faces in meridianam solis lucem inferre, quam denique ociosum in re manifesta periclitari. Petrus ait, in Paulinis epistolis esse quaedam difficilia intellectu quae indocti homines & instabiles deprauant ad suam ipsorum perditionem. Hi vero contra aiunt, omnes Pauli epistolas esse intellectu facillimas. Paulus perfectis sapientiam loquitur in mysterio absconditam, paruulis autem lac potum dat, quoniam ferre aliud non possunt. Isti sine discrimine omnes, ac si Deo placet, inter pocula vniuersa scripturae sacramenta deuorant, & solidum etiam cibum struthionum more concoquunt. Sapientibus & prudendentibus quaedam pater abscondit, istis omnia reuelauit. Filius discipulis suis aliquando in parabolis est locutus, nis palam semper Ioquitur, & prouerbium nullum dicit. Liber in Apocalypsi septem sicillis signatus ostenditur, quem cum dederis homini scienti siteras vt legat, respondebit tibi, non possum: signatus est enim. Et his librum agnus aperuit, aperuit item oculos, vt videant quae nos miseri & caeci videre non possumus. Imo quae Origenes, Basilius, Gregorius, Chrysostomus, Ambrosius, Hieronymus, Au gustinus, Hilarius non viderunt. Eunuchus ille actorum Apostolicorum tam religiosus, vt relicta aula regia de extremis mundi finibus veniret ad templum, tam diuinae legis amator, vt etiam in vehiculo sacras literas legeret: non poterat Esaiam intelligere nisi aliquis eum doceret. & ab istis prophetae omnes sine magistro & interprete intelliguntur. Breuiter, vt Hieronymus ait, nulla ars, sine praeceptore percipi potest, sola scripturarum scientia est, quam hi passim sibi omnes vendicent, praesumant, doceant antequam discant. Sunt in libris sacris loca plurima, in quibus tanta difficultas & obscuritas inest, vt post veterum omnium interpretum vigilias, studia, operas, adhuc vix a doctissimis & optimis quibusque intelligi posse videantur: Et multitudo imperita, in qua nec ratio inest, nec iudicium, vniuersos scripturae locos facile expediet atque interpretabitur: Itamne facile est expedire, vt reliqua taceam, Hebraei sermonis ambiguitatem, tropos vel vetustate obscurissimos, phrases alienas ab hisce linguis, quibus assueuimus, nostris inaudita prouerbia, parabolas peregrinas, translationes interdum etiam longissime petitas? Expone mihi facile, si potes, prouerbia Salomonis & cantica: Exechielis, Danielis, Esaiae, Hieremiae, prophetias: Dauidicos psalmos expone: & si exposueris, tum ve ro libri sacri, nec sunt difficiles neque obscuri. Quis sapiens, ait Oseas, & intelliget ista: intelligens, & sciet haec? Et Salomon: Quis talis vt sapiens est? Et quis cognouit solutionem verbi? Atqui sapientes sunt omnes isti, & lumma facilitate difficillimas scripturae quaestiones soluunt. Quod si scripturae in varium sensum torqueri flecti que non queunt, quomodo haereses omnes ex praua intelligentia scripturarum ortae sunt? At hoc solum tradentibus Hilario. 2. lib. de Trinit. Hieron. ad Galat. 1. Ireneo lib. 1. aduers: haeres: c. 1. Augustino in Ioannem tractat. 18. Vincentio Lirinen. contra propha. noua. septima synodo. Acti. 6. sed manifesto etiam experimento coonouimus. Vnde vero inter ipsos quoque Lutheranos de rebus maximis, controuersiae, si scripturae in varios sensus non flectuntur? Nam illa verba, hoc est enim corpus meum, alij proprie, alij per tropum accipiunt. Quae cum ita sint, alia ratione atque isti dicunt scripturae diuinae inuestiganda te nendaque intelligetia est. Si enim ad priuatam haec regulam dirigatur, vnde euincetur Eluidius de perpetua Mariae virginitate? Vnde Arius de vera Dei in Christo natura? Imo vero vnde constabit huius ne an illius intelligentia vera sit, si scripturas cuique liceat pro suo ingenio interpretari? Cum enim variae erunt, vt fit, de eodem scripturarum loco sentetiae, quae certa sit, eam nemo praestabit. Ii enim omnes, qui inter se dissentient, pari ratione suum quisque, sensum tuebuntur. Hoc enim morbi fere innatum est homi num ingenijs, yt cedere nesciant simul atque res in contentionem vocata est. Quae postquam incaluit, hoc cuique vide tur verissimum, quod temere etiam tuendum susceperit. Aut igitur sensum quisque suum certum habet, & redibit insania veterum, quam Arist. 4. Metaphy. lib. manifestis argumentis explosit: Aut nullius sententia certa erit, & praeterquam quod dissidiorum nullus erit finis, nullum habebimus certum fidei Christianae iudicium, sed ex sua opinione quisque, suam sibi fidem affinget. Ita fides catholica nulla erit. Ac re vera ridiculi Lutherani sunt, qui postulent, vt ipsis sacras literas interpretantibus, ac nouo quidem mirabilique more interpretantibus, certa fides habeatur. Non est creditum Apostolis, vt salse ridet Erasmus, donec multa magnaque miracula fidem adstruxissent doctrinae, & nunc quilibet sibi postulat credi, quod affirmet se habere spiritum intelligentiae, cum nullus eorum tamen ne equum quidem claudum sanare potuerit. Multa praetereunda sunt, ne quid habeat iniucunditatis oratio: & tamen multa dicuntur, quae aperte horum insaniam refutent. Sane nisi Cochlaeus in epistolis ad Germaniae principes & ad Bernenses anteuertisset, exemplis positis periculum facerem, & in illis varie in vtranque partem luderem, vt vel hoc ipso periculo compertum esset omnibus, quam non sit difficile vnumquodlibet thema e sacris literis aut probariaut improbari, si pro suo eas quisque ingenio interpretetur. Quanquam, fateor, nonnulla sunt scripturae loca, quae in alium atque alium sensum trahi, ne a contentiosis quidem possunt. Quis enim illud torqueat, quod Paulus ad Corinthios scripsit, alij per spiritum dari sermonem sapientiae, alij sermonem scientiae, alij interpretationem sermonum? At isti omnia ecclesiastici corporis munia confundunt, istis totum corpus est oculus. Omnes siquidem spiritu doctore intelligunt scripturae vniuersa mysteria. Sed bene habet, quod vel Lutherus ipse quaedam in psalmis loca se non intelligere confitetur. Bene habet, quod doctores in ecclesia Christus dedit, non omnes, sed quosdam, ad consummationem sanctorum in opus ministerij. Verum de his & multa in secundo libro disserui, & plura adhuc in septimo disserentur: Non quo ad uersum Lutheranos pugnam inire velimus, qui clausis, vt dicitur, oculis more Andabatarum pugnant. Sed quo videant catholici, cum omnes locos ratione animoque lustrauerint, nullum esse certiorem, nullum stabiliorem, nul lum denique sacris literis exponendis magis necessarium, quam is, quo ecclesiae traditio continetur. Quo est detestabilior Lutheranorum impudentia, qui hunc locum labefactare ac funditus delere nituntur. Sed vt haec omnis quaestio semel hic, vbi proprius est locus, constituatur, aliquot fundamenta iacienda sunt, quae Theologiae fideique simul neruos ac vires continent.
On this page