Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

1

Caput octauum, Vbi argumenta capitis primi refutantur.

2

ATque in illis argumentis, quae a principio sunt posiLRta. Theologi nonnulli, minime mali illi quidem, sed non satis acuti, quoquo modo possunt tergiuersantur. Romanam quippe ecclesiam a Romano pontifice discernunt: aiuntque, hunc in fide errare posse, illam non posse. Sic sibi videntur omnia propemodum argumenta diluere. Nam pleraque, ex illis non ecclesiae Romanae, sed summi Pontificis fidem impugnant. Atqui, ecclesiam Romanam isti, non Romanum episcopum ab errore vindicant. Verum si de errore in fidei iudicio atque decreto loquimur, vt vere loquimur, nullum ego discrimen inter Apostolicam sedem & Apostolicae sedi insidentem inuenio. Primum quoniam, cum ad sedem Apostolicam accedimus fidei oracula postulaturi, non singulos Romanae ecclesiae fideles interrogamus, nec ecclesiam ipsam Romanam in concilium cogimus: sed pontificis maximi iudicium quaerimus, eiusque sententiam expecta, mus.

3

Rur sum, quoniam non Romanus populus est, qui ecclesiam vniuersalem docet ea, quae ad fidem attinent, sed Romanus episcopus. Nec potestas iudicandi de causis fidei, ligandi, soluendi, pascendi, in populo Romano est, sed in Romano pastore vicario Iesu Christi. Concilia quoque non exigunt confirmationem & robur ab ipsa Romana plebe, sed a plebis Romanae antistite. Praeterea, priuilegium firmitatis, vt ante probatum est, Petro fuit peculiariter datum. Ego, inquit, rogaui pro te Petre ne deficiat fides tua, & tu confirma fratres tuos. Et iterum, Tu es Petrus & super hanc petram aedificabo ecclessam meam. Quocirca si verae Theologiae rationem sequimur, quae capite rertio explicata est, in Petro & successoribus primum firmam certamque doctrinam asseremus, mox vero in ecclesia Romana, cuius Petrus cum suc cessoribus & caput & fundamentum est. Atque illud etiam animaduerto, quod sicut omnibus simul episcopis docentibus errores falsos, necesse esset sane totam ecclesiam vario errore versaritita si pastor ecclesiae Romanae errorem fidei contrarium decerneret, ones quoque errante pastore dispergerentur. Testimonia demum, quae retulimus, id fere probant, summum ecclesiae pontificem, Petri successore & Christi vicarium, cum de fide pronunciat, errare non posse. Quo magis illos reprehendendos iudico, qui se dirempturos controuersiam putauerunt, si Apostolicam sedem ab Apostolico praesule secernerent. Non recipit istam re. sponsionem ratio, aspernatur, repellit. Illud potius sumit, errorem esse duplicem: alterum personalem, alterum iudicialem. Nec enim scholae propria vocabula, etiam si minus Latina sint, auersari debemus, sed malle, quod Augustinus ait, apertos que nitidos habere sermones. Error itaque personalis priuatus est cuiusque error: iudicialis est publicus. Edidit Innocentius huius nominis 4. in libros decretalium commentaria, si in his quicquam errati est, hominis nimirum est, non pontificis, quanuis ea commentaria a pontifice edita sint. At si idem Innocentius in iudicio de fidei quaestione definiret quippiam, quod reuera falsum esset, iam hic error a publico ecclesiae censore proficisceretur: essetque proinde iudicialis.

4

Qua ex re primum argumentum facile refellitur. Nec enim historia fide digna docet Ioannem 22. post summum adeptum pontificatum, de eiusmodi re aliquid definisse, quin potius quum ad huius rei definitionem se pararet: vt Benedictus vndecimus in extra. sua ait, morte praeuentus definire nequiuit. Nec, si antequam esset pontifex errorem illum habuerit: haereticus censendus est: sicut nec Irenaeus, nec Chrysostomus, nec Theophilactus, nec Bernardus, quos re nondum expresse per ecclesiam definita, illius opinionis fuisse, sunt qui contendant: vere ne an falso contendant, non est diei locique huius disputare.

5

Ad secunduin etiam eodem modo respondetur. Non enim Celestinus quicquam definiuit. Verba quippe Innc centii tertii sic habent. Licet quidam praedecessores no stri sensisse aliter videantur. Sensisseait, non definisse. Sed ne innocentius quidem definit quicquam, sed explicat sententiam & opinionem suam inquiens, non credimus, quod in hoc casu is qui relinquitur, possit ad secundas nuptias transire. Quod profecto verum est: quanqe per illam Innocentii decretalem non est firmiter definitum. Nec enim statim, si aliquid iuris volumine continetur, fidei dogma esse credendum est. Quod penultimo superioris libri capite latius explicatum est.

6

Tertio vero argumento nullum negotium est respondere. Nam verbum, iudico, frequenter in ea significatione vsurpatur, vt idem sit, quod sentio seu opinor. Quo modo Alexander accipit, cum ait, quosdam praedecessores suos aliter iudicasse,

7

At, quartum argumentum longe difficillimum est, nec potest ita breuiter expediri. Aperte enim Alexander docet, consuetudinem illam ciuili etiam lege confirmatam, quae testamenta minus solenia rescindit, & a diuina lege, & a patrum institutis, & a generali ecclesiae consuetudine alienam. Quod autem ex auctoritate pontificia hoc sane loco pronunciet, illud est euidens argumentum, quod sub interminatione anathematis prohibet, nequis eiusmodi audeat rescindere testamenta. Vnde & capite proxime sequenti iudicibus mandat, vt in id gents causis tres duosve solummodo testes exigant, nec ciuiles leges, sed canonica decreta sequantur. Si ergo iussit ecclesiae pontifex, & anathematis interminatione iussit, vt nemo ea irritet testamenta, quae duorum, vel trium testium sunt testimonio firmata: nimirum non vt priuatus quiuis homo, sed vt publicus ecclesiae iudex eam quaestionem definiuit. Atqui non est Dei Euangeliique praeceptum, quod tamen Alexander videtur astguere, vt omnes causae tribus duobus ve tantum testibus absoluantur. Alioqui, non solum Leo quartus, sed Syluester etiam in Synodi Roma. nae capite 3. legem euangelio Deoque contrariam edidissent. Decreuerunt enim, vt, nisi in 72. testibus, non damnaretur episcopus. Qua ex re intelligitur, legem ciuilem, quae tollendis e repub. fraudibus cauet, vt testamenta non valeant, nisi quae septem fuerint testibus obsignata, non esse legi euangelicae aduersam: quemadmodum ne illa quidem, quae, vt conflatae in episcopos inuidiae occurreret, statuit, vt ad episcopi condemnationem duo solum testes non sufficerent. Atque si mortalium vita esset mediocriter instituta, moresqe ad naturam non ad auaritiam conpositi, duorum Nominum testimonium idoneum profecto erat, vt quae

8

Cunque in iudicio causa finiretur. Sed sicut iuramentur a malo est, non illius, qui iurat, sed eius, qui verum dicenti non credit, sic plures quam duos testes requirere, a malc quidem fuit non requirentis legis, sed hominis defrauMantis. Sed haec disserere, non est huius aut loci, aut temporis. Illud proprie huc pertinet, an Alexander errauerit.

