Table of Contents
De locis theologicis
Liber 1
Caput 1 : De totius operis partitione
Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur
Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine
Liber 2
Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur
Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest
Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse
Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur
Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare
Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti
Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis
Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt
Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita
Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur
Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate
Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti
Liber 3
Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt
Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas
Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas
Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum
Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum
Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 4
Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur
Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur
Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur
Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas
Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam
Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur
Liber 5
Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam
Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet
Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur
Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur
Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent
Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi
Liber 6
Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas
Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat
Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis
Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur
Liber 7
Liber 8
Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium
Liber 9
Liber 10
Liber 11
Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate
Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur
Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est
Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii
Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint
Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur
Liber 12
Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis
Caput 2 : Quae sint theologiae principia
Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit
Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia
Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint
Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione
Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam
Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt
Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa
Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint
Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur
Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur
Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet
Caput 5
QVibus rebus exposits, nihil aliud superesse videbacae, tur, nisi vt argumenta refelleremus, quae a principio sunt posita. Sed paranti mihi eas obiectiones repellere, obiecerunt se scrupuli aliquot, quos prius conueuit excutere, quam ad alia pergamus, ne in via, quam superiore capite aperuimus, sint Theologis impedimento.
Primum igitur dubium illud excutiendum est, an concilium per legatos summi Pontificis celebratum, firmam certamque habeat auctoritatem: an potius episcopi Romani confirmatio exspectanda sit, vt certa habeantur decreta concilij. Ac Caietanus quidem, qui sine controuersia de auctoritate Papae & concilij accuratissme disputa¬ uit, quemque nos correctione quadam adhibita potissimum secutisumus, multa hic diserte dicit, quae a praesenti instituto videntur esse aliena: sed affirmat denique, id quod ad praesentem locum & quaestionem attinet, concilium per legatos Pontificis actum errare in fide posse. Superest enim adhuc ille, pro cuius fide rogauit Christus, ille inquam, ad quem fidei summa tandem referenda est. Quare nisi definitiones conciliorum per summos Pontifices & probentur & confirmentur, certas firmasque esse non oportet. Idem etiam Cardinalis Turrecremata sensit libro tertio. cap. sexto, octauo, & trigesimooctauo. quibus locis fusissime ostendit, omnia retro antiqua concilia a summis Pontificibus confirmationem dogmatum petijsse: non id profecto actura, nisi existimassent necessarium. Nam quod confirmatio pontificis ad fidei quoque dogmata referatur, liquet ex epistola Nicaenae synodi ad Syluestrum Papam. Quicquid, aiunt, constituimus precamur, vt vestri oris consortio confirmetur. Et Syluester eidem synodo rescribens, Confirmo, inquit, figoque ad doctrinam vestram reclamantes de vnitate Trinitatis. Et paulo post, probo, ait, vera fuisse quae in vestrum nostrumque manauere mysterium, & caet. Et patres concilij Chalcedonen: in epistola ad Leonem, Omnem inquiunt, vobis gestorum vim insinuauimus, ad comprobationem nostrae synceritatis, & ad eorum, quae a nobis gesta sunt firmitatem & consonantiam. Et Leo papa in epistola ad concilium Chalcedonen, quae est in ordine. 59. ne ergo, ait, dubitabile videatur, vtrum quae per vnanimitatem vestram de fide statuta sunt, approbem, & caet. & postea dicit se approbationem gestorum synodalium in sola causa fidei mittere, propter quam scilicet concilium congregatum est. Idem patet ex epistola Leonis huius nominis tertij, qua confirmat sextam synodum generalem. Adde huc, quod ecclesia ante ipsius Pontificis confirmationem. nunquam firmum habuit & ratum, quod a legatis concilio praesidentibus definitum est. Hinc enim Martianus Augustus a Leone contendit, vt concilij Chalcedonensis de fide iudicium approbaret. Et Leo ob hanc quoque causam Martiano commendauit, vt confirmatio approba¬ tioque concilij ad omnes ecclesias perferretur, quemadmodum epistola. 57. ad eundem Martianum scribitur. Praeterea concilium sine legatis errare potest, at summus Pontifex non transfert in iegatos suae fidei soliditatem, quam scilicet sibi soli priuatim vendicat, eo quod Christi vicarius est, pastor ecclesiae vniuersalis, & petra, supra quam Christus suam fundauit ecclesiam. Legati ergo simul cum concilio errare poterunt. Non enim pro legatis Petri, sed pro Petro rogauit Christus, &c. Adhaec, concilium prouinciale, cui legati summi Pontificis adsint, errare in fide potest: non autem si a summo Pontifice confirmatum est. Non igitur Legati eam habent in fidei dogma tis auctoritatem, quam summus ipse Pontifex habet. Quocirca, infirma adhuc erunt decreta concilij, quamuis per legatorum iudicium confirmata. Praeterea concilium Ephesinum secundum errauit cum Dioscoro, & tamen legitime auctore Leone congregatum est: non ergo firmum & ratum est concilij decretum, nisi sit a summo Pontifice confirmatum. Nec valet dicere, legatos pontificis & paucos quosdam alios repugnasse. Non enim oportet omnes patres synodali sententiae subscribere, vt genarale concilij iudicium habeatur. Quoniam ne omnes quidem episcopi iudicio Nicaenae synodi subscripserunt. Ac si legati ipsi, vt docti omnes cosentiunt, errare possunt, nihil obstaret, quo minus alijs episcopis errantibus consensissent. Legatus demum Pontificis aderat, cum in secunda & tertia sessione concilij Basiliensis vehementer erratum est, errori quoque caeterorum Legatus ipse subscripsit, non ergo satis est concilium esse coactum Pontificis auctoritate, & legatos concilij sententiam approbasse, vt firma & certa esse in ecclesia existimetur.
At contra viri quidam doctissimi sentiunt, concilium generale legitime congregatum etiam absente papa, solidam certamque habere auctoritatem priusquam a summo Pontifice confirmetur. Cuius sententiae duas potissimum causas reddere possunt. Vnam, quod eiusmodi concilium per legatos episcopi Romani celebratum, ecclesiam vniuersalem representat, quoniam est concilium ecclesiae ge nerale, non ergo errare in fide potest, sicut ne ecclesia qui¬ dem vaiuersalis. Quod autem omne concilium generale aecclesiam vniuersalem representet, definitum est a Martino quinto in fine concilij Constantien. Altera. causa est, quod concilium generale legitime congregatum, in Spiritu sancto congregatum est, quare habet spiritum assistentem, cuius praesentia freti, possunt vtique patres, cum aliquid definiunt, dicere: visum est Spirituisancto & nobis. Confirmat autem hoc vel maxime testimonium Iulij ad Orientales episcopos inquientis, Regula vestra nullas habet vires, quoniam Romanae ecclesiae legatus non interfuit, canonibus praecipientibus, sine eius auctoritate concilia fieri non debere: necullum ratum est concilium, quod eius non fuerit fulcitum auctoritate. Hactenus Iulius. Sentit ergo sine dubio, concilium habere vires, ratum esse, Romanae ecclesiae niti auctoritate, si Romanae ecclesiae legatus interfuit. Hac difficili questione explicanda illud ponimus, quod rerum gestarum experimento constat, summi pontificis legatos non solere ad concilium accedere, vbi quaestio de fide agitanda est, nisi instructos prius & monitos de ecclesiae Ro manae fide circa ea, quae sunt in concilio finienda. Solere, inquam, non item oportere. Nam legati in concilium Tridentinum non potuere commodem de quaestionibus disserendis ante instrui, quoniam erant propemodum infinitae. Sed caetera fere concilia ad vnam aut alteram fidei tractandam causa coacta sunt, ideoque legati de Apostolicae ecclesiae fide prius instructi accesserunt. Principio igitur illud statuo, posse concilium legatorum doctrinae & instructioni