Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 15
PRincipio enim, sunt linguae vtilissimae, vbi disseritur cum infidelibus: vel etiam vbi infideles alienae lin guae ad fidem instituuntur. Quae causa, vel sola redditur in illa Clementina. 1. de: Magistris, propter quam linguae sunt in academiis perdiscendae. Alioqui, quorsum attinebat Arabica lingua, quae ibi doceri praecipiture? Qua de re, leuiter motus videtur Erasmus, vt Clementinae huius argumento assereret, ad sacras literas intelligendas Hebraicam Graecamque linguam esse necessarias. Alteralinguarum commoditas est, in his dictionibus explicandis, quae magnam emphasim habent, aut aliquam innatam proprietatem apud Hebraeos & Graecos, quam Latinus sermo exprimere non valet. Huiusmodi dictiones mul tas cum in Hebraicis quaestionibus tum in commenta riis annotauit Hieronymus. Nos vnam aut alteram exempli causa ponemus. Vt Mar. 6. interpres reddidit, & cum dimisisset eos, vbi verbum tamen Graecum &uo reoocos non significat simpliciter dimittere, sed dimittere benigne ac gratiose, quemadmodum amicis celebrato conui uio beneuole valedicimus. Qua in re Euangelista Graece scribens Iesu Christi etiam erga rusticos summam comitatem & gratiam commendauit. Id quod Latina voce exprimi vix potest. Et in Epist. ad Ephesios, pro eo quod nostra editio habet, A constitutione mundi, Graece habetur 2& 7e6o7. Cuius vocis emphasim Hieronymus in commentarijs explicare volens, non idipsum Cinquit uoeroSoqui, quod constitutio sonat: vnde & nos propter paupertatem linguae & rerum nouitatem, &csicut quidam aitoquod sit Graecorum sermo latior, & lingua foelicior, conabimur non tam verbum transferre e verbo Cquod impossibile est Tquam vim verbi quodam explicare circuitu. Ro roSoAn, proprie dicitur, cum quid deorsum ia citur, vel cum aliqua res sumit exordium. Vnde & hi qui aedium futurarum iaciunt fundamenta, uoro DeQuucudi dicuntur: volens itaque Paulus ostendere, quod Deus vniuersa sit machinatus ex nihilo, non conditionem, non creaturam atque facturam, sed no roCopup, id est initium fundamenti ad eum retulit. Hactenus Hieron. Et 1. libr. aduersus Iouinian. tractans illum locum 1. Cor. 7. non vt laqueum Vobis iniiciam, sed & proprietatem ait Graecam Latinus sermo non explicat. Quibus enim verbis, quis possit dicere, &c. vnde, & in Latinis codicibus ob translationis difficultatem hoc penitus non inuenitur. Cuiusmodi sunt & alia exempla plurima, quae nos causa breui¬ tatis omittimus. Legat multa qui volet apud Hilarium in expositione psalmorum pluribus in locis asserentem Latinum sermonem plenam Graecae literae intelligentiam non reddere. Ambrosius quoque in explanatione Psal. 118. Latinos ait, non posse in omnibus vim Graeci sermonis exprimere. Quod in Graeco plerumque maior sit vis & ponpa ermonis. Qua in re plurimum Theologos iuuare possent Erasmi in nouum testamentum annotationes: nisi eas tam multis erroribus aspersisset.