9

Et quidem in decretis pontificiis duo cum primis distinguenda sunt. Vnum est, tanquam intentio conclusioque decreti: alterum quasi ratio & causa a pontifice reddita eius rei, quam constituerit. Atque in conclusione pontifices summi errare nequeunt, si fidei quaestionem e apostolico tribunali decernant. Sin vero pontificum rationes necessariae non sunt, ne dicam aptae, probabiles, idoneae, in his nihil est, videlicet immorandum. Non enim pro causis nos a Pontificibus redditis, tanquam pro aris & focis depugnamus. Alexander igitur non definit, consuetudinem illiusmodi, esse diuinae legi contrariam, sed, quod iuris peritis fere placere video, iubet, vt in legatis piis duo, vel tres solum testes a iudicibus exigantur. Haec decreti huius conclusio est, hic finis: nec dubium est, quin rem eam pontifex iure quodam suo potuerit praescribere. Sed si in eius praescripti confirmationem Deuteronomii lege vtitur, hanc quippe diuinam nuncupat, si ad canonum statuta reuocat, si ecclesiae morem affert, non est operaepretium rationes illas ad viuum resecare. Quemadmodum si concilia quaedam definiant, duas esse in deitate personas patrem & filium, afferantque in hoc illud quoque Genes: testimonium, Pluit dominus a Domino, non protinus in fidei iudicio errant, quanuis ex illo loco parum apte Trinitas conprobetur. Extat item synodus, vbi de perpetua Mariae virginitate pronunciatum est. Ea re suadenda referunt patres portam apud Ezechiele clausam. Irrideat si quis vult sed ridebit tamen frustra. Non enim semper patres in fidei quaestione causas afferunt necessarias, sed interdum verosimiles. Quod si etiam pontifices huiusmodi ponendis causis quandoque falluntur, ne calumniandi sunt quide, tantum abest, vt inde loci huius auctoritas infirmetur. Porro autem, si valere quicque iudicium meum potest, neque in conclusione Alexander, neque in causis errauit. Nam suis in vtroque foro subditis ferebat leges, Hostiensibus nempe ciuibus ac iudicibus Vellenen. Non ergo legem ciuilem, qua imperatores in regionibus suae ditioni subiectis vtuntur, improbare voluit Alexander: sed voluit iudices etiam laicos in ecclesiae patrimonio non secundum imperatorum leges, sed secundum statuta canonum de testamentis iudicare. Nec enim aequum esse censet, vt in rebus temporariis adiudicandis, tam sint soliciti sacri canones, que sunt leges ciuiles: honestiusque esse credit, in ciuitatibus & oppidis, quae in ecclesiae iure ac dominio sunt, non legis ciuilis, sed canonum consuetudinem obseruari. Quo sit, vt, si decretalis huius ratio pressius teneatur, non solum in terris Romanae ecclesiae subiectis, sed in quibuscunqe aliis, quae sub episcoporum ecclesiarumque dominio sunt, lex haec Alexandri debeat seruari, non in his modo, quae pietatis causa ecclesiae relinquuntur, verumetiam in aliis quibusque legatis. Honesta ergo Alexandri lex est, sancta, legitima. Sed ne in causis errauit quidem. Nam licet non sint necess sariae, non sunt tamen prorsus ineptae. Consuetudo, inquit, quae plures que tres duos ve testes postulat, primum aliena est a diuina lege, veteris scilicet instrumenti, quae duos solum tresye, vt plurimum testes exigebat: aliena etiam a patrum institutis, hoc est, a more iureque canonico, vbi in rebus praesertim temporariis duo testes sufficiunt: aliena demum a consuetudine ecclesiae generali, quae in eiusmodi causis duobus, vel tribus testibus est contenta. Aliena autem, non quasi contraria, sed tanqe noua & extranea: ob idque parum in ecclesiae iudicio probanda. Quod si hanc animi synceritatem dexteramque de testibus opinionem, si hanc veteris legis ac iuris canonici consuetudinem principes seculi in tribunalibus suis sequi nolint, sed, vt fraudes tollant maiorem testium numerum in testamentis ciuium suorum exigant, suo quidem iudicio libere possunt vti, nihil enim Alexander impedit per illam epistolam decretalem: quae nimirum eos solum ligat, qui ecclesiae in vtroque foro fuerint subiecti. Sed de 4. argum. satis superque dictum est. Quintum vero facillime diluitur ex iis, quae in quarti argu menti refutatione sunt dicta. Causas enim pontifices quam¬ Goque adferunt, non quae cogant, sed quae suadeant. Nam, quia eges quasdam synagoga olim a Deo habuit, non modo a d gubernandum vtiles & accommodas, verum etiam ad

10

Plebis cuiusque mores ac religionem instituendam propeaodum necessarias: ecclesia eas Christi in suum vsum vendi cauit. Quamobrem & summi pontifices & iuris periti horum auctoritate confirmati, leges aliquot veteres proBaetas rursum ac denuo restitutas ab ecclesia, diuinas voteant. Non quod Dei nunc praecepta sint, cum lex illa veeus sit abolita, sed quod Dei praecepta fuerint, seruanda atiamnum a nobis, non ex vi quidem veteris legis, quod Ffalso pontificibus doctissimis impingebatur, sed ex ecclesiae noua institutione. Quae tamen noua ecclesiae instituxio seu restitutio potius, ex vereri diuina lege probabiliter suadetur. it Ad sextum argumentum Turrecremata respondet lib. 2. c. 112. nullam esse: inter pontifices illos pugnam. Quir Ioannes exponit Nicolaum. Nam post verba praedicta Nicolaus subiunxit, nec his quisquam putet obsistere, que anterdum Christus loculos dicitur habuisse: infirmorum enim personam Christus suscepit in loculis. Id vero est, quod Ioann. 22. definiuit, nempe haereticum esse negare, Christum & Apostolos aliquid habuisse in communi: que contrarium ex Luc. 22. Ioan. 4. & 13. Acto. 4. constaret.