repugnare, atque e contrario legatos posse repugnare concino, quo casu decreta concilij non solum non fulcita Apostolica auctoritate, sed erunt potius refutata. Sicut enim congregatio concilij, reclamante vero certoque ecclesiae Pontifice, vana est & irrita, sic doctrina, culvel praesens Pontifex per se, vel absens per legatos suos contradicit, incerta est & imbecilla: idque eodem prorsus argumento, quoniam vtrique auctoritas episcopi Romani deest, sine qua nec concilium, nec concilij decreta rata sunt. Quod si qui existiment, concilium semel rite aclegitime congregatum errare tum etiam non posse, cum legati Pontificis repugnant, respondeant illi argumento velim, uo secundam conclusionem cap. 4. probabamus, concilij Ephesini secundi exemplum proferentes, vbi abiomnibus pene episcopis erratum est. Non fuit liberum concilium, inquiunt, sed sentetia a Dioscoro, arte, minis & terroribus extorta est. Video. Sed si secundum hominem loquimur, qui metu frangitur, is cupiditate etiam franpatur necesse est. Quocirca, si per metum vera & legitima synodus errat, causabuntur haeretici, reliquas etiam omneis, pontificum & imperatorum cupiditatibus inseruisse. Ita fiet. vt nullius synodi explorata auctoritas habeatur. Quanto grauius illud nos asserimus, concilium apostolica auctoritate firmatumnullis humanis affectibusa vera posse fide discedere. Vt ne ecclesia quidem, quamuis descendat pluuia, veniant flumina, irruant venti, cedere loco potest, fideique stationem deserere. Sed concilij reliqua pars quamlibet maxima, si pontifex & legati pugnent, infirmari affectu potest. Hunc enim illud pertinet. Tuo Petre confirma fratres tuos. Sed ais. Quid si legatus doctrinam, quam a Pontifice accepit, deserat, & multitudinis sensum amplectatur? Primum, nullum huiusmodi exemplum proferetur, nisi forte ex concilio sub Michacle Imperatore, vbi Radoaldus & Tacharias Michaeli & Phocio, consenserunt aduersus Nicolai instructionem atque mandata: vt videre est in epistola Nicolai ad Patriarchas, metropolitas, ac reliquos episcopos. Deinde, si legatus contra instructionem agit, non censetur ex potestate delegata agere, atque adeo non est cur eo modo acta superioris auctoritate probata esse credantur. Inde enim Agatho papa, vt patet actione. 4. sextae synodi, auctoritatem, inquit, eis, hoc est, legatis dedimus, in quantum eis duntaxat iniumctum est, vt nihil praesumant augere, minuere, vel mutare, sed traditionem huius apostolicae sedis synceriter enarrare. Et Leo epist. 43. ad Pulcheriam Augustam, Lucentium, inquit, episcopum & Basilium presbyterum dirigere praeparaui, qui dispositiones meas secundum eas, quas acceperunt regulas, exequantur. Decreta igitur, si quae a legato contra sedis apostolicae traditionem approbentur, non habent Romanae ecclesiae auctoritatem: nec aliter se habent, quam si a concilio sine legatis prodijssent. Quid vero, si legati sine apostolicae sedis instructione ad synodum accessere: Num synodi iudicium firmum erit & certum, prius quam a summo Pontifice conprobetur? Certe in his, quae ad fidem non attinent, sed ad ecclesiasticam gubernationem, eiusmodi synodorum decreta non oportet a Spiritu sancto proficisci. Quare non sunt omnino valida, nisi Romani episcopi consensione firmentur. vt videre est imepistola. 51. Leonis ad Anatholium. 52. ad Martianum 53. ad Pulcheriam, & 59. ad concilium Chalcedonen. Sed ne in causis fidei quidem adeo exploratam auctoritatem habent, vt qui ea in duliium vocet, haereticus sit. Tum, quia auctores nobilissimi, quos ante diximus, Caietanus & Turrecremata, non solum citra haereseos crimen, sed probabiliter etiam consentiunt, nihil firmi dogmatis ab eiusmodi synodis proficisci, quousque per Christi vicarium approbentur. Tum, quia, vt ante dictum est, solidam auctoritatem, quam in confirmandis & fratribus & dogmatis Petrus habet, in legatos transferre non potest. Tum, quia si legati, qui instructionem ab apostolica sede acceperunt, discedere ab illa possunt, illi etiam, qui ad concilium sine instructione accedunt, poterunt cum sedis apostolicae doctrina pugnare. Quare eorum confirmatio infirma est. Quid, quod legatus Iulianus concilij Basiliensis doctrinae consensit, quam nullus Theologus ita solidam & certam existimat, vt haereticos credat qui ab ea doctrina dissentiunt? Nec contraria argumenta quicquam efficiunt. Nam primum sic refellitur. Fateor equidem, quodcunque concilium generale vniuersalem ecclesiam representare, sicut omnes proceres & procuratores ciuitatum, cum de rebus publicis tractaturi conueniunt, regnum totum representant. Sed dum vrges, ecclesiam errare non posse: Verum est id in eo sensu, qui a fidelibus accipitur, intelligimus enim totam simul ecclesiam, hoc est, fideles omnes non errare. At nihil obstat, cur maior ecclesiae pars non erret. Sic igitur non ego admitto, vt totum concilium cum legatis errare possit. At errare poterit maior pars concilij, & erranti illi poterant legati subscribere. Atque id est, quod nos in praesentia dicimus, iudicium maioris partis, etiam si legati sequantur, non esse cer¬ tum autem esset, si a summo Pontifice confirmaretur. Nec enim opus est, quemadmodum paulo ante docuimus sententiam concilij omnes simul patres approbare. Secundo vero argumento hoc habeto responsum. Concilium vtique generale, cui legati praesunt, in spiritu sancto congregatum esse, quoniam auctore Christi vicario eodemque legitimo ecclesiae principe coactum est. Sed ecclesia quoque vnum corpus est, cuius spiritus Deus est, qui ecclesiae semper assistit. Quemadmodum ergo, quod toti pariter ecclesiae visum est, id Spiritui sancto etiam visum est: sed non continuo quod maior ecclesiae pars iudicarit, hoc Spiritus sancti iudicium est. Ita, si quid omnibus quiidem episcopis iudicatum fuerit, a spiritu profecto Dei iudicatum est: at non statim, si plures concilij patres in vnam sententiam conuenerint, Spiritus sancti ea sentetia credenda erit, nisi per summum Pontificem confirmetur. Ad quem nimirum spectat patrum lites dissidiaque componere. Iam Iulij testimonium explicatu facillimum est. Tacet enim, quod manifestum erat concilium illud summi Pontificis praesentia caruisse, ponit autem ne legatos quidem ecclesiae Romanae affuisse. E quibus diiobus altero tacito altero expresso, colligit nullam prorsus ecclesiae Romanae auctoritatem in eo concilio intercessisse. Quare irtitum & vanum esse. Alioqui, si quis rustice sane eo nos testimonio vrgeat, is nullo negotio exploditur. Nihilenim valet illa collectio, si concilium legatos non habuit, infirmum eius iudicium fuit, ergo si habuit fuit firmum. Sed de prima quaestione dictum est satis.
Sequitur altera, anpatres concilij vere iudices sint an potius consiliarij?Sunt enim auctores non omnino pessimili, qui conciliorum auctoritatem non in iudicanda, & finienda causa fidei, sed in quaerenda & inuestiganda veritate sitam esse velint. Omnem quippe iudicij vim ad vnum ecclesiae principem eundemque, Christi vicarium reuocant, qui fidei causa decernenda eo vel plures, vel pauciores in consilium adhibet, quo causa, vel grauior, vel facilior est. Huius vero rei primum argumentum promitur, quod in sex libris Decretalium & Clementinis, non patribus, sed summo pontifici sententia tribuitur, sacro ta¬ men approbante concilio. Vnde Clemens 5. concilio Viennen. praesidens, nos, inquit, ad tam praeclarum testimonium ac sanctorum patrum communem sententiam, apostolicae considerationis Cad quam duntaxat haec declarare pertinet, aciem conuertentes, sacro approbante concilio declaramus, &c. Solum, ergo ad sedem apostolicam iudicium pertinet, patrum vero non iudicium, sed consilium est. Praeterea, cum Pontifex ecclesiae Romanae presbyteros in conuentum cogit, vt causa aliqua fidei iudicetur, de fratrum, inquit, nostrorum concilio, &c. Consulunt ergo non iudicant. Adhaec. Deut. 16. si difficiie & ambiguum, &c. venies, ait, ad sacerdotes Leuitici generis, & ad iudicem qui fuerit illo tempore, &c. Et post, qui autem superbierit, inquit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat domino deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille. Ecce imperium non omnibus, sed summo sacerdoti assignatur, & decretum non iudicum sed iudicis esse dicitur. A consilijs ergo sunt reliqui sacerdotes, non sunt iudices. A contraria vero parte facit, quod in concilio illo primo Hierosolimitano non solum Petrus, sed reliqui etiam Apo stoli & seniores iudices esse dicuntur. Propter quod ego iudico, Iacobus ait, non inquietari, &c. Acto. 15. Et posterius capite eodem, praecepta concilij Vocat Paulus praecepta Apostolorum. Et ca. 16. dicit, ea dogmata esse decreta ab apostolis & senioribus.
Ad hanc questionem perfacilis est & expedita responsio. Episcopos concilij in fidei, causa non modo consiliarios esse, verum etiam iudices. Alioqui non solum episcopi ad ferendam sententiam synodalem adhiberentur, sed etiam docti Theologi & viri in ecclesia prudentes. Quod inauditum est contraque formam Actorum 15. praescriptam, vbi Apostoli tantum cum presbyteris de fidei quaestione iudicarunt. Cum igitur ecclesiae perpetuo vsu soli pastores in concilio sedeant, consequens sit, censores eos esse, non modo consultores. Nam si, vt consulerent, aduocarentur: ijs episcopis, qui Theologiae rudes & imperiti essent, nullus esset omnino in concilio locus, quando Theologiae, quaestio veniret in dubium. Praeterea non Romanus episcopus modo, verum reliqui etiam episcopi claues regni caelestis habent, ergo in c ligandi quoque ac soluendi potestatem. V quiunt, Spiritui sancto& nobis, nihil vltra vol re oneris quam haec necessaria, &c. Omnes ergo eponus praeceptumque imponunt, omnesque simul synodalis auctores sunt. Atque consiliarij, qui n mul iudices, non solet iudicio sententiaeque subscril in synodali sententia non pontificis solum, sed ca episcoporum subscriptiones adponuntur. Sut sine dubio iudices.