Est alia quoque vtilitas, ad accipiendos plures sensus catholicos ex eadem scriptura, praesertim cum apud Graecos & Hebraeos est aequiuoca. Sic enim dictiones polysemas & ambiguas dialectici nostri vocare solent. Nam, interpres vnam solam vocabuli significationem reddere potuit. Vt Eccle. 2. vbi nostra editio habet, cogitaui abstrahere a vino carnem meam, alii vertunt, trahere in vinum carnem mea, alii attrahere in vino carnem meam. Cuius quidem contrariae omnino versionis contrarius verbi Hebraici significatus causa fuit. Quod & Hieronymus ipse in commentariis admonuit. Atque 1. lib. Apologiae aduersus Rufinum tractans illud. 2. psal. apprehendite nisciplinam: pro quo ipse interpretatus est, adorate filium, vel etiam adorate pure, Nisicinquit, & prolixum esset, & redoleret gloriolam, iam nunc tibi ostendere, quid vtilitatis habeat magistrorum limina terere, & artem ab artificibus discere: & videres quanta sylua sit apud Hebraeos ambiguorum nominum atque verborum. Quae res diuersae interpretationi materiam praebuit, dum vnusquisque, inter dubia quod sibi consequentius videtur, hoc transfert. Hactenus Hieronymus. Ambrosium item vide, in psalmum secundum de verbo, Beresith. Ambiguitas etiam in aliena lingua festiuum quandoqe vocis vsum lusumque praebet, qui in nostra non solum conseruari nequit, sed ne sensus quidem germanus sine magna licentia reddi. Vt Hieremiae primo pro eo quod nos habemus, vigilantem, in Hebraeo est vocabulum, Soced, quod ambiguum est, nucemque & vigilias significat. Vt Hieronymus ibidem & in Ecclesiastes. c. vlti. disserit. Cum itaque Prophetae in visione virga nucea seu amygdalina fuisset ostensa, ro¬ gatus a domino quid videret, Hebraea lingua virgam boced, se videre respondit. Tunc ergo dominus sermonis occasione Iudens, bene inquit, vidisti: quia vigilabo ego, &c. Ita quanquam Hieremias in vna significatione nomen acceperit, at Dominus ad alteram flectens, fecit ex sermonis ambiguitate concentum sententiae elegantissimum, vt si sydus quoddam caeleste videns, Canem se videre diceret, scite illi diceretur, bene vidisti, Canis enim lacerabit te. &c. Iam vero si interpres Latinus. Soced in nuceam transtulisset, quod 7O. fecerant, absurdem sane subiungeretur, bene vidisti quia vigilabo, &c. vnde coactus fuit noua quadam insolitaque interpretandi licemtia virgam vigilantem Latinis auribus reddere. Quae ego asserere non auderem, nisi auctor grauissimus Hieronymus astruxisset. Quarta vtilitas in linguarum eruditione est ad cog. noscenda idiomata, phrases & prouerbia linguae alienae: vt sunt illa, ne respicias post tergum: & neminem saluta ueritis in via: Quibus maxima quaedam itineris celeritas quasi prouerbialiter & figurate significatur. Illud etiam per prouerbialem figuram apud Hebraeos atque Hispanos dicitur, omni habenti dabitur, ab eo autem qui non habet, & quod habet auferetur ab eo. Sic apud Ecclesiasticum de consiliario infido & traditore dicitur, A consiliario serua animam tuam, ne forte mittat sudem in terra, & dicat tibi, bona est via tua sic Hebraea phrasi, silii excussorum robusti & expediti dicuntur. Qua de re Hieronymum lege in epistola ad Marcellam, cuius initium, Beatus Pamphilus, Sic filiae carminis, Ecclesiastes 12. aures intelliguntur. Sic Saul filius vnius anni dicitur, cum regnare coepisset, id est innocens. Nisi, quod Eucherio visum est, ita intelligas: Saulem electum a Samuele vno anno domi tacuisse, & expleto anno coepisse regnare. Sed de hoc exemplo alias. Nam vitio scribentium forte per 21. anni vnius anni inducitur. Sic Nemrot robustus venator coram domino, id est, sub coelo, quasi robustissimus omnium hominum, qui sub caelo erant. Scio quosdam ita interpretari, vt venator coram domino dictus sit, quasi Dei venator: quo significaretur ciuilem vnius monarchiae potestatem vindictam esse a Deo approbatam, vt quae Dei administra sit. Sed id quod prius dixi, Hebraeorum doctissimis placet. Vel certe venator coram Deo vocatur, id est sub dio. Homines enim ferarum more palantes in agris ad ciuilem societatem coegit.