11

Ad septimum primo dicitur, quod neuter ibi pontifex an definiuit eiusmodi controuersiam. Respondent enim saepe Pontifices ad priuatas huius, aut illius episcopi quae stiones, suam opinionem de rebus propositis explicando, non sententiam ferendo, qua fideles obligatos esse velint ad credendum. Certe, vt de Pelagio taceamus. Nico laus nihil eo loco, quod ad hanc quidem quaestionem attineat, decreuit. Non enim illi proposita fuerat quaestio, an Baptismus in nomine Christi collatus esset validus, sed an baptixatus a Pagano, vel Iudaeo, verum baptismi sacramentum suscepisset. Obiter autem & in transcursu, cum, huic quaestioni propositae responderet, de suo, non interrogatus, adiecit, baptisma in nomine Christi conferri. Qua in re falli sine dubio potuit. Imo adeo falsus est, vt in 4. sent. libro magnis argumentis ostendimus. Deinde duo hi Pontifices fortasse non pugnant. Nam Nicolaus intelligitur docuisse, quod in simisi necessitas te, qualis Apostolorum tempore fuit, si caetera paria sint baptismus in nomine Christi nunc etiam ratus erit. Pela gius autem definit, citra eiusmodi necessitatem non vali re. Quemadmodum si nunc deesset balsamum, autem libet & calix qui tangeretur, & confirmationis & ordinis sacramenta manu solum imposita conficerentur, vt aetati Apostolorum a principio statim fieri consueuit. At vhi non esset similis necessitas, nec ordinatio forte nec confirmatio sine eiusmodi sacramentorum materia valeret Haec autem de baptismo in nomine Christi communem secuti opinionem diximus. Primum enim nusquam, vt ego quidem sentio, baptisma in eam forma administratum est, Ego te baptiao in nomine Christi. Quod & D. Ambro. & plerique alij videntur intellexisse. Sed si qua eiusmodi forma Apostoli vsi sunt, ea fuit: Ego te baptixo in nomine Iesu Christi. Act. 2. 1O. & 19. Deinde, non necesse est Apostolos sub alterutra illarum forma, Baptismi sacramentum contulisse. Nec si scriptura dicit, quicque in Christi nomine fuisse gestum, statim cogimur existimare, his conceptis verbis rem gestam administratanque, fuisse. Exempla sunt in diuinis literis plurima. Illud est in promptu, In te inimicos nostros ventilabimus cornu, & in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Item, Caesis denuntiauerunt ne omnino loquerentur in nomine lefu. Actorum. 5. Item, Paulus dicitur fiducialiter egisse in nomine lesu. Act. 9. Hebraeis porro id in alicuius nomine fit, quod auctorita te ac virtute cuiuspiam transigitur. Quare qui regis loco & tanquam illius minister quidpiam agit, hic in nomine regis eam rem dicitur agere. Recte igitur qui tanquam Christi administri, in aqua & spiritu homines sanctificabant, eos in nomine Christi baptismi gratiam exhibuisse interpretamur. Non ergo necesse est sentire, quod Apostoli baptismi formam a Christo praescriptam immutarunt. Nam & hodie nos vere in Christi nomine, hoc est, loco, vi, & auctoritate, baptisma conficimus. Ac si praescri pta illa formula nominis Iesu Christi Apostoli baptixarunt, non putandi sunt tamen Spiritus 8. patrisque nomen omisisse: sed in nomine patris & filij eius Iesu Christi & Spiritus sancti baptixasse. Quod alterius loci est demonstrare. De septimo igitur argumento satis.

12

In octaui argumenti explicationem multa quidem dici possent, sed nos in pauca conferemus. Sane Gratianus 22. quaest. 7. audacius sane multo quam disertius ait, illam Gregorij sententiam Euangelicae & Apostolicae doctrinae esse contrariam. A quo ego longe dissentio. Nam, vt Romanorum pontificum auctoritatem negligamus, non possumus tamen vtriusque Gregorij & primi & tertij con temnere definitionem. Cum fuerint ambo, tum doctissiP mi tum etiam sanctissimi. Itaque non errarunt, quod Gra

13

tianus falso existimauit, sed locuti sunt potius de ea, quae ante matrimonium per infirmitatem inepta erat ad copu lam coniugalem, hoc est, vt scholae verbis vtamur, quae erat impotens ad soluendum debitum. Cuius simile exemplum habes de frigidis cap. consultationi. Atque ipse idem Gregorius hoc modo sententiam suam explicat, in epist. ad Rauennatem archiepiscopum, referturque a Grat. 33. qur. ca. requisisti. Nec desunt huic argumento aliae etiam responsiones, sed haec & planior & expeditior est. Quam quoque Gloss: sequit 20. d. c. de libellis. in verbo, iunioris.