Verum scrupulus hic existit, qui male quosdam H Nam si omnes episcopi sunt iudices, summusr pontifex tenebitur in ferenda sententia maiorem dicum sequi, eorumque doctrinam approbare. In om enim recto & bene instituto tribunali is, qui praesidet, 7 rium iudicium confirmare debet, paucorum neglis Hac soluenda quaestione Cardinalis Tuirecremata lib. a summae Ecclesiae, capite64. & 65. iurisperitos ipse seques multa dicit, quae mihi non probantur omnia. Nec est animus tamen singula persequi, & cuiusque opiniones refutare. Acute enim disputantis, vt Cicero tradit, illud est, non quid quisque dicat, sed quid cuique dicendum sit videre. Quod igitur assumptum est, patres concilij non modo consiliarios esse, verum etiam iudices, id inficias ire nec possumus nec debemus. Nam patres Nicaenae synodi a Syluestro contendunt, vt quicquid constituerunt confirmet. Et Leo quae a concilio Chalcedonen. de fide statuta sunt, ea dicit se probare. Et concilium ipsum ad Leonem, decretis, inquit, tuis nostrum honora iudicium. Et 6. Synodus actione 1i8. Anathematixamus inquit Theodorum, Sergium, Cyrum, & cae. & paulo post, His omnibus, ait, a sancto hoc concilio constitutis, & per subscriptionem nostrae fortitudinis confirmatis, sancimus, vt nullus aliud quicquam de fide satagat, &c. Num verba haec consulentis sunt? An potius iudicantis? Atque in caeteris patres non vt consiliarij, sed vt iudices loquuntur. Caput enim tertium Nicaene synodi sic habet. Interdixit per omnia magna synodus, &c. Scrupulum vero, qui nunc opponitur, facile eximo. Nego enim, cum de fide agitur, sequi plurimorum iudicium oportere. Nec hic, vt in humanis vel electionibus vel iudicijs, ex numero suffragiorum sententiam metimur. Scimus frequenter vsum venire, vt maior pars vincat meliorem, scimus non ea semper esse optima, quae placet pluribus, scimus in rebus, quae ad doctrinam pertinent, sapientium sensum esse praeferendum. Et sapientes paucissimi sunt, cum stultorum infinitus sit numerus. Quadringenti Prophetae Achab mentiti sunt: ex ore vero Michaeae solius quidem & contemptibilis veritas egressa est. Non sunt igitur diuina iudicia humanis rationibus moderanda. In paucis aliquando citius quam in multis saluat Dominus. Maior quippe pars Ephesini concilij secundi in Dioscori sententiam venit, nec legati tamen plurium iudicio subscripsere. Quocirca summus pontifex maioris partis sententiam non tenetur amplecti. Imo siue pauci siue plures ad errorem deflexerint, munus est apostolici antistitis ad veram eos fidem reuocare: iuxta illud quod Petro dixit Christus. Ego rogaui pro te ne deficiat fides tua, & tu non vnum & item alterum, sed siue paucos seu multos, confirma fratres tuos. Ita Damasus scribens ad episcopos per Illiricum constitutos, numerum concilij Ariminensis magna libertate contempsit, illique tantae multitudini vnum Vincentium & alios paucos opposuit, qui contra illius concilij sententiam dixerunt. Et Leo, cum Anatholius decretum Chalcedonen. Synodi de ecclesiae Constantinopolitanae primatu, sexcentorum triginta patrum consensione praeferret, quasi, inquit, rufutari nequeat quod illicite voluerit multitudo. Nullasibimet de multiplicatione congregationis concilia blandiantur: nec trecentis illis dece atque octo copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat, vel praeferre, cum tanto diuinitus priuilegio Nicaena sit synodus consecrata, vt siue per pauciores, siue per plures ecclesiastica iudicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quicquid ab illorum fuerit constitutione diuersum. Hactenus Leo.
Non itaque, quod in humanis concessibus sit, plurium apud nos sententia praeualet. Quod si semel fidei causam ad humanas coniecturas prudentiamque deducimus, verendum est sane, ne ecclesiae negotium ex diuino huma¬ num faciamus. Quinetiam certum est, qui probabili multorum iudicio nituntur, eos fidei nostrae firmitudinem labefactare. Secundum quippe concilium generale centum quinquaginta patrum numero constitit, quartum vero patres habuit sexcentos triginta: vtrunque tamen, pari veneratione suscepit ecclesia. Non enim numero haec iudicantur, sed pondere. Pondus autem concilijs dat fummi Pontificis & grauitas & auctoritas: quae si adsit, centum patres satis sunt, sin desit, nulli sunt satis, sint quamlibet plurimi. Nec si maior pars patrum vere sentiat, summus ecclesiae Pontifex repugnabit. Id enim ad peculiarem Christi procurationem pertinet semperque pertinuit, ne ecclesia in factiones duas diuidatur. Nec Romanus vnquam episcopus, si exemplum quaeritui, contra patres concilij vere sentientes dixit. Ad secundam autem quaestionem nihil est, quod addere debeamus, nam argumenta ex aduerso posita ex his, quae diximus, facile diluuntur.
Alia quaestio etiam existit, quae non est ad exponendum facilis. Si enim concilium summi Pontificis auctoritate firmatum, Spiritu sancto regitur fidei causis iudicandis, eius ergo definitiones ad sacram scripturam pertinebunt. Nam scriptura sacra vocatur, quae spiritu sancto afflante scripta est.
Huius vero argumenti conclusionem vir apprime doctus, & qui tantos habebat in Theologia progressus, vt cum excellentibus Theologis compararetur, non est veritus me praesente concedere. Atque in hanc opinionem Gratianus quoque videtur descendisse. Diui Augustini testimonio confirmatus 19. distin. cap. in Canonicis, vbi summorum Pontificum epistolas decretales canonicas scri pturas esse dicit: eadem igitur ratione concilij decreta in Canonicis scripturis habebuntur. Sed & Innocentius de celebra. miss. cap. Cum Marthae. eandem sententiam vide tur amplecti. Ait enim scriptura sacram asserere, quod iniuriam, facit martyri, qui orat pro martyre. Hoc autem testimonium alicuius nimirum vel Pontificis vel concilij est. Ratio item his testimonijs consentit. Fides enim catholica nihil credit, nisi quod est a Deo reuelatum, quod si concilii decreta tenemur certa secundum fidem habere: ea sunt certe a Deo reuelata, atque ex consequenti scriptura canonica. Ad haec opinatio quam sit inconsiderata, lector, vel me non docente, intellecturus est. Nam si symbolum Athanasii conciliiue Nicaeni inter sacras literas refertur, cur nec in Codicem sacrorum bibliorum redigitur, nec cum libris canonicis annumeratur? Iam libros, qui decretales Pontificum epistolas, synodorumque iudicia comntinent, in sacris & canonicis habere absurdum est. Duplex enim discrimen inter sacros auctores, & summum Pontificem patresque concilii reperitur. Vnum, quod auctores sacri exproxima Dei, vel reuelatione, vel inspiratione, scribunt catholica dogmata. Nec enim eget exteris ad scribendum incitamentis, aut humana ratiocinatione e scripturis aliis argumentantur, disquirunt, colligunt. At concilium & pontifex humana via incedunt, rationemque, sequuntur: atque argumentando verum a falso discernunt. Non enim existimandus est summus Potifex eam habere facultatem, quae in Apostolis, Prophetis, & Euangelistis inerat, vt proposita vnaqualibet de fide quaestione protinus dignoscere possit, vtra quaestionis pars vera falsaye sit. Sed adhibere prius consilium necesse est, & expendere vtriusque partis argumenta: tun deinde sequetur auxilium Dei, quod videlicet opus est, vt summus Potifex in recta fide contineatur. In conciliis itidem non habent patres, moxquasi ex auctoritate sententiam absque alia discussione dicere. Sed collationibus & disputationibus re ante tractata, praecibusque primum ad Deum fusis, tum vero quaestio a concilio sine errore finietur. Dei videlicet auxilio atque fauore, hominumque diligentia & studio confluentibus.
Nam & Apostolis & presbyteris in synodum Hierosolymitanam congregatis, non statim reuelatum est, quid esset in fidei causa decernendum: sed facta est prius, vt Lucas ait, magna conquisitio. Et in Nicaena synodo, vt Rufinus tradit, per singulos dies agitabaiur conuentus: nec facile aut temere de re tanta statuere audebant patres. Euocabatur frequenter Arius in concilium, & assiduo tractatu assertiones eius discu¬ tiebantur, & quid aduersum haec teneri deberet, aut statui, summa cum libratione quaerebatur. Ita post diutinum multumque tractatum firmissima omnium sententia Arius condemnatus est. Ex quo perspicuum est, non dormientibus & oscitantibus patribus Spiritum sanctum assistere, sed diligenter humana via & ratione quaerentibus rei, de qua disseritur, veritatem. Alterum autem discrimen est, quod scriptoribus sacris, quemadmodum primo loco fusius explicuimus. Dei spiritus adest in singulis. Etiam ne in minimis rebus? Etiam. At patribus synodi spiritus veritatis non est praesens in omnibus, sed in rebus solum ad salutem necessariis. Quod enim in symbolo Athanasii dicitur, carnem & animam vnum esse hominem, id non oportet verum esse, quanuis cum Athanasio concilium Nicaenum consensisset. Nam vtrum homo partes illae complexae sint an non sint, ad Philosophiae rationem pertinet, non fidei: quare Philosophorum quaestio est, non fidelium. Synodus autem prouincialis sub Srephano huius nominis septimo, per errorem, omnes ordinationes factas a Bonoso irritas esse decreuit, quod in synodo Romana sub Ioanne nono iure reprobatum est. Sed iudicium rerum gestarum erat, non religionis fideique decretum. Huiusmodi sunt ea, quae in Clement. Pastoralis. de sent. & re. iudi. transiguntur. Non enim ad fidem & religionem attinent. Quocirca, licet errasset Clemens, quod Bucerus contendit, nihil inde concilii auctoritas labefactaretur. Tametsi Clementina illa Clementis est, non concilii. Verum Pontificum & conciliorum eadem causa est. Sixtus quartus docuit. Diuam Catherinam Senensem stigmata non habuisse, non defuit, qui contra iudicarit. Neutrius Potificis iudicium ad Christi ecclesiam spectat, vtrunque aut probare aut improbare sine fidei discrimine possumus. Sed valeant stulti, qui de rebus nihili digladiantur. Nos enim hic exempla ponimus, vt lector intelligat, aliter auctores sacros esse habendos, aliter conciliorum patres. Illos vbique vera dicere: hos posse in paruis errare. Ita, quod Christus ecclesiae suae pollicitus est, spiritum eam docturum omnem veritatem, hoc ad fidei veritatem referendum est, vt diserte Augustinus docet, & in commentariis super Ioannem, & in actis contra Foelicem libro secundo. Nec enim rogauit Christus ne deficeret Petro aut Philosophiae, aut rerum gestarum cognitio & veritas, sed ne deficeret ei fides. Forsitan quispiam dixerit, nonne igitur concilii Hierosolymitani decreta sacra scriptura sunt? Facta est enim magna conquisitio: dictum est autem scripturae sacrae auctoribus minime conuenire, vt disquirant & humanitus ratiocinentur.
