Text List

Caput 1

Caput 1

DE SANCTO. RVMGVCTORITATE PVLE SERTO LOCO COBa tinetur, Liber septimus. caput primum.

SAnctorum auctoritas sexto iam loco nobis constituenda est, quam haeretici, maxime Lutherani, de gradum deijceremoliuntur. Ac primum quicquid antiqui sancti asserunt, incertum, esse suadent. D. August. plurimis testimonijs, quae retulit vniuersa. Grat. 9. dist. decre. ex prooemio libri tertij de tri¬ex lib. ad Vincen, victo. 2. ex epistola ad Hier. 19. ex epistola item altera ad Marcell. 7. ex epistola rursum ad Vincem. 48. ex epistola quoque alia ad Fortuna. 111. ex lib. denique 2. de bap. contra Dona. cap. 3. His enim locis omnibus sui Augustinus similis idem dicit, hoc est, praeter auctores sacros, qui libros scripsere Canonicos, alios omnes ita legendos, vt quantalibet sanctitate doctrinaque polleant, non ideo verum sit putandum illud, quod asseruerint, quia ipsi ita senserunt: sed quia nobis vel auctorum sacrorum testimonio, vel probabili ratione id persuadere potuerunt: licereque proinde contram atque illi sentire, & salua honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scriptis improbare atque respuere. Hoc autem Diui Augustini testimonium tam constans, tamque multis locis non obscure repetitum, si verum esse credimus, fateamur necesse est, nullum omnino a sanctis auctoribus firmum argumentum sumi posse, ad fidei theologiae ve dogmata corroboranda. Id quod Diuus Thomas Diui Augustini auctoritate confirmatus 1. parte, quaest. 1. ar. 8. ad. 2. arg. plane testatur in haec verba, Auctoritatibus canonicae scripturae vtitur sacra doctrina ex necessitate argumentando, auctoritatibus autem aliorum doctorum ecclesiae probabiliter arguendo. Atque eius rei causam etiam subdit, quod innititur fides nostra reuelationi factae iis, qui canonicos libros scripserunt, non autem reue lationi si qua fuit alijs doctoribus facta. Quod si duo hi testes clarissimi contemnuntur, si ratio quoque Diui Thomae contemnatur, rationibus certe alijs minime contemnendis id ipsum confirmari potest. Nam si in libro canonico vna quaelibet falsitas inueniretur, quemadmodum superiore quodam loco argumentabamur, totius libri certitudo interiret. Cum ergo in libris sanctorum scriptorum vnam, & item alteram falsitatem liceat re perire, vel in his etiam, quae ad fidem pertinent, fit consequens, vt sanctis scriptoribus certam fidem habere non sit necessarium, Scio, inquit Hieronymus, me aliter habere apostolos, aliter reliquos tractatores. Illos semper: vera di cere, istos in quibusdam vt homines aberrare. Praeterea, ne de singulorum auctoritate disseratur, quam incertam esse satis exploratum haberi potest, maius aliquid aduersarij conficere argumentando volunt. Nempe sanctos scriptores, etiam si plerique in eandem sententiam conue niant, probabile quidem fidem facere posse, certam non posse. Nam plurimi ex eis asseruere, mundi huius partes omnes non eodem simul die, sed multis potius fuisse editas, ornatas, absolutas. Asseruit certe in Bas: homilia. 2. exame ron, & alijs sequentibus. Euse. id principio suae chroniographicae, Chrysi: homilia secunda super Genesim. Dama. n. 2: suae theologiae, Ambr. lib. 1. Exameron. cap. 7. Greg. 32. moralium cap. 10. Sed & mag. senten. in. 2. dist. 12. & 13. Hieronymum in hanc sententiam citat. Posset autem facile tum Bedam, Rabb. Strab, tum alios huius ordinis viros commemorare, qui communi sensu opera illa, quae Geneseos 1. cap. enarrantur, sex diebus succedentibus condita esse intellexerunt. At communis hic sanctorun consensus nullum argumontum certum theologis subministrat, quin vnius Aug. opinio caeteris omnibus aduersa probabilis semper in ecclesia est habita, non itaque ex communi sanctorum sententia firmum argumentum promitur, quo conclusiones theologicae aut etiam fidei dogmata confirmentur, Atque huius rei, vt in eodem versemur, aliud quoque exemplum proferre possumus. Plurimi nanque ex sanctorum scriptorum numero tradiderunt, Moysen Dei naturam, dum in hoc mortali corpore viueret, aperte &, quod dici solet, ad faciem non vidisse. Tradit ita Hier. ad Damasum papam in sextum cap. Isaiae, Greg. Nazanzenus 2. lib. suae Theologiae. D. Gregor. 18 moralium cap. 36. Chrysost. homilia.14. in Ioannem, Cyrillus lib. 1. in Ioannem cap. 22. Euaris. Papa. in. 1. sua epistola decreta. Dio. in lib. de mystica Theo. cap. 1. Orig. libr. 1. periar. cap. 4. At opinio Augu. contraria non modo non est reiecta, ve rum etiam habetur apud Theologos probabilissima. De communi igitur sanctorum consensione nihil certi in theo logia conficitur, id quod hoc etiam argumento confirma ri potest.