14

In nono argumento nobis Lutherani, praesertim Oeco lampadius, Bucerus & Caluinus insultant. Sed pueriliter tamen. Quoniam librum illum Gelasij Romani pontificis non esse, magnis argumentis a me & animaduersum & patefactum est. Primum enim auctor opusculi dicit, esse recentem altercationem de veritate duarum naturarum in Christo. Non autem erat recens tempore Gelasij, sed olim profligata a Leone & concilio Chalcedonen. vbi Eutychis & Nestorij explosa sententia est. Rursum in toto libro nec Leonis, nec concilij Chalcedonensis meminit. Id quod maxime fecisset, si auctor esset Gelasius. Nam in epistola ad Faustum, huius concilij auctoritate libenter vtitur, libentius hic vsurus, vbi aduersarios posset tantae synodi testimonio reuincere. Ac certe cum Damasum contra Arrium citauerit, citasset ac multo magis etiam Leonem contra Eutychem, si post tempora Leonis scripsisset. Atqui Gelasius multis annis fuit Leone posterior. Quid, quo auctor ille Damasum nomine episcopi Romani nulio alio honoris titulo retulit, quod a more posteriorum pontificum, cum priorum testimonia referunt valde est alienum. Praeterea eius operis auctor ad probamdam vtriusque naturae in Christo, veritatem, inter magistros ecclesiae catholicos censet. Eusebium Pamphili, eiusque testimonijs vtitur. Quem tamen apertissimum impietatis Arrianae propugnatorem fuisse, Hieronymus affirmat in epistola ad Pammachium & Oceanum, cuius initium est, Schedulae. Quinetiam tanquam Arrianus, Eusebius hic cum suis operibus damnatus est, actio. 5. & 6. septimae synodi generalis. In asserenda item Christi vtraque natura, e patri bus Latinis auctor ille solum Ambrosium refert: qui si esset Gelasius, Hilarij, Hieronymi, Augustini testimonijs vteretur, nec quosdam Graecos ibi scriptores excitasset, qui Latinis demortui semper & sunt & fuerunt. At Gelasius scripsit de vtraque Christi natura aduersus Eutychem &Nestorium. Non inficiamur, sed quinque libros scripsisse legitur, non hoc paruum opusculum, quod ementito titulo circumfertur. Gennadius quoque contra Eutychem scripsit, cur magis hoc opus Gelasij quam Gennadij fateamur? Fuit etiam Gelasius quidam episcopus Caesarcae Palestinae, quem Hieronymus tradit, quaedam eo tempore scripsisse, sed celasse. Huic ego opusculum tribuerem, nisi quo purum & politum sermonem dicit eum Hieronymus habuisse, qualem in hoc libello equidem non agnosco. Nisi bono & eleganti auctori contigit malus & impurus interpres. Falluntur autem qui opus hoc Gelasio pontifici Romano tribuunt, ex verbis illis, cum sedem Apostolicam vestra dilectio vnanimiter teneat, constanter praedicet, sapienterque defendat, quo loco legendum esse fidem apo stolicam, vel me non demonstrante lector probaturus est. Nec nouum est sane, vt nomine pontificum Romanorum, libri eiusmodi proferantur. Nam actione 5. synodi 7. Ico nomachi duos libellos prodiderunt auctore Vigilio Ro man. pont. Sed falso tamen. Atque, vt opus constaret esse Gelasij, nihil tamen affertur. Cum enim edunt libros de re qualibet Romani pontifices, sententiam suam, vt homi nes alij docti, exprimunt, non tanquam ecclesiae iudices de fide pronunciant. Nonum igitur argumentum satis, vt arbitror, euidenter confutatum est.

15

Decimo autem refutando, quae Caietanus in illo 27 quaestionum opusculo dixit, non sunt hic ea nobis resumenda, ne acta agamus, quod vetamur veteri prouerbio. Quod nunc instat, id diligenter explicandum est, quid videlicet consequentiae sit, vt si super Petrum Christus ecclesiam aedificauit, Romana statim sedes caeteris esse praeposita diuino iure intelligatur. Inde em plana quoque erit illa collectio, si Petri fides iuxta Christi orationem non defecit, maiores ecclesiae causae ad Romanum sunt epi scopum referendae. Video autem, eiusmodi res plane & perspicue expedire non posse, nisi doctum & intelligentem virum. Cuius rei tantae tamque difficilis facultatem consecu tum esse me non profiteor, secutum esse prae me fero. Ea enim exponenda in hoc me opere suscepisse constat, non quae essent peruia & omnium sermone trita, sed quae vix adhibita etiam diligetia a doctissimis quibusque intelligerentur. Quod si succedat conatus, iure est laudandus: sin vero non succedat, non est certe reprehendendus. Sed haec hactenus. Rem iam ipsam explicemus. Primum autem illud commemorandum est, quod alias saepe diximus, quae Petro dicta in euangelio a Chisto sunt, non vt homini priuato, sed vt ecclesiae praefecto, ea ad successores quoque sine vi aliqua aut literae inuersione pertinere. Quemadmodum, quae Dhs apostolis commendauit aeque congruemtia fidelibus vniuersis, eadem futuris Christianis omnibu in sensu literali commendata sunt: iuxta id quod Christus ipse Mar. 13. explicuit, inquiens, quod yobis dico, omnibu dico: vigilate. Vigilare quippe ad omnes aeque pertinet: quare, etiam si Christus id non adeo diserte fuisset interpta tus, vt ille explicuit, ita nos quoque necessario explicaremus. Pari item ratione, quae Dus apostolis locutus est, ad ipsos quidem spectantia quatenus ecclesiae sacerdotes: haec non ad fideles omnes, sed ad reliquos futuros in ecclesia sacerdotes catholici referimus. Quale illud est Lucae. 22. Hoc facite in meam commemoratione. Cum. n. Dus pane & accepto & fracto, eleuatisque in coelum oculis Deo gratias egerit, calicemque simul & acceperit & leuauerit, sine dubio Eucharisticum sacrificium, hoc est, gratiarum actionis, Iudaeorum ritu obtulit: nisi stultus fuit & ingratus, qui, cum referre patri summam gratiam posset, quae ab illo no bis acceperat summa dona eidem referendo, minime retulisset. Iubens itaque Apostolis suis Christus, vt hoc ipsi facerent, quod scilicet illum videbant facere, nimirum id praecepit, vt hostiam Eucharistiae & gratiarum actionis offerrent. Quod & Cyprianus ad Cecilium, & Irenaeus lib. 4. cap. 32. diuine exposuerunt. Quia ergo sacrificium facere, sacrificorum & sacerdotum proprium munus est, quod eo loco Dominus Apostolis commendauit, id pro prie ad futuros ecclesiae sacerdotes spectat: non ad vulgus etiam muliercularum, quod haeretici credidere. Porro quae ijsdem Christus, quia pastores ecclesiae futuri erant, mandasse legimus, haec ipsa episcopis & pastoribus succedentibus ad literam credamus esse mandata. Huius rei exemplum est illud Matth. 18. Quaecunque alligaueritis, &c. Et illud item Ioann. 20. Sicut misit me pater, & ego mitto vos, accipite Spiritum sanctum, &c. Hanc vero regulam si sacris literis explicandis tenuerimus, vitabimus procul dubio permixtam illam & tenebricosam confusionem, quam in scripturae intelligentia haeretici patiuntur. Quorsum haec? Nempe, vt ea, quae Petro in euangelio dicta sunt, apte ac prudenter distinguamus: & si quid illi, vt priuato, congruit, hoc ad singulos fideles spectare existimemus. Cuiusmodi illud est, si peccauerit in te frater tuus, cotripe illum inter te & ipsum solum, &c. Sin vero quicquam illi conuenit, vt Apostolorum principi & ecclesiae pastori, hoc citra controuersiam putemus ad succedentes in ecclesiae pontificatu esse referendum, idque in genuino literae sensu. Nam & quae legissator ciuilis suis delegatis praescribit, non ad eum solum cui viua voce loquitur, sed ad caeteros, qui illi in eodem officio succedunt, referuntur.