Item, nam & hoc dicet aliquis, si summus Pontifex & concilia, nisi diligentiam adhibeant, errare possunt: cum nobis non constet, an summus Pontifex patresque concili praestiterint se diligentes, & industrios, vt via & ratione procederet inquisitio, ne constabit quidem an errauerint. Ita quaecunque definierint, erunt incerta.
Ac primus quidem scrupulus facilius eximitur. Quemadmodum enim verba Pilati ad canonem pertinent, non qua Pilatus dixit, sed quam scripsit Euangelista: sic & concilii Hierosolymitani definitio sacra scriptura est, quod Lucas eam reliquis historiaes suae partibus contexuerit. vt econtrario verba Petri, quae refert Clemens, non sunt de canone, quoniam Clemens scriptor sacer non fuit. Quae causa idonea est, vt canones Apostolorum, quos idem Clemens scripsisse fertur, in libris canonicis non habeantur: tamet si Damascenus li. 4. ca. 18. in catalogum, vt videtur, sacrorum librorum referat, & Epiphanius haeresi postrema refellenda, Apostolorum constitutiones diuinam scripturam vocet. Loquitur autem sine dubio de his constieutionibus quae in sacris Bibliis scriptae non sunt. Sed alia est illa, cum Veritas ipsa limatur in disputatione, subtilitas: alia cum obiter & in transcursu ad vulgarem quandam opinionem accommodatur oratio. Quamobrem vt sapientes, ita nos hoc loco verbis ecclesiasticis vtimur, vt eos solum, qui spiritu dictante scripti sunt libri, sacros & canonicos appellemus.
Alter vero scrupulus ita Syluestri animo, resedit, vt vix eum inde pellere potuerit. Meliusque fuisset occulere, quam stimulare caeteros, quo ipse scrupulo pungebatur. Ac sunt etiam, qui non obscure dicant, quod si quando Romanus Potifex in definitione fidei errauit, inde euenire potuit quod non tantam quantam debebat adhibuit diligentiam, anteque sententiam proferret. Quoniam vel re non plene examinauit, vel non eos, quos oportebat, consuluit. Quibus si obficias, apostolicam sedem errare in fide non posse: fatentur id quidem, sed aiunt, sedis apostolicae nomen, non solum sum mum Pontificem significare, sed ipsum, vt facit ea quae ad cathedram spectant, hoc est, quatenus non ex suo sed ex consilio bonorum virorum & doctorum procedit. Ita sedis apostolicae iudicia intelligi, non quae occulte, malitiose, inconsulte, per solum Romanum episcopum, aut etiam cum paucis sibi fauentibus proferuntur: sed quae ab eo ex consilio plurimorum virorum sapientum plene prius re examinata prodeunt. Quae res vt de conciliis quoque dicatur, subsunt omnino causae eaedem, quas dixi paulo ante. Non enim existimare debemus, summum solum pontificem, cum dormierit, errare: cum non dormierit verum dicere: patres autem, siue dormiant, siue vigilent, semper recta ingredi, & clausis, quod aiunt, oculis vel in tenebris obscura cernere. Commune est, crede mihi, omnibus ecclesiae iudicibus: vt, si decreta ediderint temeritate quadam sine iudicio, repentino quasi vento incitati, nihil omnino conficiant, quod solidum, quod graue, quod certum habeatur. Ea par est & grauia & certa in ecclesia haberi, quae iudicio, considerate, constanterque edita sint. Quamobrem qui siue pontificum seu conciliorum diligentiam fidei causa finienda in dubium vocant, eos necesse est omnia pontificum iudicia ac conciliorum infirmare. Nos igitur scrupulum illum posteriorem, si cui infixus est, aliter ex animo euellemus. Nam Deus suauiter disponit omnia: simulque prospicit & finem & media ad finem necessaria. Si enim promitteret cuiquam aeternam vitam, mox conferret etiam illi bo narum gratiam actionum, quibus eam vitam consequeretur. Videlicet quos glorificauit, eosdem & iustificauit & vocauit, vt ad Romanos 8. capite dicitur. Sic omnino, cum ecclesiae fidei firmitatem fuerit pollicitus: deesse non potest, quo minus tribuat ecclesiae praeces caeteraque pPraesidia, quibus haec firmitas conseruatur. Nec vero dubitari potest, quod in rebus naturalibus contingit, idem in superuaturalibus quoque vsu venire: vt qui dat finem, det consequentia ad finem. Quod quoniam Philosophorum pronunciatum est, & Theologorum etiam ore teritur, permittant mihi obsecro Latiniores, interdum cum nostris nostra loqui. Nam etsi ornatius, quam hi solent, nos plerunque disserimus, sed nonnunquam quas sententias a scholasticis accepimus, eisdem verbis efferre volumus: ne dicendi forma penitus immutata, discessisse a schola videamur.
Itaque praestat semper Pontifex quod in se est, praestatque Concilium, cum de fide pronunciant: caditque causa, si quis e nostris aliter existimat. Quemadmodum enim, si Christus Petro diceret: Ego rogaui pro te ne de ficiat charitas tua: certocertius intelligeretur, diligentiam, curam, vigilias, praeces, caeteraque auxilia opportuna illi impetrasse, quae sunt ad charitatis conseruationem ne cessaria: ita cum dixit: ego rogaui pro te, ne deficiat fides tua, procul dubio intelligimus, id a patre suo consecutum, vt quae ad rectum de fidei quaestione iudicium oporterent, ea adessent Petro omnia, siue a Deo, siue ab homine expectarentur. Quod si Deus in sequentemannum frunum abandantiam polliceretur, ecquid stultius esse posset, quam dubitare. an ne homines semina terrae mandaturi sint: Certe si seruerint metent: si non seruerint, non metent. Sed ex Dei pollicitatione colligimus, non solum proprias coeli conuersiones, quibus omnia, quae terra gignit, vberiora proueniunt, sed agricolarum etiam curas, operas, diligentiam. Non enim frugum abundantia illa promissa nisi arantibus, seminantibus, laborantibusque continget. Quibus ex rebus facile comprehenditur, cum spiritum veritatis Christus Apostolis, eorumque successoribus in fidei iudicio promiserit, nihil omnino illis defuturum, quod fidei controuersijs finiendis fuerit necessarium. Ac si semel haereticis hanc licentiam permittimus, vt in quaestionem vocent, num ecclesiae iudices eam diligentiam & curam exhibuerint, quae opus erat, vt questio via & ratione finiret: ecquis adeo caecus est, qui non videat, omnia mox Pontificum conciliorume iudicia labefactari? Porro si illud in quaestionem ve nec certis argumentis confirmari possit: at haec res men Theologis constituta sit ac definita, concilia, quo modo se habeant, si a summo Pontifice confirman sunt, errare in fide non posse. Quanquam me quidem iu dice absurdum est, ad finem aliquem nisi per consentat media perueniri. Ita nunquam ego admittam, aut Ponti ficem aut concilium diligentiam aliquam necessariam quae stionibus fidei decernendis omisisse. Id quod prius cuicunque alteri homini accidere potest, vt nec diliger tem nauet operam ad disquirendam veritatem, & vt na uauerit, integrumque sese in ea re praestiterit, erret ac huc tamen, quamuis error sine culpa sit. Error autem, Ve inculpatus, ab ecclesia Dei longissime abest, quemadmo dum libro superiore constituimus. Quae res abundem ma gno argumento est, vt nec Pontifex nec concilia neces sarium quicquam in deliberando praetermiserint. Fac e nim quidpiam ex necessarijs omissum esse. Tum rogo, anfideles his, qui de fidei quaestione iudicarunt, tantispes parere debeant, dum illorum negligentia innotescit ec clesiae. Parere debent, aiunt. Iam igitur eo tempore erramtibus iudicibus errabit ecclesia. Sine vitio suo, inquis, ecclesia tunc errabit. Agnosco. Sed, vt dictum est, ne hunc qui dem errorem admittere in Dei ecclesia debemus. Quid, qo si semel de diligentia iudicum dubitamus, nouum examen iudiciumque semper recens postulabitur, vt de diligentia adhibita, vel non adhibita censeatur ? Concedamus ergo iudicibus a Deo in ecclesia constitutis nihil eorum deesse posse, quae ad rectum verumque iudicium sunt necessaria. Quibus explicatis facile intelligitur, vt ad tertiae huius quaestionis caput recurramus, nec Pontificum, nec conciliorum decreta, sacrae scripturae partes isse: id quod in primo argumento obijciebatur.