Sancti nanque omnes, qui in eius rei mentionem incidere, vno ore asseuerarunt. Beatam virginem in peccato originali conceptam, hoc videlicet Ambr. astruit super psal. 118. concione. 6. hoc August, super psalmum. 34. an illum versiculum, Ego autem cum mihi molesti essent, &c. & lib. secundo de baptismo paruulorum capit. 24. & 10. super Genesim, ad literam capit. 18. & lib. 53. contra Iulianum cap. 9. hoc Chrysost. super Matthae. hoc Eus: Emis. in. 2. concione Natiuitatis Domini, hoc Remigius super psalmum vicesimum grimum, & Maximus in sermone de Assumptione. Beatae virginis astruxere. Idem quoque affirmat. Beda in homilia super Missus est. Anselmus in libr. cut Deus homo, capit. 16. Beruardus in epistola ad Lugdunenses. 174. Erardus episcopus, & martyr in concione quadam. de Natiuitate Beatae virginis, sanctus Antonius Paduanus in concionesetiam de Natiuitate eiusdem sanctae virginis, sanctus Bernardinus in isermonum suorum opere tertio, in tractatuide Beata, virgine, concione4. Diuus Bonauentura. 3. senten. distinctione. 3. quaestio. 1. articul. 2. Diuus Thom. 3. partei, quaestio: 27. articul 2. Diuus Vincen in fermone de Conceptione Beatae virginis. Diuus Anton. Eparte. titul. 8. Damas. lib. 3. fententiarum suarum. Hugo de sancto victore de sacram. parte: 2. cap. 4. & cum nullus sanctorum contra venerit, infirmum tamen ex omnium auctoritate argumentum ducitur: quin potius contraria sententia, & probabiliter & pie in ecclesia defenditur. En Argumentum illud Achillicum, quo Erasmus omnium etiam sanctorum testimonio non se existimat obruendum, si quando vniuersis repugnauerit. Cuius sententiae ratio etiam illa suffragatur, quod sancti vniuersi, praeter auctores sacros, qui libros scripsere Canonicos, humano spiritu libros suos ediderunt. Nam si spiriru sancto inspirante ipsi etiam locuti sunt, nihil videtur obstare, quo minus eorum libri in canonicis habeantur. Infirmus igitur hic locus est, quo sanctorum auctoritas continetur. Humana enim veritas firma & terta esse non potest. Omnis quippe homo mendaxOsiander vero. 1. lib. Anno. in armoniam euangelicam, illud argumentum addit, quod omnes veteres commentatores a tempore apostolorum, id quod Matthaeus de Christo affert, ex Aegypto vocaui filium meum, in genuino literae sensu ad Israelem referunt, iuxta allegoriam vero ad Christum. Cum tamen, vt ait, allegoria, vtcunque fingatur, constare non queat, quoquo enim te vertas, dihil simile videtur esse, praeterquam quod vtrique fuerunt in Aegypto. Ita contendit, literae sensum a principio capitis de Christo domino esse, qui Rex Israclis est, & aurorae merito comparatus. Quod si in sacrarum literarum ex- positione sancti omnes errant, horum certe auctoritas fit mum argumentum theologis exhibere non potest. Ecceargumenta quibus aduersarij nostri locum hunc aggredi & expugnare contendunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1