Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

1

cap. Septimum, Rationibus Theologiae probat Romonum Pontifitem fidei controuersiis finieudis errare non posse.

2

ROmanum Pontificem in Petri locum, fidem auctori. TRtatemque succedere, ecclesia ab Apostolorum tempore semper agnouit. Quod, quoniam totius orbis consensione vsuque firmatum erat, ne Ariani quidem negare potuerunt, vt Sozomenus lib. 4. histo. trip. c. 15. & 16. prodidit. Ad Romanam porro sedem episcopos ecclesiarum in causis quibusque grauissimis prouocasse, ab ilhius ore fideles, fidei semper oracula petiisse, illius iudicium catholicos omnes in religionis controuersiis ex- pectasse, illius denique & vim & auctoritatem sacra omnia efflagitasse concilia, adeo certum & manifestum est, vt sim ego ineptus, si velim ostendere. Quibus ex rebus, quoniam negari non possunt, conflatur & efficitur id quod quaerimus argumentum, quo ex multis magnisque, haud facile quis dixerit aliud, aut euidentius, aut certius. Si enim legum Christi interpres nullus sanior est, quam perpetuus ecclesiae vsus, ecclesia vero in fidei religionisque quaestione ac caeteris grauissimis controuersiis non ad Antiochenum, Alex- audrinum, Constantinopolitanum, Ephesinum, Mediolanensem, Parisiensem, Coloniensem, Toletanum aut Bracharensem episcopos, sed ad Romanum omni semper aetate recurrit: quis dubitet, hunc esse, quem vt successorem Petri, ita quoque doctrinae apostolicae magistrum quaestionumque de fide iudicem habemus? Nam si aliquem eiusmodi post Petrum, ecclesia instituenda atque in veritate continenda reliquit Christus, nimirum aut hic est, aut nullus est. Quippe cum de aliarum ecclesiarum episcopis nulla quaestio sit, quin non fuerint loco Petri, vniuersalis ecclesiae doctores pastoresque a Deo dati. Romanus igitur episcopus, ecclesiae vsu interpretante, ille est, cuiDominus in Petro ait, super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, & tibi dabo claues regni coelorum, & quodcunque solueris, &c. ac rursum, pasce oues meas, & iterum, ego rogaui pro te, vt non deficiat fides tua, & tu confirma fratres tuos. ¬

3

Quid quod ipso etiam rerum experimento compe¬ rimus, Christi de Petro & successoribus vaticinia in ecclesia Romana manifestius impleri? Hanc enim constat, fixam & immobilem, orbe etiam toto, omni illam machinarum genere quatiente, in fide & auctoritate Petri permansisse. Et cum caeteras Apostolorum ecclesias, vel ab infidelibus occupatas, sine fidei vestigio, vel ab haereticis aliquando affectas viderimus: at aduersum hanc vnam Romanam sedem, nec Pagani, nec haeretici praeualere potuerunt. Pugnatum est siquidem vehementer, non a Graecis solum, sed ab aliis plerisque totius orbis episcopis, vt hoc Romanae ecclesiae priuilegium labefactaretur. Atque habebant pro se illi quidem & imperatorum arma, & maiorem ecclesiarum numerum: nunquam tamen efficere potuerunt, vt aut Romani pontificis potestatem abrogarent, aut in alium transferrent episcopum. Quin imo qui a Romana quidem Sede defecerunt, hi schismatici semper, in ecclesia sunt habiti: qui vero huius sedis de fide iudicia detrectarunt, haeretici. Quae profecto omnia satis ostemdunt, non humano, sed diuino decreto ecclesiam Romanam, & caeteris esse praepositam, & Petri priuilegia iure sibi suo vendicasse, & eam demum petram esse, supra quam Christus vniuersalem construxit ecclesiam, aduersus quam portae inferi praeualere, non possunt. Quod ni ita esset, qui potuisset ecclesia Romana tot tamque magnis principibus repugnantibus, tam multis haereticis contradicentibus, tam variis ecclesiis defectionem molientibus, obsistere? Quod si commentitia vanaque opinione hoc Romantepiscopi priuilegium Theologi asseruissent, non tam stabilis sententia permaneret, nec confirmaretur diuturnitate temporis, nec vnam cum seculis aetatibusque hominum inueterasset. Etenim videmus opiniones fictas atque vanas, viris presertim eruditis aduersantibus, diuturnitate extabuisse. Opinionum enim commenta delet dies, fidei iudicia confirmat. Adde, quod Apostolicarum traditionum synceritas non posset ad nos vsque seruari, alias ecclesias haereticis episcopis toties occupantibus, nisi vna sedes Apostolica, inter tot orbis tumultus, fixa intemerataque consisteret. Adhaec cum concilia & prouincialia & generalia sine Romani pontificis auctoritate nonnunquam errauerint, nonnunquam autem, si Romani episcopi auctoritate firmata sunt, satis persuasum esse debet, conciliorum atque adeo totius ecclesiae firmitatem a Romano pontifice deriuari. De quo, quoniam in loco superiore multa diximus, illinc lector assumet, quae ad huius argumenti explicationem pertinebunt. Atque si definienda fidei quaestione Romanus episcopus errare posset, redditur statim incerta nobis multarum haeresum condemnatio: pleraeque enim non sunt damnatae per generalis concilij, sed per Romanae ecclesiae iudicium & decretum.