16

Deinde illud quoque magnopere aduertendum est, Romanum pontificem Petro succedere, non esse per se quidem in sacris literis reuelatum, sed aliunde constareex eo scilicet, quod historiae grauissimae prodidere, Petrum apostolum, suam cathedram Romae demum collo¬ Casse, ibique cum esset episcopus, fuisse defunctum. Ho¬¬ Velenus, hoc Sebastianus Francus, hoc haeretici quidam alij negant: quinetiam aiunt Petrum ne Romam quidem inuisisse. Quod tamen, cum historici omnes graues prodiderint, malitiose negatur. Non enim existimandi sunt isti, quod verbis negant, id mente sentire: nisi pueri & pueri stulti esse creduntur. Quid enimtam stultum tamque puerile dici potest, que si ea non esse ollm in Rep. gesta negemus, quae gesta esse vir quisque ante nos grauissimus affirmauit? Quod si eius rei, de qua disserimus, auctores quaeris: Hionysius vnus est in epist. ad Timoth. Dionysius Cotiuthoruin episcopus alter est apud Euseb. lib. 2. eccle. hist. c. 25. Tertius testis est Clemens in epistola. 1. Quartus est Anacletus in epistola de ordinatione episco porum. Quintus est Marcellus:4. q4 1. c. rogamus. Sextus est Leo in concibne prima de festo Petri & Pauli. Septimus est Gelasius cum concilio 76. episccporum. Octauus est Innobentius 3: in c. per venerabilem, Qui filij sunt legitimi. Nonus est Nicolaus 3. c. susidame. de elect. in 6. Decimus est Leo 9. in epist. synodica ad Petrum Antiochenium patriarcham. Vndecimus, Constantinus in edicto ante Nicaenam fynodum 96. d. c. Constantinus. Duodecimus, Epiphanius haeresi 27. quae est Carpoctatis. Tertius decimus Irenaeus lib. 3. cont. Valent. c. 3. Quartusdecimus, Tertullianus lib: 4. aduersus Marcionem. & lib. de praescr. haere: Quintus decimus, Ambrosius in orat. cont. Auxentium de Basil. tfad. Sextus decimus, Hieronymus in lib. de viris illust: in Petro: Decimusseptimus Egesipp. g libro de exci.: Hierosol. c. 2. Decimusoctauus Augusti nus lib. 1. contra Iuij. Pelag. Postremus, Euseb. lib. 2. eccle. hist. c.14. & 15. lib. quoque 3. c. 2. & 25. Quibus locis etiam refert, Origenem, Caium, Papiam. Tam vero multis & incorruptis testibus qui non credit, is aut stultum aut haereticum certe se esse demonstrat: vt publicam Romane vrbis vocem, loca item ipsavrbis praetereamus, quae etiamnum vitae mortique, Fetii testimonium perhibent. His itaque positis, difficilis & perebscura quaestio facile ex- plicatur: quae quidem, vt dixi, doctissimos viros ita implicuit, vt se expedire non valuerint. Quod enim pastor post Petrum a Christo in ecclesia suffectus, potestatem Petri ordinariam habeat, ac caetera priuilegia propter ex clesiam Petro concessa, ex euangelio habetur: iuxta ea, quae primo documento animaduersa nobis & demonstra ta sunt. Quod vero ille, quem Christus Petio mortuo suffecit, Romanus fuerit episcopus, e re gesta colligitur Nam si Petrus semper Antiochiae sedisset, vt coepit, sint dubio episcopus Antiochenus illi legitime in pontificas tum successisset,

17

Sed & id postremo considerandum, est enim res magnam ac diligenti contemplatione dignissima, non illud mode ad doctrinam catholicam pertinere, quod Apossolis ex- presse reuelatum est, verum hoc etiam, quod ex altera pro positione reuelata, & altera certa in lumine naturali, syl logismo collectioneque euidenti conficitur. Vt Christum Dominum habere voluntates duas, duosque intellectus, vtriusque item actiones & creatam & increata, aut Christum etiam ridere suapte natura, vt homines caeteros posse: in sacris forte literis non habetur expressum. Sed quoniam traditum in illis est: filium Dei esse hominem, & naturali ratione constat, omnem hominem habere voluntatem intellectumque creatum, operationesque vtriusque potentiae etiam creatas, omnem item hominem, vt flere, ita quoque ridere posse: qui vnumquodlibet horum negauerit, is haereticus iudicabitur. Propterea, quod negando consequens, scilicet filium Dei habere intellectum intellectionemque creatam, negat proinde antecedens, ex quo illud colligebatur, hoc est, filium Dei esse, hominem, Esto aliud exemplum. Concilium Nicaenum in fide non errasse, aut Chalcedonense, autem Ephesinum, hec in sacris libris, nec in Apostolorum traditionibus explicatum est. Sed id solum, concilia in spiritu sancto legitime congregata errare non posse. At, quod concilium Nicaenum, Chalcedon. Ephes: legitime fuerint coacta, ex diuina reuelatione non creditur. Creditur tamen ex humana fide &traditione historiae fide dignae, per quam babemus, eas synodos indicentibus, & confirmantibus veris ecclesiae pastoribus ex vniuerso orbe conuenisse. Vnde licet earum rerum certitudo ac veritas, quae in eiusmodi concilijs de¬ finitae sunti ex duobus quasi principijs pendere videatur, quorum alterum reuelatum a Deo est, condilia videlicet legitime congregata certissimae veritatis esse: alterum vero sola certitudine naturali credatur, per ea quae scriptores graues & incorrupti memoriae prodidere. At haeticus erit, qui negarit earum synodofum scita atque decreta, non aliter ac si negaret euangelium: Esto quoque aliud exemplum apertissimum: Quod sacerdotes nostrae huius aetatis a veris episcopis fite fuerint consecrati, non est sa cris literis proditum: sed res gesta potius est, quae ex verbis & animo consecrantiumipendeat. Ex hoc igitur prin cipio, quod humana certitudine tenemus, videlicet hos sacerdotes rite initiatos esse, illud pendere necesse est, an in ecclesia nunc sit verum Eucharistiae sacramentum. Quod qui mficiaretur, hunc ecclesia existimaret haereticum. Tametsi illa solum eniunciatio: vniuersalis per reuelationem aoceptu sit, omnes veros sacerdotes, si rectam intentioitm habeunt: consecrandi, verum Eucharistiae sacramentum conficeres. Sod, quod ij, qui modo viuunt, sint eiusmodi, non Euangehumsolum, sec grauis & constans naturae ratio simul cum Euangelio probat. Ad eundem profecto modum, que negauerit Romanum pontificem eandem haberepotestatem, quam Petrus a Christo accepit, fidei aduersarius densendus est, quamuis ex Euangelio hihil aliud proxime colligatur, quam Petri successores eundem: habene cum Petro principatum. Quia si huic euangelicae conclusioni illam addas, episcopum Romanum esse Petui succestonem, quam ex historijs a traditione virorum grauissimorum accepimus, manifeste colligitur Romanum episeopum & caeteris episcopis superiorem esse, & eandem habete in ecclesia potestatem & auctoritatem, quam habnit Perrus. Apte igitur summi Pontifices atque prudenter testimonia illa Euangelica, ad Romanum episcopum, sedemque Apostolicam retuleruntihi ilo fi