Dicamus igitur ad ea, quae in secundo argumento sunt licta. Vbi Gratianus Augustini sententiam non est assecutus. Cui errori causam fortasse praebuit codex quispiam deprauatus. Augustini enim vera lectio sic habet. In canonicis scripturis ecclesiarum catholicarum quamplu¬ rimum auctoritatem sequatur. Inter quas, scilicet ecclesias, sane illae sunt, quae Apostolicas sedes habere aut epistolas accipere meruerunt. Est autem sensus huiusmodi, in iudicio librorum canonicorum primum videndum esse, quid ecclesiae catholicae sentiant. Sed inter Catholicas ecclesias illarum esse testimonium praeferendum, quae vel fuere sedes Apostolorum, vt Hierosolymitana, vel ab Apostolis aliquam epistolam acceperunt, vt Corinthia, Galatia. Non itaque Augustinus loquebatur de epistolis Pontificum Decretalibus, vt Gratianus falso existimauit. Id quod ante nos quidam etiam alij viri diligentissimi deprehenderunt.
Tertio vero argumento occurri potest, in hunc modum. Leges pontificias quandoque sacras appellari, vt a legibus principum discriminentur. Atque hoc sensu sacram scripturam vocauit Innocentius. Sic forsitan diuina lex vocatur Canonica, humana vero ciuilis. de iuram. calum. cap. 1. vt Hostien. Andreas, Siculus, Cardinalis, Barba. & alij iurisperiti notauerunt. & Glossa. c. Ex diligenti de Simonia. Atque adeo Innocentius 4. c. cum de diuersis. de priuil. in. 6. non obscure ius Canonicum diui num Vocat, ciuile autem humanum. Et legem Canonicam sacram ac diuinam appellat Iustinianus in Authen. vt clerici apud proprios episcopos. 5. si vero. Quam rem sciolus fortasse quispiam ignorans 20. d. c. de quibus. vbi lectio vera habebat, ad diuina recurrite scripta canonica, loco huius postremae vocis substituit Graeca. Nihil enim minus Innocentius eo capite agebat, quam in ecclesiasticis causis cudicandis, ad Graeca Bibliorum exemplaria iu dices mittere. Alioqui cur non etiam ad Hebraea? Nec verisimile est, in causis ecclesiae decernendis scripta canonica esse ab Innocentio praetermissa. Quin post diuinam scripturam secundo ea loco posuit, etiam ante sanctorum scripturas. Et hoc erat Gratiani in ea distin. proprium institutum. Nihil igitur nobis mirum est, si sciiptu ra canonum, sacra & diuina quandoque nuncupetur. Sed nos alio sensu de scriptura sacra loquimur. Quanquam ab Innocentio testimonium citatum quidem Auoustimi est, de verbis Apostoli inquientis: Iniuriae est pro martyre orare, cuius debemus praecibus commendari,
At postremum argumentum sic facillime refutatur. Duplex conclusionum genus, posse in concilio defini Vnum earum, quae sunt propriae Theologicae facultatis quoniam vel ex duobus principijs per fidem creditis, vel alio credito, alio lumine naturae cognito colliguntur, Alterum autem genus est earum, quas Spiritus sanctus ipse reuelauit quidem Apostolis, Euangelistis, aut Prophetis, sed quoniam non erat id perinde manifestum, a synode deciaratur. Quae sunt prioris generis, ad fidem spectant secundario, &, vt ita dicam, mediate. Quare, quod suo postea loco fuse sumus explicaturi, qui eas negauerit hoc haereticus erit, quod ex consequenti negat principium, vnde illae conficiuntur. Quae vero sunt posterioris generis, proprie & per se ad fidem pertinent: nec has a Pontificibus aut concilijs nouas expectare debemus. Id enim etiam atque etiam asserimus, nullas alias scripturas sacras ecclesiam aut habere nunc aut deinceps nabituram, praeter scriptutas populorum, & principum horum, qui fuerunt in ea. Non sunt, inquam, aut erunt, sed fuerunt. Omnia siquidem, quae pater filio suo vnigenito ecclesiae declaranda: commisit, primum ipse filius Apostolis reuelauit, deinde eadem vt inuulgarent, iussit. Vos, inquit, dixi amicos, quia omnia, quae audiui a patre meo, nota feci vobis, Ioannis is. Et rursum, ille vos docebit omnia, & suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis, Ioann. 14. Et iterum, cum venerit spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, Ioannis 16. Hi enim fuere noui Testamenti ministri, qui reuelata facie gloriam Domini speculati sunt. 2. ad Corinthios 3. Hi fuere ministri sermonis, vt Lucas capite Euangelij primo testatur. His quoque dictum est, docete omnes gentes ea seruare quaecunque praecepi vobis, Matthaei vltimo. Omnem ergo fidei veritatem vel a Christodum in terra degeret, vel ab Spiritu sancto Apostoli postea acceperunt, eamque iuxta praescriptam legem, aut scripto aut verbo ecclesiae tradiderunt. Hinc enim est, quod Irenaeus, Hieronymus, Augustinus, aduersum haereticos semperid agunt, vt videant an illorum, noua dogmasa cogruant eum antiqua traditione & fide. Et si quas scripturas nouas haeretici proferant, si se Apostolos aut Prophetas con fingant, statim nouitatis odio exploduntur. Itaque post Apostolos & eos, qui ab Apostolis probati sunt, nullos auctores sacros expectamus. Sed siue summus Pontifex seu concilia, primum de vero sensu & interpretatione scripturarum iudicant, vt in concilio Tridentino, sessiotertia definitur. Et absurdum est sane, vt ecclesia auctoritatem habeat discernendi verba Dei a verbis hominum, sensum Dei ab humano sensu non habeat. Id igitur ante omnia concilijs tribuamus. Deinde & illud, quod veras & legitimas Christi & Apostolorum traditiones via & ratione inuestigant. Rursum, quaenam conclusiones his cohaereant, quae contra dissideant, certa complexione & connexione conficiunt. Consulunt autem in huiusmodi rebus finiendis non sacras literas modo, verum etiam Apostolorum instituta, priora concilia, summorum Pontificum decreta, Sanctorum veterum scripta, scholasticorum Theologorum dogmata, rectam Philosophiae rationem. Breuiter, causam de qua disseritur, in eos locos conijciunt, de quibus liber hic noster instituitur. Nec enim ex alijs fontibus argumenta deriuare possunt ad fidei Theologiaeue soluendas quaestiones. Nouas autem reuelationes & scripturas sacras quaerere, Iudaeorum est, qui recentes etiam num Prophetas praestolantur. Alia etiam quaestio valde difficilis ex his, quae diximus, oritur. Si non omnia in concilijs certa sunt, nec enim in singulis Spiritus sanctus concilijs assistit, ecqua via & ra tione vestigabimus conciliorum certa in fide decreta. Principio nanque in Clemen, vnica de summa Trinitate & fide cath, ea opinio tanquam probabilior eligitur, quae habet, in baptismo gratiam & virtutes infundi. Pari ergo causa & in alijs conciliorum Decretis dicere possumus probabiles opiniones eligi, non res exploratas definiti. Deinde in capit. Firmiter. de summa Trinitate & fide catho. patres concilij Lateranensis firmiter, inquiunt, credimus & simpliciter confitemur, quod vnus est solus verus Deus, creator omnium, visibilium & inuisibilium, spiritualium & corporalium, qui simul ab initio tempori vtranque de nihilo condidit creaturam spirituale & corporalem, angelicam videlicet & mundanam. At non est fidei aduersum, Angelos ante mundum corporeum creatos. Id enim asserunt Gregorius Nazanzenus in prima oratione de natali Domini, Basilius in examin. congressione prima. Damascenus 2. libr. c. 3. Ambrosius in exam. lib. 1. cap. 5. Hieronymus in comment, super 1. caput epistolae ad Titum. Cassianus collatione 8. cap. 7. Vnde, nec Augustinus libro de ciuit. Dei 11. cap. 32. nec D. Thomas 1. p. 4. 61. art. 3. hanc opinionem fidei esse contrariam pi tauerunt. Ac concilium illud Laterane. Thomas viderat, imo in illud ipsum caput ediderat commentaria: non ergo conciliorum aut definitiones aut fidei confessiones certae sunt, sed patres, etiam cum asserunt se firmiter quicqum & profiteri & credere, nihil omnino definiunt, quod fideles sequi teneamur. Huic quaestioni illud primum dandum est, non sat esse, vt conciliorum & Pontificum iudicia firma esse credantur, in diuino officio publice a tota etiam ecclesia celebrari. Nec enim historiae, quibus martyrum & confessorum gesta narrantur, quamuis per summum Pontificem aut con cilium approbatae sint, fidei decreta sunt: sicut ne opuscu la quidem doctorum ecclesiasticorum, quae probantur a synodo Gelasij Papae decimaquinta distinctione c. Sancta Romana. Illud item damus, ac libenter quidem, non statim si quicquam iuris Canonici volumine continetur, fidei do gma esse credendum. Nam vt libro huic proximo apertius ostendemus, nonnulla habentur in epistolis decretalibus, quae fidei Catholicae decreta non sunt. Idque ipsum nunc ex Clementina vnica de summa Trinitate diserte ostendebamus. Quod non in hac solum Clementina existimandum est interuenisse, sed idcirco hic admoneri nos, vt in alijs quoque locis simile quippiam eredamus posse contingere. Id vero tum maxime, cum aut verbis opinandi vtuntur iudices, aut responsa non ad totam