4

Preterea, si inter patres concilij est controuersia, vel de intellectu sacrarum literarum, vel de vno quolibet libro an canonicus sit, necne, vel de alia huius generis quaestione, ad hanc litem componendam iudicem ponere necesse est, cuius tamen, si errare possit, incertum iudicium erit. Iudex autem inter patres concilij dissidentes nullus in ecclesia nisi Romanus episcopus est agnitus.

5

Praeterea, ecclesiae consuetudo hoc manifeste declarat. Nunquam enim admissa est appellatio in causis fidei a sede Romana, sed haereticos ab ea iudicatos ecclesia semper haereticos etiam iudicauit. Et certe si Romanae sedis iudicium fallax esset, concilij vero esset verax & certum, naturae rationi veraeque Theologiae is aduersaretur, qui appellationem a pontifice ad concilium denegaret.

6

Quo vno argumento ostendit Gelasius, Sedem Apostolicam de tota ecclesia iudicare, ipsam vero ad nullius pertinere iudicium. Iam illiusmodi appellationes, in fidei praesentim dogmate, ecclesia nescit, nam ijs haeretici solum vtuntur. Quod si ad singulos haereticos condemnandos opus esset congregare generale concilium, cum id saepenumero non modo difficile verum etiam impossibile sit, licebit profecto interim haereticis impune viuere, donec synodus e tota ecclesia cogatur. Id si alienum esse constat a Christi prouidentia, fateamur potius Romanae sedis auctoritatem satis esse ad haereses reuincendas. Ita fiet, vt huius tribunalis de fide iudicium certum omnino habeatur. Quid, quod non solum ecclesiam catholicam credimus, sed etiam Apostolicam? At ecclesia dam Romana patrum fideliumque consensu Apostolica dicitur: cum reliquae omnes iam inde a multis annis hoc co gnomen amiserint.

