Caput 5
Caput 5
Ec vero audiendi sunt illi, qui reprehendunt & irria TNdet, quod eorum hic testimonia referamus, quorum tamquam in propria causa iudicium merito & optimo. iure detrectare aduersarij possunt. Non enim pontificum Romanorum causa isthaec propria erat, sed ecclesiae gentiumque omnium communis. Atque, in ijs testibus quidam Latini erant, alij Graeci, partim Hispani, partim Affricani, partim Galli & Germani, quibus fere hominibus ecclesiae Ro manae causa non solum propria non erat, sed erat etiam aliena. Fuerunt quoque in his viri plurimi adeo graues integrique, doctrina, vita, moribus, vt eorum fides, suspecta esse nec debeat nec vero possit. Accedit, quod nonnulli ex his vel apostolorum fuere discipuli, vel illi certe seculo proximi, cui nullam fictionis notam inurere nisi impijs, & perfrictae fontis, hominihus permissum est. Sed ne vllus tergi uersandi locus relinquatur, libet quoque sanctorum Veterum, qui Romani pontifices non fuere, testimonijs vtiNam ij causam cur aut ignorarent aut fingerent nullam profecto habuerunt. Irenaeus lib. 3. aduersus haere. cap. 3 Sed quoniam omnium ecclesiarum numerare successiones valde longum est: maximae & antiquissimae, & omnibus cognitae, a gloriosissimis duobus apostolis Petro & Paulo Romae fundatae ecclesiae, eam quam habet ab Apostolis traditionem & annunciatam hominibus fidem, peruenientem vsque ad nos, indicantes confundimus omnes eos, qui praeterquam oportet colligunt. Ad hanc enim ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse est omnem conuenire ecclesiam, hoc est, eos qui sunt vndique fideles, in qua semper conseruata est ea, quae est ab aposto lis traditio. Hactenus Irenaeus. Qua re persuasus Augusti nus contra epistolam Manichaei. c. 4. Multa sunt, ait, quae in ecclesiae gremio me iustissime tenent. Tenet ab ipsa sede apostoli Petri, cui pascendas oues suas dominus commendauit, vsque ad praesentem episcopatum facerdotum successio. Hanc etiam apostolicam cathedram & principatum in Romana ecclesia agnoscit idem Augustinus in epi. 162. ad Glorium & Eleusium, & in epi. 1O6. ad Pauli num, & in Ioan. tract. 56. & lib. 2. contra Pelag. & Celest. & lib. 2. contra Donatist. c. 1.
Cyprianus lib. 1. epi: in epistola ad Cornelium, & lib. 4 in epist. ad Pupianum, & in tract. de simpl. Prael. eandem sententiam apertissime tenet.
Ambrosius quoque eiusdem rei testis est clarus, in lib. de excessu fratris sui Satyri. ca. 7. & sermone 47. de fide Petri.
Cyrillus apud D. Tho. in libello contra errores Graeeorum multo euidentius quam autores caeteri huic veritati testimonium perhibet. Nec mireris, quod in libris The sau, e quibus loca illa a diuo Tho, referuntur, ea nunc re perire non licet. Detruncarunt enim haeretici librum illum, & quae in eo ad Romani pontificis auctoritatem pertinebant, haec eraserunt omuia. Quod idem in commenta rijs Theophilacti super Ioannem haereticos fecisse, a viris hodie catholicis & deprehensum & patefactum est. Quanquam non omnes libri Thesau. Iatini facti sunt. Nam in syno. 6. citatur. 32. liber, qui nobis non est redditus.
Maximum quoque refert Diuus Thom, eandem sentenI. tiam non asserentem modo, verumetiam eo argumento confirmantem, quod Paulus apostolus ad Petri magisterium venit, formam videlicet futuris praestans, vt ad Potri successores Romanos Pontifices simili causa recurreront.
Hieronymus insuper in epistola ad Damasum de nomine hipostasis, huius rei testis locupletissimus est. Cuius verba retulit Gratianus. 24. quaestione. 1. capit. Quoniam vetusto. Nam quod ea. causa & quaest. cap. Haec est fides. refertur, ex explanatione Symboli ad Damasum, consulto praetereo: quoniam Erasmus eam epistolam Hieronymi esse negat. Sed bene habet, quod illa ad Damasum de nomine hypostasis Hieronymi sine controuersia est. Adde, quod lib. 1. apolo. aduersus. Ruffinum, pro eodem habet, quempiam Romanam fidem tenere & catholicum esse. Bernardus quoque a nobis facit in opist. 131. ad Mediolanenses, & 166. ad Innocentium, & 189. ad eundem, & 237. ad Eugenium, & 242. ad Romanos. Referrem alios, nisi hi satis abundem essent ad eius rei faciendam fidem. Quid enim? tot tantorumque patrum consentiens, conspiraus, continuataque sententia, quem non coget, ea quae dicuntur comprobare? Praeterquam quod ea sentiunt, quae sanctarum etiam synodorum testimonia confirmant, id quod capite sequenti demonstrabitur.
On this page