vniuersalem ecclesiam, sed ad priuatas ecclesias & episcopos referuntur. Intelligendi sunt enim eo tantum casu de fide pronunciare, vbi iudicium in omnes Christi fideles spectat, omnes ligat. Certitudo quippe fidei iudicibus a Deo constitutis, non propter ecclesias priuatas promissa & concessa est, quae singulae errare possunt, sed propter ecclesiam vniuersalem quae errare non potest. Itaque summorum pontificum conciliorumque doctrina, si toti ecclesiae proponatur, si cum obligatione etiam credendi proponatur, tum vero de fidei causa iudicium est. Sed animaduertendum est diligentius, & quae natura rerum sit, de quibus iudicium est, & quae verborum proprietas & pondus. Nimirum enim ecclesiasticae doctrinae, quam amplecti etiam tenemur, non idem est gradus, nec omnia iudiciorum decreta eodem loco habenda sunt. Dequa re quoniam in duo decimo libro sumus longe lateque disputaturi, nunc dicere non est operaepretium. Id dicimus, nec omnia quae aut iuris aut conciliorum volumina continent, doctrinae Christianae esse iudicia, nec omnia rursum doctrinae iudicia, fidei censuras esse. Multa siquidem ad sanam ecclesiae disciplinam attinent, quae fidei decreta non sunt. Nonne igitur, dixerit quis, erit aliqua nota, qua comnciliorum de fide iudicia internosci queant: Erit plane. Prima, & ea quidem manifesta, si contrarium asserentes pro haereticis iudicentur. Cuius rei exempla habes. cap. Damnamus, de summa Trinitate. & cap. Vnico de summa Trinitate, in 6. & Clement. vni. de summa Trinitate. 5. 2. Altera nota est, cum in hanc formam synodus decreta praescribit, si quis hoc aut illud senserit, Anathema sit: qualia permulta sunt in concilio Toletano primo. & in syno. Triden. Tertia est, si in eos qui contra dixerint excommunicationis sententia ipso iure feratur. Exemplum est, de haereticis. cap. Cum Christus, & c. ad abolendam. In concilio tamen Trident. sess: habita i1Octobris. Anni i55I. de Eucharistiae siacramento definitum est, confessionem Sacramentalem Eucharistie praemittendam esse, si conscientia peccati mortalis grauat. Et protinus, si quis, ait synodus, contrarium docere, praedicare, vel pertinaciter asserere, seu etiam publice disputando defendere praesumpserit, eo ipso excommunicatus existat. Sed hoc propter periculum cautum est: erat enim opinio contraria perniciosa. Ideoque excommunicatio illa ad publicam doctrinam vel maxime refertur. Nam, quos sententia Caietani non fuerit pro haeretica condemnata, & nos testes sumus, qui concilio interfuimus, & contertus ipse demonstrat. Habet enim Canon. 11. idemque postremus in hunc modum. Si quis dixerit, solam fidem esse sufficientem praeparationem ad sumendum sanctissimae Eucharistiae Sacramentum, Anathema sit. Euestigio autem adduntur mutata dicendi forma haec verba, & ne tantum sacramentum, &c. Vbi vides Caietani sententiae Anathema non dici, sed quoniam non solum falsa, sed noxia etiam erat, reprobari: & propter periculum, publicam praesertim praedicationem & disputationem interdici. Quarta, si quicquam expresse & proprie a fidelibus firmiter credendum, aut tanquam dogma fidei catholicae accipiendum dicatur, vel aliis similibus verbis aliquid esse Euangelio doctrinae ve Apostolorum contrarium. Dicatur, inquam, non ex opinione, sed certo & firmo decreto. Licet enim opinio. Durandi reprobetur. c. gaudemus. de diuortiis. Sed qui dixit, verum absonum hoc videtur & inimicuin fidei Christianae, is noluit hareseos illum condemnare. Verbum enim, videtur, iudiciorum infirmat certitudinem. Porro autem, quae in conciliorum vel pontificum decretis, vel explicandi gratia inducuntur, vel vt obiectioni respondeatur, vel etiam obiter & in transcursu praeter institutum praecipuum, de quo erat potissimum controuersia, ea non pertinent ad fidem, hoc est, non sunt catholicae fidei iudicia. Exempli causa ponamus aliquid, quod positum in vna re, transferri per multas possit. Quod in capit. Firmiter. de summa Trinitate dicitur, angelos esse incorporeos, id non fidei decretum est, cum post decretalem illam nonnulli & philosophi & Theologi falso quidem, sed citra haeresis notam contrarium asseruerint. At enim, vt explicaret synodus, id quod fides, catholica tenet, deum esse creatorem omnium visibilium & inuisibilium, adiecit, corporalium & incorporalium. Quas particulas exponendi non definiendi gratia adiectas esse constat. Ac quemadinodum concilium sumpsit, id quod & verum & longe longeque plurimum probabile erat, angelos vt inuilibiles, ita quoque incorporeos esse: sic forte & illud accepit, Angelos & mundum simul esse congenitos. Non enim eo temporis hoc agebatur, vt Gregorii Nazanze. & aliorum hunc sequentium opinio damnaretur. Nec ego tamen is sum, qui opinationem hanc tueri in praesentia velim. Non enim dubito, eam hoc sane tempore temere & inconsiderate, ne quid praeterea dicam, defendi. Sed id ago, qua in re operaepretium me Theologis facturum existimo, non omnia, quae etiam absolute & simpliciter in conciliis affirmantur, fidei decreta esse. Cuius rei exempla, si opus esset, permulta facile promerem, sed nolo esse, longus in singulis explicandis. Nam de quarta quaestione satis.
Postrema vero quaestio animum pulsat, an concilia in moribus errare possint. Nam, si quis ait, habet imprimis argumentum illud, quod Dominus solum rogauit pro Petro ne deficeret fides eius, in aliis ergo, quae non ad fidem, sed ad mores attinent, errare ecclesia poterit.
Deinde nihil a Catholicis certa fide creditur, quod non sit idem diuinitus ecclesiae reuelatum, quicquid ergo definiat synodus, si non ad fidem, sed ad mores attinet, non oportet certa fide credi.
Praeterea in canonixationo sanctorum, sic enim nostti vocant, fidem ecclesiae detrahere sine fidei discrimine possumus. Compertum est autem, eam rem ad mores ipectare: errare igitur ecclesia iu morum iudicio potest. Illud vero Thomae & Antonini testimonio comprobatur, qui non aiunt certo & firmiter, sed pie credendum esse, ecclesiam in re huiusmodi non errare. Nam, quod absolute possit, illa ratio confirmat, quod in id genus iudiciis ecclesia, hominum eorum testimoniis innititur, qui & fallere & falli possunt. Iam si concilium, cum de Theologiae dogmate censet, non certis & exploratis argumentis, sed probabilibus niteretur, fidem certe dogmatis illius indubitatam non faceret. Fides ergo ambigua sum mo pontifici habebitur, vt qui cum hominem quemuis in diuorum numerum refert, incertis mediis & argumentis nititur. Ordinum approbatio tandem, in quibus sub diuersis institutis & regulis varia hominum genera Christo militare dicuntur, ad mores haud dubie pertinet. At dubium non est, aliquos ordines non modo inutiliter, verum noxie etiam approbatos. Etenim in tam multis & ordinibus & institutis, vsque adeo religioni incommodatum est, vt inter reliqua malorum remedia, hoc etiam a synodo generali iure ac merito expectarent viri pii, vt paucis quibusdam selectissimis retentis ordinibus, caeteri omnes exploderentur. Falsum est ergo aliquando & imprudens de moribus ecclesiae iudicium. Siquidem id quandoque approbat, quod non approbasse oportuisset. His argumentis quidam auctoritatem ecclesiasticam infirmare pergunt, tantum in iudicio morum, nam in fidei decretis firmam esse nobiscum etiam consentiunt. Sed quoniam quaedam ecclesiae de moribus iudicia sine dupio certa sunt, quae sunt illa, repetendum altius videtur.
Omnis de rebus Theologicis duplex est quaestio. Vnum genus est, quod ad contemplationem & rerum cognitionem pertinet. Alterum, quod positum est in morum praeceptis, quibus in omnes partes vsus vitae confirmari possit.
Atque etiam alia diuisio est Theologicae quaestionis. Nam & vna est, cuius cognitio & explicatio ad salutem est necessaria, est & altera, cuius ignoratio sine pietatis salutisque iactura esse potest. Non enim in Theologia semper de necessariis agitur, sed interdum etiam de his, quae vtilia esse videantur, quauis non sint adeo necessaria.
Multa sunt autem & in superioribus libris & in hoc etiam aduersum eos disputata, qui de ecclesiae auctoritate in fidei iudiciis parum recte sentirent: atque in sequenti libro nonnulla quoque disputabuntur. Ecclesiae vero auctoritatem eam nunc appello, quae synodorum etiam generalium ac summi pontificis est. Haec enim est vna res prorsus, vt non differat multum inter ecclesiae, conciliorum, sedisque Apostolicae iudicia: propterea quod connexa haec & colligata sunt, quemadmodum esse videmus humanum corpus & caput. Itaque quae erant ecclesiasticae auctoritatis in fidei decretis propria, loncis suis aut dicentur aut dicta sunt. Quae autem pertinent ad iudicium morum, de quibus iam diu loquimur, nunc dicenda sunt.