18

Quod si sententia haec fibstra mifius viris doctis fuerit probata, quanquam haud scigicur probetur minus, habemus tamoniadhuc aliam hiuius rei explicandae formama vnde liqueat, Pontisi. Romanum ex diuina institutione fuisse Petri in ecclesiae totius pontificatu successorem, atque adeo Romanis episcopis ea testimonia conuenire quae Petri probant & primatum & fidem. Diximus quipperetro, fidem nostram non solum scripto, sed etiam traditione contineri. Ita, licet Romanos episcopos Petro suc cedere, in sacris, libris non habeatur scriptum, ab Aposto lis tamen ecclesiae quasi per manus traditum est. Iam, quod haec fuerit Apostolorum viua traditio, ex his scilicet vijs manifeste constat, quas in tertio libro nos vel aperuimus, vel indicauimus. Non enim singillatim sunt nobis explicanda omnia, ne longa oratione negotium lectori facessamus. Certe huius rei illud est euidens argumentum, quo non ante Phocam modo & Constantinum, non ante Nicaenam solum synodum, verum etiam ante quemcunqui post Neronem imperatorem, ante quodcunque ecclesiae concilium, ante quoscunque post Petrum pontifices maximos, semper a viris ecclesiasticis Romanus episcopus Petri successor est agnitus. Atque apostolicam traditionem fuisse, non obscure tradit Anacletus Petri discipulus, in epistola prima de oppressione episcoporum, Six tus primus ad Gallicanas ecclesias, Eleutherius ad easdem, Victor in epistola ad Theophilum, Sixtus, secunduin epist. ad Gratum episcopum, Repherinus in epist. ad episcopos Sicilianos, Marcellus ad episcopos Antiochenae prouinciae, Melchiades ad episcopos Hispaniarum, Marcus in epist. ad Athanasium, Iulius ad Orientales epi scopos. Nec verosimile sit, vt rem tam necessariam ad ecclesiae vnitatem continendam, Christus Dominus Apostolis suis, non reuelarit. Si enim Moysi locus ille reuelatus est, quem Dominus elegerat, vt inde a Iudaeis diuina oracula peterentur: quanto magis credendus est Christus Petro manifestasse, quisnam esset ille locus, vbi constituerat regni sui & principatum & sedem collocare?: At que si vt transferretur ecclesia. Hierosolymitana. in ciuitatem Pellam, voce Domini sunt Apostoli admoniti, vt Euseb. 3. lib. eccle. hist. c. 5. &. Epiphanius lib. 3. con. haere. c. vltimo referunt, multo magis credemus, vt: e ciuitate Antiochena Romam emigraret Petrus, cathedramque, inde transferret, Dominicis oraculis fuisse commonitum. Quod si ita est, vt reuera est, nec aliud nisi absurdissime credi potest, iam hinc fideles intelligant, vnde illa vox Lu theranorum fuerit, qua inter caeteros articulos, Vyromaciae propositos hunc etiam posuere, vt abrogaretur Romani pontificis potestas, quam sibi sumit supra caeteros episcopos. Intelligant rursum, quidiam illi moliantur, qui Romani episcopi monarchiam asserunt fuisse post D. Hiero nymi tempus exortam. Nam qui Phocam scribunt instituisse, Romanam ecclesiam omnium esse ecclesiarum caput, pie quidem fortasse id, nullius enim animum ego iudico, sed imprudenter tamen scripserunt. Intelligant etiam vnde D. Thomas libro 4. aduersum gentes cap. 76. affirmat, eorum, praesumptuosum errorem esse, qui se sub ducerenituntur ab obedientia & subiectione Petri, successorem eius Romanum pontificem, vniuersalis ecclesiae pastorem non recognoscentes. Intelligant demum, qua ra tione Leo decimus Lutheri articulum vigesimumquintum condemnauerit in haec verha. Romanus Pontifex Petri successor, non est Christi vicarius super omnes totius mundi ecclesias, ab ipso Christo in heato Petro institu tus. Decimo igitur argumento, quoniam in eo exponendo difficultas erat maxima, non potuit a nobis verbis pau cioribus responderi¬

19

Ad vn decimum vero sic respondeo. Non est profecto admittendum, fidem etiam personalem Petri defecisse. Nam Petri iudicium in fide publicum falsum asserere, hae resis est manifesta. Sed cum Apostolorum nemo in fidei doctrina errare posset, id peculiare Petri priuilegium fuit, vt eius ne personalis quidem fides, deficere potuisset.