7

Sed quaeris, Erit ne haereticum asserere, Romanam ecclesiam degenerare quoque vt caeteras posse, & Aposte licam etiam sedem a fide posse Christi deficere? Huic quae stioni breuiter respondemus. Nolumus hic nos ecclesia sententiam praeuenire, sed si ad generale concilium referatur, haereseos nota errori illi inuretur. Nec enim video cur, quid ipse sentiam de hac re non audeam dicere. Qua eo melius cernere mihi videor, quod & eam propius diligentiusque contemplor, & sine affectu perturbationeque contemplor. Quod si in hoc erro, quod Romanae sedis prinilegia a Christo illi concessa & tueor, & contradicen tes haereseos nomine condemnandos esse credo, non solum tuto, sed libenter erro: nec mihi errorem vtilem, quo etiam delector, sine rationis praesertim vi extorqueri volo. Nam me non solum ratio ac disputatio impulit, vi ita crederem: sed nobilitas etiam sunmorum Theologorum & auctoritas. Hieronymus prophanum esse & periturum dicit, qui cathedrae Petri & Romanae sedis fidem non fuerit secutus. Cyprianus alienum aitesse, prophanum asse, hostem esse, qui vniuersalis ecclesiae non tenet vnitatem, hoc est, lumen vnum, vnde multi radij radicem vnam: vnde multi rami, fontem vnum: vnde multi riui, petram vnam, supra quam ecclesia aedificata est: vnum pontificem, qui caeteros omnes sua & vi & auctoritate contineat. Aquo, si radium tollas, extinguatur: si frangas ramum, intereat: si praescindas riuum, arescat. Sic enim ille declarat. At, qui in fidei controuersia Apostolicae sedis fidem iudiciumque detrectat, is nec vnitatem tenere potest, nec lumen, nec radicem, nec fontem. Atque Cyprianus idem, qui cathedram, inquit, Petri, supra quam fundata est ecclesia deserit, in ecclesia se esse non confidat. Ambrosius pro eodem penitus habet, catholicum esse, & cum Romana ec clesia couenire. Gregorius sic sedis Romanae auctoritatem in religionis fideique causa existimat esse amplectendam, vt qui noluerint, ab eius petrae, supra quam Christus vniuersalem fundauit ecclesiam, soliditate conuellantur. Lec exortem diuini mysterij eum esse affirmat, qui ausus fuerit a Petri soliditate recedere, & impiam presumptionem, quae petrae istius firmitatem Deo aedificante constructam nititur violare.