Sit igitur prima conclusio, Ecclesia in morum doctrina, eorum qui ad salutem necessarii sunt, errare non potest. Exempli causa ponatur aliquid, quod pateat latius. An fideles laicos Eucharistiae sacramentum sub vtraque specie accipere oporteat, an panis potius species sola satis sit, quaestio est earum rerum, sine quibus salus esse non potest. In hac ergo & aliis id genus controuersiis ecclesiae decretum certum est. Itaque si quid necessario vel agendum vel vitandum sirmo iudicio definit, in hoc errare nequit, sicut ne in fide quidem. Deus enim non deficit in necessariis, vt saepe ante dictum est, in doctrina ergo morum eorum qui sunt ad salutem necessarii, iudices & doctores ecclesiae a Deo dati errare non queunt. Confirmat autem illnd vel maxime, quod Dominus Petro inquit. Pasce oues meas: & Paulus dedisse deum pastores, & doctores ait, ad consummationem sanctorum, vt non circunferamur omni vento doctrinae. At si errarent in moribus eiusmodi, non pascerent salubriter oues. Non enim moralis doctrina minus exigitur ad pastum ouium Christi salutarem, quam fidei disciplina. In his igitur ecclesiae pastores errare non possunt. Adde, quod Dominus apud Ioannem pollicitus est, spiritum docturum ecclesiam omnem veritatem, scilicet, ad vitam aeternam consequendam necessariam. At vtraque veritas necessaria est, & quae ad contemplationem pertinet, & quae ad actionem, in vtraqe ergo. definienda spiritus docet ecclesias.
Praeterea, Apostolus in priore ad Timotheum epistola capite 3. haec, inquit, scribo tibi, vt scias, quomodo oporteat te in domo. Dei conuersari, quae est ecclesia Dei viui, columna & firmamentum veritatis. Ea autem, quae ibi scribebat Paulus ad morum veritatem magna ex parte spectare perspicuum est. Est ergo ecclesia firmamentum non eius Veritatis solum, quae in contemplatione cernitur, sed illius etiam, quae aliquid molitur vt faciat. Nimirum, vt sciamus, quomodo oporteat nos in domo Dei conuersari. Praeterea si ecclesiae pastores, in concilium praesertim congregati, leges & praecepta vite sinistre interpretarentur, vt videlicet, quae essent ad salutem necessaria, ea non necessaria dicerent, aut quae contra minime essent necessaria, haec esse necessaria definirent: cum Christus dixerit, Super cathedram Moysi sederunt scriba & Pharisaei, quaecunque dixerint vobis facite: & rursum, Qui vos audit me audit: ecclesia certe pastores errantes sequens iuxta quod illi praescriptum est, huius ertoris Christum praecipuum haberet auctorem. Adhaec, si lex Euangelica manca & imminuta non fuit vt reuera non fuit, eos omnino mores praefiniuit, qui essent ad salutem necessarii. Imperfectus enim legissator est, nisi ea praescribat, sine quibus reip. finis constare non potest. At spiritus veritatis Apostolis eorumque successoribus suggerit, quaecunqe Christus dixit nobis: in praeceptis ergo vitae necessariis errare illi non possunt. Item Matthaei 16. Tibi, inquit Dominus Petro, dabo claues regni caelorum. Regnum autem caelorum vtraque ignoratione clauditur, & fidei & morum, ecclesia ergo vtrasque quaestiones aperire Christo auctore potest, vtrosque nodos soluere, siue ad fidem siue ad mores attineant. Huc enim illud acredere credendum est, quaecunque solueris super terra, erunt soluta & in caelis. At inquis, intelligitur claue non errante. Bene volo. Sed aliud est de priuatis pastorum iudiciis disserere, quae negligere etiam aliquando possumus, aliud de ecclesiae communibus, quae perinde, vt ecclesiae decreta habemus amplecti. Et quidem cum pontifex, quicumque ille sit tandem, quicqum priuatim agit, soluitque aut ligat, errare per ignorantiam, aut etiam malitiam potest, & abuti clauium potestate. At cum publica sunttotius ecclesiae iudicia, eaque in rebus ad salutem necessariis, ecclesiae totius communes iudices, quales sunt concilii patres, errare nequeunt, ne per huiusmodi errore Christiana tota plebs in ignoratione veritatis ad vitam instituendam necessariae versetur.
Praeterea concilium Constantiense sess. 13. condemnat, vt haereticos eos, qui dixerint, ecclesiam errare in consuetudine administrandi populo Eucharistiam sub vna specie tantum. Et Martinus quintus in literis, quibus concilium approbauit, qui hoc ecclesiae institutum damnant, eos definit tanquam haereticos, vel sapientes haeresim, coercendos. Ecclesia igitur in morum huiusmodi iudicijs non errat, atque ex consequenti ne concilia quidem summi Pontificis auctoritate firmata.
Huius vero conclusionis & altera consectaria esse videtur, ecclesiam, cum in re graui quidem & quae ad Christianos mores formandos apprime conducat, leges toti populo dicit, non posse iubere quicquam, quod aut Euangelio aut rationi naturae contrarium sit. Non ego hic omnes ecclesiae leges approbo: non vniuersas poenas, censuras, excommunicationes, suspensiones, irregularitates, interdicta, commendo. Scio nonnullas eiusmodi leges esse, in quibus si non aliud praeterea quicquam, at pruden tiam certe modumque desideres. Id ergo dico, summorum Pontificum conciliorumque praecepta, scita, sanctiones, omnibus nobis probatum iri, si moribus fidelium instituendis sint necessaria. Si enim ecclesiae consuetudo, quod modo ex concilio Constantiensi afferebamus, Euangelio aduersari non valet, ergo ne ecclesiae quidem lex Euangelio aduersabitur.
Deinde ecclesia non potest definire quippiam esse vitium, quod honestum est, aut contra honestum esse, quod est turpe: ergo nec sua edita lege probare quicque, quod euanpelio rationiue inimicum sit. Si enim Ecclesia vel ex- presso iudicio, Vel lege lata turpia probaret aut reprobaret honesta, hic iam nimirum error non solum fidelibus, pestem ac perniciem afferret, sed fidei etiam quodammodo aduersaretur, quae omnem virtutem probat, vniuersa vitia condemnat. Accedunt illa, quaecunque dixerint vobis, facite: & qui vos audit, me audit. Quibus praecipimur ecclesiae legibus obtemperare. Ita si errat illa, Christus nobis erroris auctor est. Quae qui videat, non modo indocte, verum etiam impie faciat, si ecclesiam in morum doctrina errare contendat, praesertim si mores & praecepta viuendi fint ad salutem necessaria. Quae autem ratio id de ecclesia conuincit, eadem conuincit de Concilio, in quo vniuersalis Ecclesiae auctoritas residet: Quare quemadmodum Concilium falsa plebi credenda proponere nequit, sic nec mala pe nere facienda. P to, quo omnes & ad credenc terna poena oblig
Sed an sit haereticum suetudinem eise malam, vel ali non ausim definire. Nam licet concilium Co sessi. 13. statuerit, eos pro haereticis conaffirmarint, ecclesiam errare in more combem sub vna specie tantum: at eo temp sine capite erat. Contendit autem Caiet auctoritate Pap. & con. & in Apolog. c. cremata item 3. lib. cap. 32. & 33. conci capite in decretis fidei ferendis nu sicut Deus non deficit in necesse ctoritatem. Et quanquam id multis q perfluis. Cum ergo sola auctor suadere nituntur: sed apud me illude cem haereticum, & aut eligendi aut deci cum sit ecclesiae necessaria, in casibi cilium sine capite cogere iure suo poti cur ampliorem potestatem concilio imi mus. Reliqua siquidem per integrum concilium expediri possunt vel electo Pontifice Catholico, qui non erat, vel definito certo, cum inter multos quisnuam esset verus Pontifex dubiuin erat. Adde quod, vt supra dictum est, concilij dogmata non sunt firma, nisi a Romano Pon tifice confirmentur. Quando ergo concilium sine capite est, non habet dogmatum certitudinem. Praeterea Mar tinus quintus in literis, quibus conciliu probat, non sim pliciter probat illum articulum: sed solum definit eos qu docuerint, ecclesiam in consuetudine eiusmodi errare esse vel vt haereticos, vel vt sapientes haeresim condem nandos. Quod ergo Martinus concilio praesidens non est ausus nomine haereseos condemnare, id ego gr censura accusare non audeo nec debeo. Quod si in more ad salutem necessario, qualis ille videtur esse, de quo in concilio Constantiensi erat controuersia, tanta fuit Mar tini modestia, quanto nos modu alijs erroribus condemnandis, qui consuetudini ecclesiae minime ad salutem necessariae refragantur? Morem circumgestandi solonni processione, per vias publicas, Eucharistiae Sacramentum, Lutherani reprobant. Si originem erroris & principium spectes, haeresis tibi erit. Nam adeo illi morem hunc circumferendi Sacramenti rident, quia veram Christi praesentiam in Sacramento negant. Sed si ipsum in se errorem contempleris, haeresim sapit, temerixas & impudentia est: QQuamuis enim multis nominibus hic error est notandus, non tamen est haeresis: cum etiamsi in hac consuetudine erraret ecclesia, non proinde in grauioribus rebus eius peridlitaretur auctoritas. Quae causa concilio Tridentino fuit, vt Canonem sextum de Eucharistiae Sacramento caute formarit in haec verba. Si quis dixerit, in sancto. Eucharastiae Sacramento Christum non esse cultu latriae etiam, externo. adorandum, atque ideo nec festiua peculiari celebritate venerandum, nec in protessionibus secundum laudahilem ecclesiae consuetudimem solenniter. circumgestandum, Anathema: sit. Non enim eos Anathemate simpliciter percellit, synodus, qui ritum illum ecclesiae reprehenderint, sed qui idcirco hoc faciunt, quia nec praesentiam corporale, Christi in Eucharistia admittunt, atque adeo ne ipsius, quidem adorationem, & cultum. IAtque haec eadem: fortasse causa Martinum quintum impulit, vt quireprehenderent ecclesiasticam illam consuetudinem, impartiendi Eucharistam populos subyna specie, eos non vt, haereticos, sed vt sapientes haeresim, condemnarit. Cum enim sub vtraque olim specie, plebs. Sacramentum Eucharistiae acceperit, idque Apostolorum auctoritate, & vsu confirmata, non erat haereticum in dubium vertere, anvetus: ille ecclesiae mos nouo esset piaeferendus. Sed quoniam Vyicleffistae idcirco. asserebant ecclesiam errare, quia, existimabant necessarium, esse plebi ad salutem, vtranque Sacramenti speciem sumere, huc. detorquentes illa Domini verba: Nisi manducaueritis, &c. prudentissime Martinus quintus vituperationem ecclesiastici noui moris, non dixit haeresim esse, sed haeresim sapere. Est quoque illud argumentum graue, cur huius¬ modi erroribus haereseos nota non inuratur: quod, vt postea dicemus, non est haereticum credere ecclesiam hominibus in diuos referendis errare posse. At iubet ecclesia interdum diuos, quos huiusmodi honore afficit, peculiari die festo, & cultu colere: non est igitur haeresis astruere, in hac de vno aut altero diuo colendo lege ac consuetudine ecclesiam errare. Sed intelligendum est, ecclesiae mores quosdam a Christo & Apostolis ecclesiae traditos, in quibus qui ecclesiam errare diceret, hic erroris eius Christum & Apostolos auctores faceret. Quam obrem haereticus censeretur: Vt Iconomachi, qui eccclesiam in veneratione & cultu imaginum errare asseruerunt. Alii vero mores sunt post Apostolos inducti, in quibus quamuis ecclesia erraret, non propterea fides periclitaretur. Sine periculo igitur haereseos teneri potest, ecclesiam in aliqua lege & more posse errare. Sed de secunda conclusione hactenus. Sit tertia conclusio.