Sic pluisse Dominum a Domino Hebraismum esse, qui dam existimant: id est, desuper. sed filium a patre intelligunt, Euseb. lib. 1. Ecclesiast. hist. cap. 1. Hieronymus Ou seae 1. Irenaeus lib 3. cap. 6. Basilius lib. 5. contra EunomiMarcellinus ad Salumonem episcopum, conci. Syrmien, Cano. 15. Ac certe, vt alios libros veteris Testamenti praetermittamus, Salomonis prouerbia, nisi habita ratione Hebraicae consuetudinis & sermonis, vix vllo pacto ex- plicari queunt. Nam quod apud Hebraeos prouerbiali figura dicitur, id apud Latinos nullum quandoque proo uerbium est, quod plerique ignorantes in prouerbiorum expositione aut ad allegorias confugiunt, aut, varia etiam deliramenta confingunt: multoque melius fuerat, sim pliciter inscitiam confiteri, quam imperitiae suae alios haeredes facere. Horum ego Eatinorum errata facile commemorarem, nisi aliud huius temporis ratio postulareto nos aut reuerentiae aut beneuolentiae causa neminem hic certo nomine volumus lacerare. Illud constat Parabolas aliud in medulla, aliud in superficie polliceri, neque hoc sonare quod scriptum est. Ex quo vt Hieronu. Ecclesiast. c. vltimum ait, manifestum sit, Prouerbiorum librum non, vt simplices arbitrantur, patentia habere praecepta: sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur, ita in eis diuinum sensum altius perscrutandum. Id quod sine Hebreae linguae peritia difficulter, ne quid amplius dicam, faciemus. Iuuaret autem Hieronymus vehementer Latinam intellipentiam, si commentarios in libros Prouerbiorum edidisset. Nam, qui circumferuntur, quanquam Hieronymo in Decretali. tit. de consti. tribuuntur, Hieronymi tamen non esse liquido deprehenditur.
Quinta commoditas est ad menda ea corrigenda, quae ex incuria videlicet typographorum aut eorum, qui ex scripsere, imperitia obrepserunt. Vt Iosue 11. c. Non fuit ciuitas, quae se non traderet: vbi secunda negatio superfluit, vt ex consequentibus manifeste colligitur. Sed quia fortasse 7O. interpretes negationem illam in exemplari habuerunt, coacti sunt, verbum. Tradidit, ad suppositum aliud referre, & pronome, se, vel expungere, vel omittere. Item psal. 26. vt videam voluntatem domini, pro voluptatem. Graece regruonrure Et intitulo psal. 62. Idumaeae pro Iudaeae, vt Graeca omnia Hebraeaque exemplaria demonstrant. Et psal. 65. Et exultaui sub lingua mea, pro exaltaui, id quod tam ex Graecis quam ex Hebraeis manifestum est. Sunt qui putent, etiam subesse mendum psal. 19. ipsi obligati sunt & ceciderunt, pro, obliquati sunt: sic enim Hieronymus vertit, incuruati sunt, & consentiunt icaeteri interpretes. Ac psalm. rursum. 124. Declinantes autem in obligationes, pro, obliquationes, Hieronymus reddidit prauitates, Felix peruersa, alii iniquitates. Consentit hic Titelmanus. Verum haec duo loca incorrupta sunt. In priore siquidem Graece habetur &uue mod iabuoop. EuGuod igo autem est, obligo, nexu impedio & implico. In posteriore vero Graece legimus SgoyyeAios, quae vox Latinis est, obligatio, nodus & nexus implicatus. Quemadmodum & Nazanzenus in orat, vsurpauit. Ac Hieronymus in lsaiae caput 5 8. obligationes nobiscum legit. Vnde & nodus gut turis & locus strangulationis SecyyeAn. Graecis dicitur: & SgoyyoMio strangulo, suffoco. Illud sane corruptum est in psalm. 2O6. Effusa est contentio super principes, pro contemptio, Graece Eccudemueois. Quam eandem vocem, psal. 122. in despectionem vertit interpres. Ruffinus autem libro 8. histo. eccle. cap. 1. illud ita conuertit, effusa est contumelia super principes. & Iob. 19. Vel celte sculpantur in silice, pro certe. & Lucae 1O. suspiciens, pro suscipiens umoAoec: 7. Tametsi auctor libelli de vera & falsa poenitentia, qui nomine Augustini cicumfertur, communem errorem secutus est. Et Lucae decimoquinto euertit, pro euerrit, oogoi. & primae ad Corinthios 2. spiritualiter examinatur, pro examinantur &pougite roI. & capitulo 10. omnes qui de vno pane, pro omnes quidem. & cap. 15. quotidie morior propter gloriam vestram, pro per gloriam. Iurat quippe ibidem Apostolus, & particula uk, aduerbium iurantis est apud Graecos. Et ad Hebraeos cap. 5. interpretabilis sermo, pro