20

Quod enim quidam afferunt, Christum Dominum recumbentium vndecim exprobrasse incredulitatem, &c. hoc Petrum apostolum ne tangit quidem. Nam cum Lucas c. 24. scripsisset: Mulieres vndecim Apostolis, ea quae a Domino audierant, annunciasse, nec illos credidisse mulieribus, sed earum verba deliramenta iudicasse, protinus subdidit, Petrus autem cucurrit ad monumentum. Non enim cucurrisset, nisi credidisset. Et coniunctio aduersatiua, qua Euangelista vsus est, satis ostendit, Petro verba mulierum non esse visa deliramenta. Atnue, oratio Christi pro Petro fusa, id aperte demonstrat, Petri fidem non defecisse. At exponunt aduersarij, orasse Dominum, ne fides Petri deficeret finaliter, sic enim loquuntur, sed nul lius discipuli fides hoc modo defecit. Ita oratio Christi non in singulare Petri priuilegium cederet, quod non solum Chrysostomo. Theophilacto, Ambrosio & Bedae sed contextui etiam contrarium est. Cum vero Ambrosius Petrum fidem amisisse ait, nomen fidei pro fidelitata accipit, quam scilicet amico suo, Christo non seruauit. Quanquam illud etiam est frequens, vt fides pro fidei confessione vsurpetur. At ridiculum est, vt si Christus collegium Apostolicum increpasse dicitur, singulos increpasse intelligatur. Quasi vero non a Prophetis saepe populus arguatur, in quo multi essent, ad quos reprehensio nullo modo attineret. De qua re libro quarto vberius disputatum est. Id vero quod de Anastasio & Honorio additur, non paruam ingerit quaestionem. Quoniam si oratio Christi non ad Petrum modo, verum ad posteros quoque Romanos episcopos referenda est, qua ratione Petri fides nec publica nec priuata deficere potuit: eadem etiam nullius successoris deficiet fides, nec in iudicijs publicis, nec in colloquijs, aut consensione priuata. Sin vero cum ad posteros oratio illa refertur, intelligenda solum est de fide publica, scilicet in quaestioninibus fidei decernendis: temere profecto & inconstanter eo testimonio videmur, Petri fidem etiam personalem vindicasse. Huic loco Albertus Pighius Campensis non aliter po tuit occurrere, quam omnes Romanos pontifices erroris nota liberando. Ita contendit nullum vnque in haeresim incidisse. Atque vt Anastasium in libertatem assereret, Gratianum vexauit contumeliosissime, iurisperitis turpissime maledixit, vt vero Honorium tueretur, sextae generalis synodi exemplaria falsarios corrupisse, multis coniecturis suadere nisus est. Deinde etiam in eam opinionem inclinauit: vt crederet epistolam Honorij ad Sergium aGraecis de more fuisse vitiatam: Synodum autem in eo iudicio deceptam. Quin adeo duorum conciliorum sexti & septimi acta omnia calumniatus est, ac pro sua certe virili amborum labefactauit & auctoritatem & fidem. Haec vero Alberti opinatio, noua quidem in ecclesia est, sed ea etiam ratione confirmari potest, quod non est verosimile, vt homini, qui haereticus esse possit, fidei summam Dominus commiserit. Rectum enim est regula sui & obliqui, vt Aristoteles docet, quare si fides Romani pontificis dirigere ipsum non valet, multo minus, vt videtur, alios in fide rectos efficiet. Quid, quod imbecillus in fide, fratres in fide confirmare nequit: Si igitur Romanus episcopus iuxta Christi pollicitationem fratres suos confirmaturus est, firmum ipsum esse oportebit. Quanuis autem multis in locis dicat Pighius, sicut hic dicit, satis probabiliter de summi pontificis auctoritate: tamen non id spectandum est, quid dicat, sed quid consentaneum sit ei dicere: cui veritatem tueri ac retinere sententia est. Dicit itaque ille multa multis locis de hac re quidem, sed aqua haeret, vt aiunt. Defendat Liberium Pignius, quem taedio victum exilii in prauitatem haereticam subscripsisse, auctor est Hieronymus in Chronicis. Excuset Marcellinum, quem timore fractum idolis sacrificium obtutulisse, niemoriae proditum est. Victorem vindicet, quem Paulianistae suum esse mentiti sunt, vt seribit Euseb. 5. li. eccle: hist. cap. 2. Anastasium liberet, quem sine certo & probabili testimonio Gratianus haereseos insimulauit. At, Honorium quomodo ab errore vindicabit? Quem haereticum fuisse, tradit Psellus in carmine de septem synodis, Tharasius ad summos sacerdotes Antiochiae, Alexandtiae, & sanctae vrbis, vt 7. synodo actione 3. scriptum est, Theodorus cum synodo sua Hierosolymitana in confessione fidei, quae habetur eadem actione tertia, Ephiphanius respondens haereticis in conspectu concilii eiusdem actione 6. tomo 2. tota demum ipsa 7. synodus actiono vltima, & in epistola ad omnes sacerdotes & clericos. Adrianus quoque Romanus ipse pontifex in actio. 7. Synodi octauae generalis, de Romano cinquit pontifice quenquam iudicasse non legimus: licet enim Honorio ab orientalibus post mortem Anathema sit dictum, sciendum tamen est, quod fuerat super haeresi accusatus: propter quam solum licitum est minoribus maiorum suorum motibus resistere. Hactenus Adrianus. Vbi etiam addit, sententiam in Honorium latam ex Romani Pontificis consensu fuisse. Id quod exploratum est in 6. syno. generali, actione quarta. Vbi Agatho in epistola ad concilium, Honorium ipsum anathematixat. Beda item, de natura rerum, c. 67. in sexta synodo Cait Macharius cum suis sequacibus simul & praecessoribus, Ciro, Sergio, Honorio, Pyrrho, anathematiazatus est. In libro praeterea pontificali refertur Leo secundus sextam synodum suscepisse, in qua condemnati sunt, Cirus, Sergius, Honorius. Atque in fine sextae synodi ponitur epistola Leonis ad Constantinum, vbi post susceptum confirmatumque concilium AnathematizamusCinquit, Cirum, Sergium, necnon & Honorium, qui hanc Apostolicam ecclesiam non Apostolicae traditionis doctrina lustrauit, sed prophana proditione immaculatam fidem subuertere conatus est.