8

Nicolaus finit, quod qui Romanae ecclesiae priuilegium ab ipso summo omnium ecclesiarum capite Christo traditum auferre conatur, hic procul dubio in haeresim labitur. Nam fidem, inquit, violat, qui aduersus illam agit, quae est mater fidei. Hanc vero Nicolai sententiam noli quaeso lector contemnere. Quae scilicet actione. 1. & 7. Synodi octauae confirmata est. Vbi & condemnati sunt Phocius & Michael, qui hoc sedis Romanae priuilegium quatefacere nitebantur. Quod si in haeresim labitur, qui Romanum episcopum Petro successisse negat, & ecclesiam proinde Romanam caeteris esse praepositam: ecquid de illo sentiendum est, qui priuilegia Petro ob ecclesiae vtilitatem a Christo data, priuilegia, inquam, quae Petro vt Pontifici, doctori & pastori concessa sunt, ea ad successores quoque pertinere negauerit? At enim, doctrina sana oues pascere, fratres in fide confirmare, vniuersas gentes per os illius audire verbum Euangelij & credere, supra illum aedificare ecclesiam, vt portae inferi non praeualerent aduersus eam, non Petro vt priuato homini, sed vt reip. Christianae praefecto congruebant. Quocirca am bigi inter catholicos nec debet, nec vero potest, quinRomanae sedis de fide & religione iudicia certa sint. Prae terea, qui negaret in ligando atquae soluendo eandem potestatem in Romano nunc episcopo inesse, quam Petro Christus contulisse creditur, is iure ac merito haberetur haeretitus: qui ergo firmitatem Petri ad fratres in fide confirmandos, his, quijPetro succedunt, denegauerit, hic haereti cus iudicandus erit. Adhaec, faciamus, ambiguam esse aliquam inter fideles de religione controuersiam. Tum quaerimus, si Romana eademque, Apostolica sedes, vt dissidentium ecclesiarum lites disceptationesque conponat, e Petri cathedra tribunalique pronunciet: an seque illius sententiam debea mus, an nonSi sequimur, Romana sede errante, ecclesia tota in illius errore versabitur. Si non sequimur, vbinam illud est quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum & in coelis? Vbinam rursum illud. Deus elegit in nobis per os meum audire gentes verbum Euangelij & credere? Quod igitur, saltem in rebus ambiguis, ligauerit successor Petri, id ligatum erit, & quod in quaestione de fide proposita docuerit, hoc gentes non audire habent modo, verum etiam credere. Non hic refero, quae Leo in huius rei confirmationem dicit. 20. dist. cap. de libellis. non quae Damasus & Adrianus. 25. quaest. 1. cap. violatores. & cap. generali. lllud referam, quod in concilio Complutensi cofirmato a Sixto. 4. condemnatus est Petrus Oxomensis nomine etiam haeresis, in eo quod asseruit, ecclesiam vrbis Romae errare posse. Quem item errorem eodem quoque haeresis nomine damnauit Sixtus idem, in extrauaganti aduersum Petrum Oxomen. edita. De qua quoniam in relectione de poenitentia satis multa diximus, eo lector reuocandus erit. Coactus est igitur ille sententiam recantare in hanc forma. Consentio sanctae matri ecclesiae Romanae & sedi Apostolicae, & ore ac corde confiteor illam me fidem tenere, quam dominus Sixtus papa autoritate Apostolica & Euangelica tenet. Et omnes, qui contra hae fidem venerint, dignos aeterna damnatione pronuncio, Hactenus ex conc. Conplu. Martinus vero quintus in fine concilij Constantien. sacro, inquit, approbante concilio mandamus archiepiscopis, episcopis, &c. vt qui de sacramento corporis & sanguinis Domini, vel de baptismate, seu peccatorum confessione, poenitentiae pro peccatis iniun ctione, vel reliquis ecclesiae sacramentis, seu fidei articulis, aliter sentit ac docet, quam sacrosancta Romana ec clesia docet, & obseruat, eos tanquam haereticos iudicetis. Concilium ergo Constantien. illos esse haereticos iudicauit, qui Romanae ecclesiae fidei & doctrinae refragarentur. Illud postremo addam. Cum ex traditionibus Apostolorum, ad euincendam haeresim argumentum firmum certumque trahatur: constet autem, si testimonia rationesque hoc loco positas cum ijs regulis conferas, quas in. 3. lib. posuimus. Romanos episcopos Petro in totius ecclesiae pontificatum & fidei magisterio successisse, ab Apo stolis esse traditum, cur non audebimus, assertionem aduersam tanquam haereticam condemnare? Sed, vt dixi, nolo ego ecclesiae iudicium anteuertere. Quanquam non videor anteuertere: cum iam ipsius ecclesiae sermo, nostram omnem comprobarit de Romanae sedis auctoritate sententia. Sed hoc vix aegre dico propter viros quosdam & doctos & pios, qui nos contradixerunt. Illud assero, ac fidenter quidem assero, pestem eos ecclesiae ac perniciem afferre, qui aut negant Romanum pontificem Petro in fidei doctrinaeque auctoritate succedere, aut certe astruunt Summum ecclesiae pastorem, quicunque tan dem ille sit, errare in fidei iudicio posse. Vtrumque scilicet haeretici faciunt, qui vero illis in vtroqe repugnant, hi in ecclesia catholici habentur. Quamobrem non equidem intelligo, quonam consilio fideles quidam hereticorum quam catholicorum opinionibus fauere malint, nam haeretici video quid sequantur: Nempe viuendi docendique licentiam, & in his omnibus impunitatem. Volunt sine capite corpus, vt neque pes, neque mens suum officium faciant. Volunt sine pastore vno oues, vt cum lupi ipsi sint, pastores tamen esse videantur. Volunt sine iudice iites, vt dissidiorum nullus finis sit. Atque ita cum amoto arbitrio aduersus doctos dimicent, victores. a turba iudicentur. Turbari demum omnia volunt, quoniam, vt in Hispanorum prouerbio est, turbatum flumen piscatorum est luerum, nos autem communem catholicorum sententiam sequamur, tuto enim sequimur, quoniam communis catholicorum est. Praeterquam quod ea sentiunt, quae sacrarum etiam literarum testimonia confirmant, pontificum decreta finiunt, veterum sanctorum chorus concinit, conci liorum patres affirmant, Apostolorum traditio probat perpetuus ecclesiae vsus obseruat. Quapropter, si ea quae dixi, sole ipso illustriora & clariora sunt, si omnia dixi hausta ex ecclesiae scripturaeque fontibus, si tota oratio no stra certis Theologiae rationibus, integrisque & incorruptis testibus omnem sibi fidem confirmat: assentiamur tandem, ex Apostolice sedis auctoritate, firma Theologos argumenta sumere, ad fidei Theologiaeque dogmata comprobanda. De quinti igitur loci firmitate tantum dixerimus. Nunc aduersariorum argumentationes refellamus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7