ininterpretabilis, hoc est ineffabilis explicatuque difficillimus, quemadmodum ex Hieronymo in epist. ad Euagrium liquet. Atqe idem Hieronymus in quaestio. Hebra. Gene. 3. legendum ait, Ipse conteret caput tuum, non ipsa. Cum enim apud Hebraeos neutro genere ad semen referatur, interpres rem significatam perpendens, in masculino genere transtulit, ipse. Quod imperiti non intelligentes, vitiumque scriptoris existimantes, substituerunt, ipsa. Vt illa praetereamus quae Augustinus Eugubinus commemorat sicut ceruus desiderat vmbram, pro seruus, & solis ardore, pro salis, & sitiuit anima mea ad Deum fontem, pro fortem. Et interfecta est terra a sanguinibus, pro infecta. Nam & psal. 10. pro eo quod nos habemus, qui diligit iniquitatem odit animam suam, D. Hieronymus legendum credit anima sua, hoc est, ipsius: refertur enim anima sua ad Deum, non ad peccatorem. Sensus autem mirifice conuenit, vt Deus scilicet intelligatur, vtrunqe quidem interrogare & iustum & impium, sed impium tamen reprobare, odium enim Dei reprobatio est. Nos autem Graeca 70. interpretum exemplaria, quae nunc quidem extant, sequi possumus, Non enim illa habet τησ ψυχησ. sed, τλω ψυχηρ. Atque fortassis hinc illud apud Tobiam acceptum est, qui autem faciunt iniquitatem hostes sunt animae suae. Similiter & in epistola ad Suniam & Fretellam, pro eo quod in psal. 5. legitur dirige in conspectu tuo viam meam. legendum contendit, dirige in conspectu meo vitam tuam. Sic enim ipse vertat, dirige ante faciem meam viam tuam. At in hoc etiam nos Graecorum exemplaria sequimur: & vulgatam lectionem, cum fieri sane potest, approbamus. Simile illud est ad Philippen. 3. qui spiritu Deo seruimus, vbi spiritui legendum esse credit Ambrosius lib. 2. de Spiritu sancto, cap. 6. Nec solum in Latina lingua huiusmodi errores accidunt: sed eos etiam in Hebraica & Graeca deprehendimus. Deprehendit Caleta. ac vere ille meo iudicio quidem 2. Regum 21. Vocem Michol, falso ab Hebraeis pro Merob fuisse substitutam: vt patet 1. Regum 12. Deprehendit quoque Hieronymus in psal. 131. septuaginta interpretes non Rngop, id est, viduam, sed Sngep, id est, venationem transtulisse, sed propter vocum similitudinem pro Ssige id est, venatione Angeep, id est, viduam esse suppositam, maxime quia in sequenti versiculo pauperes sequebantur. Nisi forte Latinus interpres victum aut venationem reddidit & error obtinuit, vt vidua legeretur. Nam vox Hebraica nullo modo viduam, sed venationem, victum viaticumque significat. Huiusmodi menda grauae ratione prudentique, consilio corrigi possunt. Na illos quis ferat, qui, sicut est apud Quintilianum, dum librariorum insectantur inscitiam, produnt suam? Et dum libros sacros mendis, vt aiunt, scatentes purgare volunt, contaminant. Fateor siquidem procliue fuisse & facile indocto & negligenti librario praesertim in verborum & rerum nonnulla similitudine, ea, quae recta erant, explodere, & quae erant deprauata, substituere, Fateor etiam, tantam fuisse olim in sacras literas reuerentiam, vt quae menda quamlibet dilucida semel irrepserant, religio fuerit attingere. Sed video quoque huius temporis improbam temeritatem, quae adeo nihil non audet sacris codicibus corrigendis: vt Manichaei olim parum in hac re immodesti fuisse videantur, quos August. ad Hieronymum scribit, multa diuinarum scripturarum loca vitiata esse contendere solitos non ab scribentibus apostolis, sed a quibusdam, nescio quos, codicum deprauatoribus. Verum haec hactenus. Illud tame non est praetereundum, quod D Hieronymus in 40. cap. Ezechielis scribit. Omnia prope verba Hebraica & nomina, quae in Latina translatione sunt posita, nimia esse vetustate corrupta, scriptorumque vitio deprauata. Vt igitur haec emendentur, Hebraicae linguae cognitio necessaria est. Nam etsi nomina adhuc integra & illibata manerent omnia, sed ipse tamen nominum interpretationes, quibus multa scripturae sacrae mysteria aperiuntur, sine huius linguae peritia non habentur. Vt Augusti. 2. de de doct. Christ. cap 16. auctor est. Quo etiam loco illud agnoscit, non parum beneficii eos Latinis hominibus contulisse, qui Hebraica nomina separatim interpretati sunt.
