Caput 9
Caput 9
ET quanquam argumentum, quod a iure ciuili ducitur, nec certum fortasse, nec exploratum est: sed probabilissimum est tamen, cum omne, tum illud magis, quod a legibus Christiane reipublicae vsu probatis theologus accipiet. Non enim sine diuino nutu huiusmodi leges Romanis esse datas credendum est. Quin diuinitus per ora principum promulgatas fuisse, Ioannes 8. praedicat. Et Augustinus inquit, humana iura per imperatores, & rectores seculi deum humano generi distribuisse. Ac Demosthenes, leges inuentum munusque deorum esse putat. Et Cicero principis legem ad iubendum & vetandum aptam, rationem rectam esse, ait, summi Iouis. Et Solomon. Diuinatio, inquit, in labiis regis, in iudicio non errabit os eius. Ad dei ergo procurationem pertinuit, vt numine quodam legum Romanarum latores afflarentur, quo ad reip. moderationem ea scita praescriberent, quae essent iusta atque legitima. Quamobrem si theologus ex illis agumentum sumat, nihil abhorrebit a professionis suae instituto, & si non certo, at probabiliter argumentabitur. Nec enim mihi Ludouicus Viues probari potest, in eo quod vniuersam legum Romanarum, & vim nititur. frangere, & eleuare auctoritatem. Plus ille nimio interdum sibi indulget, dum corruptas disciplinas persequitur. Nec nouitios solum errores, qui vel irrepserunt vel inuaserunt coarguere, sed antiquorum recepta placita con uellere pertentat, maximo quidem semper verborum ambitu, sed vi quandoque argumentorum minima. Dixit ille quidem in libris de corruptis disciplinis multa vere, multa praeclare. Atqui fidenter pronunciauit aliquando tanqe e diuorum concilio descendisset. Multo autem: Viris doctis probaretur magis, si qua diligentia, & disertitudine causas corruptarum artium expressit, eadem collapsas restituisset, sed in tradendis disciplinis elanguit, cum in carpendis erroribus viguisset. Nec mirum. Nam aliorum errata etiam probabiliter reprehendere, facile est id quidemArtes vero, quas iam inde a multis annis, viri quidam & indocti & barbari deflexerunt, ad rectam lineam reuocare, scilicet hoc opus hic laborest. Hucque erat omnino conandum, si quicquam magna laude dignum agendum erat. Aliud est autem leges ciuiles, presertim in repub. bene instituta, longo vsu probatas reprehendere: aliud errorem interpretum increpare. Quanquam Ludouicus, quod ad iurisperitos attinet, eadem nobiscum sensit. Ait enim. Ac iuris ciuilis veteres interpretes summo olim in honore fuere, iure quidem merito magnisque, rationibus. Quoniam ius ciuile, vt a praeclaris philosophis grauiter prudenterque editum fuerat, ita illud etiam non nisi graues prudentesque philosophi interpretabantur. Postea vero quam facultas haec in eorum manu esse coepit, qui nulla philosophia, nulla graui disciplina ante instructi ad eam, & ornati accesserant, scientiae huius splendor omnis deletus est: neque eius professores habentur in pretio nisi a vulgo, quod litibus plenum est omne. Quemadmodum autem Aegyptii sacerdotes mirifice colebantur, quod multam in mathematicis posuissent operam, Geometria vero Aegyptus tota indigeret, confusis per annos singulos agrorum limiti bus ab inundante Nilo: sic cum lites inundatione sua orbis Christiani fines peruaserint, miscuerint, confuderint, necesse est, eos honore summo affici, qui iurgiorum componendorum dicuntur esse periti. Componant nec ne, ipsi viderint, hoc nos certe videmus, minus ibi esse litium, vbi minus est huius generis literatorum. Nouitios itaque eos iureconsultos, ne ego quidem in vsum theologiae vendicare cupio. Nec enim mihi iureconsultus est leguleius quispiam, cautus & acutus, cautor formu larum, auceps syllabarum, iniustitiae aequem, vt iustitiae patronus. Sed id doceo, ciuiles leges eas vel maxime, quae Christiani populi vsu & more obseruatae diu sunt, theologo ad argumentandum esse vtiles. Sed de his satis. Nunc de historiae auctoritate dicamus. Nam argumenta quae posuimus, vt iuris ciuilis auctoritatem eleuaremus, faciliora sunt, quam quibus refutandis nostra immorari debeat oratio. Decimi Libri finis.
On this page