21

Praeterea illud caput. si Papa 4O. distin. quod pro nihilo habet Campensis, nos maximi habere debemus, Quoniam ille vnus casus, in quo oues pastorem suum iudicare possunt, scilicet cum fuerit haereticus, habetur, vt alia loca praeteream, in quinta synodo Roma. 216. episcoporum, in haec verba. A multis antecessoribus nostris synodaliter decretum atque firmatum est, vt oues pastorem suum nec reprehendere, nisi a fide exorbitauerit, praesumant. Idem tradit Anacletus in epistola 3. de patriarchis & primatibus inquiens. Pastor ecclesiae, si a fide exorbitauerit, erit a fidelibus corrigendus: sed pro reprobis moribus magis est tolerandus, quam distinguendus, quia rectores ecclesiae a domino sunt iudicandi. Idem Eusebius docet ad episcopos Aegyptios, referturque 2. 4 7. c. oues. Idem Ioannes Papa in epist. ad Rachariam. Idem in 8. syno. traditum est, vt nunc nunc referebamus. Refert etiam. Burchardus. Ii. 1. cap. 13. 138. 139. Calixtum, Clementem, Gagum, in hanc eandem sententiam. Non est igitur negandum, quin summus pontifex haereticus esse possit, cuius rei exemplum vnum & item alterum forsitanproferetur, at quod in fidei iudicio contra fidem definierit, ne vnum quidem proferri potest. Itaque obiectioni positae hoc responsum habeto. Aliud est in Petro, quod spectat ad hominis priuatam excellentiam, aliud quod pertinet ad communem ecclesiae vtilitatem. Quod negarit Christum, hominis erat, quod confirmaret fratres, erat ecclesiae. Illud proprium, hoc commune erat. Similiter, quod fides Petri propria semper interius seruaretur hominis priuilegium erat, quod vero aliis confirmandis solidam fidem proponeret, nec in fidei iudicio deficeret, ecclesiae publicum priuilegium erat. Romanus igitur episcopus non fuit haeres aut priuilegiorum aut culparum Petri propriarum: quae videlicet ex accidenti, publicae Petri potestati coniungebantur, sed successit in his, quae spectabant ad ecclesiae communes & necessarias commoditates. Nam priuilegia Apostolis a Christo concessa, aliter ad ipsos, aliter ad successores referuntur. Quippe in Apostolis fuerunt etiam priuilegia personalia amplioris gratiae qi in posteris. Vt, verbi causa, per illa verba, quaecunque ligaueritis super terram, &c. & per illa, sicut misit me pater & ego mitto vos, &c. intelligimus, potesta tem generalem in vniuersum orbem Apostolos suscepisse. Ita pares Petro dicuntur. 21. dist. ca. In nouo. & 24. q. 1. c. loquitur. Sed episcopi posteriores non successereApostolis in potestate generali extraordinaria, sed in or dinaria, quam singuli in suis ecclesiis Apostoli habuerunt. Vt Simeon Iacobo in ecclesia Hierosolymitana, &c. Esto aliud exemplum. Ex verbis illis, ego rogabo patrem, & alium paracletum dabit vobis, vt maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis: recte quidem Theologi colligunt, Apostolos post spiritus sancti aduentum in gratia confirmatos. Caeterum non ita trasiit hic spiritus in episcopos succedentes, vt in eis aeternum maneat per gratiae confirmationem, Quod Apostolis ex priuilegio personali donatum est, sed id solum transiit ad posteros ecclesiae pastores, quod necessarium erat ad ecclesiae communem vtilitatem. Sic omnino priuilegium fidei indeficientis, quod in Petro personale etiam fuit, ad episcopos Romanos transmissum est, non in eo, quod Petri erat peculiare, sed in eo, quod commune erat ecclesiae. Vnde & aliae obiectiones repelluntur, quae pro Alberti sententia positae sunt. Non enim fides interior Romani pontificis ecclesiae est necessaria: nec illius occultus & priuatus mentis error ecclesiae Christi nocere potest. Quapropter non est necesse, vt in interioris fidei conseruatione Romanis pontificibus Deus semper assistat. At, quod, dum ea decernunt, quae fidelibus credenda sunt, duque ecclesiam Christi in fide dirigunt, non deficiant, sed diuina manu teneantur: id ecclesiae opus est, idque proinde Romanis episcopis etiam imbecillis, & alias priuatim errantibus, non negabitur: ne videlicet per publicae potestatis errorem ecclesiam faciant in communi veritatis ignoratione versari. Vndecimum igitur argumentum abundem, ni fallor confutatum est. At postremo argumento refutando illud non sunt lectores admonendi, est enim in promptu, malos vrbis mores, si quos forte vrbs malos habeat, non esse huius loci defendere. Non sumus tam rudes & stupidi, quam Lutherani nos esse calumniantur. Oculos etiam nos eruditos habemus, sed modestos tamen. Scriptum est enim, quod Patris nudata verenda boni filii aduersi veniendo texerunt. Aduersari autem id dicimur, quod reprobamus. Quid autem est, filios verenda patris superiecto dorsis pallio auersos operuisse, nisi vt Gregorius ait, bonis subditis sic praepositorum suorum maia displicere, vt tamen haec ab aliis occultent? Operimentum, inquit, auersi deferunt, quia iudicantes factum & venerantes magisterium, nolunt videre quod tegunt. Sic magistrorum vitam discipuli probi iure apud se taciti reprehendunt, & eos, etiam cum displicent, venerantur. Super cathedra, inquit Christus, sederunt scribae & Pharisaei, quaecunque dixerint vonis facite, secundum vero opera eorum nolite facere. Sed haec hactenus. Illud est potius lector admonendus, vt animaduertat, Romanas consuetudines, alias esse Romae cum tota ecclesia communes: quas videlicet ex apostolorum Petri & Pauli traditione creditur accepisse. De quibus Augustinus in epist. ad Ianuarium, numero 118. multa, sed psura fusius Innocentius primus in epistola ad Decentium tradit. Aliae vero sunt consuetudines, quas ecclesia Romana vel a se habuit priuatim institutas, vel a Petro quidem Apost. accepit, non tamen in vniuersum orbem promulgandas. De quibus Augustinus diserte loquitur in epist. 86. ad Casulanum, & in epist. 11S 119. ad Ianuarium. Priores igitur consuetudines, quas ecclesia Romana non inodo tenet, verum etiam ab vniuersa ecclesia docet esse seruandas, omnino tenere debemus: vt Iulius 11. dist. cap. nolite. & Innocentius ea. dist. cap. quis nesciat. & Calixtus. 12. dist. cap. non decet. & Gregorius ea. dist. cap. praeceptis. docuerunt. Posteriores vero ecclesiae Romanae consuetudines non oportet priuatas ecclesias sequi, vt Diuus Augustinus locis positis tradidit, & Nicolaus. 12. dist. cap. Scit. & Gregorius ea. dist. cap. nouit. Idemque omnino traditur. 31. dist. cap. quoniam. & cap. aliter. In vna enim fide nihil officit sanctae ecclesiae consuetudo diuersa: vt habetur de con. dist. 4. cap. de trina. Atque de huiusmodi consuetudinibus & Ambrosius & Hieronymus intelligendi sunt in ijs locis, quae sunt obiecta. Illud vero, quod ex Trullana synodo affertur, facile diluitur. Quoniam, vt superiore libro latius explicatum est, synodus haec nullam habet in ecclesia auctoritatem, in his praesertim, in quibus contra ecclesiam Romanam Graeca se contentione erexit. Nec conciliorum conatus de legibus aut ferendis aut abrogandis quicquam valet, nisi summi pontificis decreto & sententia confirme tur. Et consuetudinem illam de ieiunio sabbati ex his esse constat, quas in posteriore genere collocauimus: vt etiam Ambrosius dicit. 12. dist. cap. illa. Quocirca vane de hac re a Concilio Trullano ecclesia Romana reprehenditur. Sextus igitur liber hunc in modum absolutus sit, quam plus fortasse nimio longum fecimus: tametsi non sunt longa, quibus nihil est, quod demere possis. Sexti libri finis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8