Text List

Caput 2

Caput 2

Caput secundum.

Nobis autem, pro eius defensione vehementer puTgnandum est, illudque in primis ponendum, de auqhrectoritate sanctorum. triphariam disputari posse. Brimum de vnius autalterius propnio placito, quale fuisse videtur Augustini de opere sex dierum. Rursum de communi plurium sanctorum: consensu, a quo tamen vnus aut alter sanctorum desciuerit. Postremo de omnium vnanimi concordique sententia, inam de his, omnibus facta in argumentis mentio est. nam m um vmiu mimmum mr no nm vn nemias no os vonan vnan as aa vin nna vnaaa vm 2a aaar a aaa T ferri posse vel ad philosophiae confirmanda dogmata, vel ad assertiones aut fidei aut Theologiae comprobandas. Erant enim ex sanctis scriptoribus quidam non in sacris literis modo, & alijs quae ad Christianam pertinebant disciplinam eruditi: verum etiam in his, quae philosophi tun de natura tum de moribus docuere. Illud demum & quidem diligentissime est aduertendum, inter auctores etiam ecclesiasticos duo esse disputationum genera. Alterum earum rerum, quae vere ad fidem spectant doctrinamque catholicam: Alterum earum, quae citra iacturam pietatis ignorari non ab imperitis modo, verum a doctis etiam possunt, quod nec fidei dogmata sunt, neque ex illis deriuantur.

Haec autem duo rerum genera non est facile discernere, quoniam & si nonnulla, quae alioqui per se quidem ad fidem pertinebant, vt Apostolis, Prophetis, atque euangelistis reuelata, in dubium venire possint, antequam sint ab ecclesia definita: sed id tamen per ignorantiam sit, qua vi delicet excusantur, qui ea vertunt in quaestionem, quae alias diuinitus sunt tradita, vt processionem spiritus sancti a patre & filio tanquam ab vno principio, ante ecclesiae definitionem Graeci quidam negaresine culpa potuere, tametsi euangelium id Apostolique tradiderunt. At haec nos sub priori genere complectimur: quippe cum fidei ca tholicae dogmata non ex accidenti imprudentium hominum ignorantia, sed ex diuina reuelatione hoc sane loco metiamur. Illud ergo asserebamus esse difficile ad discer nendum, ecquae res sub illud primum genus, ecquae autem sub hoc secundum sua quasi sponte, & natura veniant. & quidem generaliter, vnaque comprehensione inpromptu definire licet, in illoprimo rerum genere omnia ea conti neri, quae apostoli vel scripto vel verbo ecclesiae tradide runt : illa rursum, quae inde certa connexione probantur existere. Quemadmodum in secundo genere ea sunt, quae neque a Christo neque ab apostolis accepimus, neque exijs certo colliguntur, quae Christi & apostolorum auctoritate retinemus. At omnia haec speciatim certa definitione praescribere vix possumus, quanquam exemplis pe¬ peculiaribus quaedani horum indicare possumus. vt verbi eausa, angratia, qua iustificamur, qualitas quaedam sit animo impressa, quae ipsi praestet & esse & viuere, vnde qualitates aliae consequantur, hoc est, virtutes quaedam tum theologicae tum morales infusae, per quas animus diuinas & supernaturales habeat actiones, inter scholasticos quidem disputatur. Item an Sacramenta, quae causa gratiae & virtutum esse dicuntur, huiusmodi effecta vi quadam, & qualitate inexistente diuinitus indita efficiant nec ne, magna multorum dissensione certari solet. Huius generis vero quaestiones in posteriorum ego numerum redigo, neque sacrarum literarum testimonia de his qualitatibus intelligenda esse existimo: neque controuersiam catholicorum cum Pelagianis de gratia ad credendum, ad sperandum, ad amandum, ad implendum lenem, ad perseuerandum, de qualitatibus potissimum esse, sed de Dei auxilio gratuito & speciali. Rursum, si quis forte curiose disserere voluerit, an euangelista Ioannes e vita iam excesserit, an potius cum Elia & Enoch maneat viuus, vtque iam mortuus fuerit, an caro eius viderit corruptionem, anproxime fuerit suscitatus, vtrinque rationes afferre poterit: & salua fide vtrumlibet vel probare vel improbare. Nam tametsi statutum sit omnibus hominibus semel mori, sed vnum aut alterum ex illa generali lege per priuilegium eximere, non perinde sacris literis aduersatur: vt non queat in dubium reuocati Tria vero haec principia, quoniam per se ipsa rationi consentiunt, non est opus diligentius persequi: nam si quae sunt perspicua, in quibus non est controuersia, uiri docti argumentari non solent: perspicuitas enim, vt ait Gicero, argumentatione eleuatur. His itaque omnium assensu approbatis prima conclusio est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2