Sexta vtilitas fuerit ad intelligenda quaedam loca, scilicet quae vel apertius ab interprete reddi poterant, vel etiam quae fine linguarum cognitione nequeunt explicari. Vt apud Ioanne. Erat quidam regulus, pro quo Graece DugiAinos, hoc est de aula regia, seu Palatinus, vt Hieronymus in Esaiam annotauit. Videtur interpres Graece legisse Ego Mionos. Graeca vero exemplaria habent omnia Doomuines, id est, regalis seu regius. Qua ex re coniectura fit, interpretem regalem vertisse, sed a sciolo regulum esse suppositum. Et Ioannis primo, Qui post me venturus est, ante me factus est, quod euidentius verteretur mihi praepositus, seu ante latus est. vt Augustinus super Nume ros. 4. 51. & super Ioannem Homilia e: subnotauit. & Act. 27. cum non esset tuta nauigatio, eo quod ieiunium ian praeterisset, pro eo quod vltra tempus sustinuissent inediam. & ad Ro. 12. non vosmetipsos defendentes, pro vlciscentes. Nam numerum bestiae, qui Apocalyp. c. 13. scribitur, sine alphabeti Graeci secundum ordinem arithmeticum intelgentia, aut vix, aut certe nullo modo exponere possumus. De qua re 13. libro fusius disseremus.
Septima vtilitas, ad euitandum errore ex Latini sermonis amphibologia. Vt, filius hominis in Euangelio dicitur Christus: Vbi cum genitiuus apud Latinos communis generis sit, apud Graecos articulo masculino definitur: vt non filius virginis, sed filius Adam intelligatur. Filius siquidem hominis iuxta Hebraicam phrasim dicitur, vt filius terrae, homo obscurus & contemptibilis, qua vtique nomenclatura Dei filius identidem in Euangelio gloriatur. Tanta fuit verbi incarnati modestia. Quanqua, vt Augustinus ait, commendat Christus frequenter nobis, quid misericorditer dignatus sit esse pro nobis. Huiusmodi etiam exemplum est ad Romanos vltimo salutat vos Caius hospes meus, & vniuersae ecclesiae. Vbi, vniuersae ecclesiae, casus gignendi est, non nominandi, vt Caius intelligatur, non Paulum modo, verum etiam totam ecclesiam ho pitio excipere. Et Lucae 11. quod superest date eleemosynam. Vbi Latinus sermo anceps est. Potest enim intelligi, quod superest, pro eo quod vnum illudm vobis restat, seu reliquum est, vel quod superest, id est, quod superfluum est. Quam vtranqe intelligentiam Latinus quidem sermo recipit: Graecus tamen excludit. Habetur enim rennyro, id est, quae insunt, seu quae habetis, vt & Theophylactus, & Cylillus li. 2. in Leuiticum, & August, super psalm. 125. & Chrysostomus homi. 33. ad popuium, & super epist. ad Hebraeos homil. 9. exponunt. Nam hunc postremum sensum Graeca lectio habet, primum & secundum non videtur habere: tametsi secundus ille D. Thomae placuerit: qui quidem in ea re & Bedam sequitur super Lucam, & Gregorium in epistola ad Augustinum Anglorum episcopum: referturque. 12. 4. 1. cap. quia tua¬
Alia denique vtilitas est, ad quaedam vocabula, vel Hebraica, vel Graeca percipienda, quae in editione Latina remanserunt, vel propter sanctiorem antiquitatis seruandam auctoritatem, vel quia in linguam alienam transfer ri commodem non potuerunt, quod August. lib. 18. de ciuitate Dei ca. 11. tradit. vt Matthaeiit. Pauperes euangelixantur: id est, bonum accipiunt nuncium. Cum enim in humano principatu regum mysteria secreta ad pauperes per diuites deriuentur, in Christi regro econtratio nuncia caelestia ad diuites per pauperes sunt delata. & 1. ad Corint. vltimo. anathema marana atha. Quorum illud prius Graecum, hoc posterius non tam Hebraeum, quam Syrum est. Qua de re Hieronymus disserit in epistola quadam ad Marcellam, cuius initium est, Nuper. & in epist. ad Damasum de verbo Osanna. In qua Hilarium notat, quod ob linguae Hebraicae imperitiam, verbum illud maie fuerix interpretatus. Sunt & aliae forsitam in peritia linguarum vtilitates. Nec enim ego omnes enumerare potui: sed quae satis erant, ne huius rei inuidia labefactaretur disputatio mea. Isthaec autem melius ab aliis copiosiusque tradentur, qui linguarum patrocinium forte susceperint. Qua in causa quae volent omnia poterunt dicere, ac nos quidem libenter audiemus, si intra prescriptos modo religionis modestiaeque terminos se contineant: nec aut veras linguarum vtilitates fallaci vanitate, aut etiam veterem Latini interpretis editionem nouis aliis quasi elegantioribus melioribusque permutent. Sunt enim nonnulli, quibus, quoniam noui testamenti antiqua versio parum elegas & culta est, placeret maxime vt illa summota, in illius locum Latinior alia succederet. Scilicet artis coloribus Dei volunt sapientiam pingere, & quasi puellam rhetorum flosculis exornare. At illa modesta cum sit, non ambit ornatum: cum sit grauis, fucum ignorat: cum virilis, mundo muliebri non capitur. Sine phaleris est, ait quidam, omne quod dictat affectio. Amor itaque phaleras nescit. Dicendi ornamenta, alius inquit, non sunt negotii sed otii, nec militiae sunt picta verba sed quietis. Igitur, quae bellicum canit, quae exaltat quasi tuba vocem suam, quae irruentes hostes, mortem praesentem intonat, ea horridum nescio quid & Barbaricum sonat, non tanqua lyra citharaue carmen musicum suaui dulcique sono canit. Quid Theoponpo. acciderit in scriptura sacra rhetorum morelidenti memoriae proditum est. Sed dimittamus externa, id nostra veniamus: Non in persuasibilibus, ait, humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spititus & virtutis. Et rursum O Timothee deuita, inquit, prophanas vocum nouitates. Si ergo vitanda est vocum etiam nouitas, tenenda est antiquitas, & si prophana nouitas est, vetustas sacrata est: quemadmodum Vincentius Lirinen. dixit. Item, Eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum. Scilicet ab spiritu puro & fimplici pura simplexque oratio expectada erat. Nec foeminam grauem, honestam, seniorem decebat nisi castus ornatus. Vide August. lib. de doct. Christ. 4. cap. 6. Quamobre, ingenuem dicam, ne illos quidem probare vnque potui, qui paraphrases qualibet Latinas & elepantes in sacras literas ediderunt. Cum enim personam Christi Pauliue loquentis assumunt, quo elegantius nitidiusque eloquuntur, eo minus illorum spiritum & maiestatem seruant, atque adeo rei quodammodo fiunt laesi spiritus & maiestatis: Certe, quod olim puer magno assensu virorum sapientium dixi, si aut Christus aut Paulus istoruin¬ mihi lingua loquerentur, nec Christus mihi nec Paulus essent. Non est nitidulus Christus, mihi crede, non est comptulus, non elaborate ornatus. Paulus vero non scientia ille quidem, sed sermone imperitus est tamen. Permitte Christo igitur linguam suam, linguam suam permitte Paulo: vtraque enim calamus est scribae velociter scribemtis, non ad siugula verba & apices elaboratis. Noui ergo testamenti vetus editio, id nanque agebamus, quanuis simolex & inculta sit, non est propter hoc minoris facienda. De tertia igitur quaestione satis dictum est.
On this page