In moribus non toti ecclesiae communibus, sed qui ad priuatos homines vel ecclesias referuntur, errare per ignorantiam ecclesia potest: non in iudicio solum rerum, gestarum dico, sed in ipsis etiam priuatis praeceptis & legibus. Cum quis enim occulte, vna vxore habita, alteram ducit publice, iubet illi ecclesia, vt priore relicta, posteriorem accipiat. Qua in re sine dubio fallitur, & id praecipit homini, quod rationi Euangelioque aduersum est. Huius vero conclusionis veram & idoneam causam, Innocentius tertius reddidit in capit. A nobis. de sentent, ex eo. in haec verba: Iudicium Dei, veritati quae non fallit nec fallitur, semper innititur, iudicium autem ecclesiae nonnunquam opinionem sequitur, quam & fallere saepe contingit & falli: propter quod contingit interdum, vt qui ligatus est apud Deum, apud ecclesiam sit solutus: & qui liber: est apud Deum, ecclesiastica sit sententia innodatus: Hactenus Innocentius. Haec autem, quae perspicua esse videntur, breuiter & sine disceptatione dijudicanda sunt. Nec enim omnia nos, vt quaeramus, exponimus: sed vt explicemus. Hoc itaque Iooo non tam conclusio, quam conclusionis, causa consideranda est. Nam inde liquet, id quod est animaduersione dignsisimum, certa & firma ecclesiae decreta esse non posse, quae non certis & firmis principijs ac fundamentis innitantur. Quocirca, si vel vnum ex his, a quibus ecclesiae iudicium pendet, incertum est, certum ecclesiae decretum esse non potest: siue quaestiospeculatiua sit seu practica, sic enim nostri loqui solent. Conclusio quippe, vt in dialecticorum prouerbio est, debiliorem partem sequitur, & si vnum quodlibet principiorum claudicat, eam quoque ex illa parte debilitari necesse est. Qua, ex re facile intelligitur, ecclesiae iudicia, quae ab incer¬, tis hominum testimonijs proficiscuntur, infirma esse ad i certam & exploratam faciendam fidem. Quale illud est, e quo sanctum aliquem diuorum catalogo ascribendum I censet. Nec tamen impune licet huiusmodi decreta in i dubium reuocare. Quin temerarium & irreligiosum i est, in diuis consecrandis ecclesiae abrogare fidem. Iniuriam enim facit Martyri, qui orat pro Martyre, vt capite. Cum Marthae. de cele. miss. Innocentius tradit: iniurius eroo est, ac multo etiam magis, qui martyrum catalogo ascriptum e diuorum numero reijcit. Id quoniam temere & inconsiderate faciet, iure profecto ab ecclesia punietur.
Mox etiam, si vnum aliquod huius generis decretum in quaestionem veniat, certe Hieronymi, Ambrosij, Augustini ac reliquorum sanctitatem, sine crimine in quaestionem vocare poterimus,: atque adeo asserere illos cum daemonibus condemnatos: Ita posses eos maledictis concidere, ac vexare contumelijs, quae omnia aures: sane fidelium perhorrescunt. Quod si: viris iustis in diuorum catalogum reponendis ecclesia errat, nimirum non esset valde absurdum, diuorum omnium cultum ab ecclesia explodere, eorum qui post Clementem consecrati sunt. Quo quid aut stultius aut impudentius dici potest? Item multum refert ad communes ecclesiae mores scire, quos debeas religione colere: quare, si in illis erraret ecclesia, in moribus quoque grauiter falleretur. Nec differt diabolum colas, an hominem condemnatum. Atque si ecclesia abstinentiae legem rogaret, quae vel rationi velEuangelio aduersa esset, turpiter ab illa profecto erraretur turpiter ergo etiam errabit in doctrina morum, si rgem ferat de colendo diuo, quem colere, si diuus non est, & cum ratione & cum Euangelio, pugnat. Ne igitur tantus error in ecclesia sit, Deus peculiariter prouidere credendus est, ne ecclesia, quamlibet hominum testimonia sequatur, in sanctorum canonizatione erret. Cuius peculiarissimae prouidentiae abundem magnum argumentum est, quod numquam infirmata est fides ab humanis testibus semel in huiusmodi iudicijs suscepta. Quod in causis ciuilibus saepe accidit. Quae si singula forte non mouent, vniuersa certe tamen inter se connexa atque coniuncta mouere debebunt, vt qui fidem in his ecclesiae detrahunt, eos, non haereticos quidem, sed temerarios, impudentes, irreligiosos esse credamus. Quibus rebus exposits, primum, secundum ac tertium argumentum facile refelluntur.
Nam quae de postremo disputari possunt, illa nobis alio tempore atque ad aliud institutum, si facultas erit, explicabuntur.
Nunc illud breuiter dici potest, qui summi pontificis omne, de re quatunque iudicium, temere ac sine delectu defendunt: hos sedis Apostolicae auctoritatem labefactare, non fouere: euertere non firmare. Nam vt ea praetereamus, quae paulo ante in hoc capite explicata sunt, quid tandemaduersum haereticos disputando ille proficiet, quem viderint non iudioio, sed affectu patrocinium auctoritatis pontificiae suscipere, nec id agere vt disputationis suae vi lucem ac veritatem eliciat, sed vt se ad alterius sensum voluntatemque conuertat? Non eget Petrus mendacio nostro, nostra adulatione non eget. Ordines igitur vel probare vel refellere, quoniam non e scientia. id solum, sed aetiam: e prudentia pendet, non ad ea pertinet, in quibus summus pontifex errare nequit. Atque: iam vel indbnuilio Lateranen. aduertebatur religionum nimiam multitudinem, quam nunc esse videmus, valde ecclesiae Christi incommodare. Concilium quoque Lugdunenfatetur, quod impottuna petentium inhiatio contra syno didecretum aliquarum religionum confirmationem ex- torsit. Vndo quosdam ordines per sedem etiam Apostolicam approbratos, tanquam occlesiae vel noxios vel inu¬ tiles abolendos esse decreuit, vt nullum deinceps ad eorum professionem admitterent. Et Celestinus quintus statum vitamque fratricellorum suo priuilegio confirmauit: quod tamen confirmationis priuilegium Ioannes 22. aperte infirmum esse dixit: quod Bonifacius ex certis rationabilibus causis ea, quae Celestinus concesserat, viribus penitus euacuasset. Paulus item tertius ordinem, quem in Italia frater Baptista Cremensis instituit, literis suis probasse dicitur: at nuper & ordo ille a Venetis est edicto publico explosus, & Baptistae doctrina, cui illius ordinis homines inhaerebant, Romae est condemnata. Imbecillum itaque eorum argumentum est, qui ex huiusmodi priuilegijs, quae his facile temporibus vel conceduntur vel potius extorquentur, nouas religiones non aliter ac de coelo lapsas excipiendas esse confirmant: eas quoque quae nullam regulam ex approbatis habent, nullam vel a luis editam profitentur. Nec eius generis priuilegia certa sunt sedis Apostolicae iudicia, quibus scilicet omnes fideles astringantur. Satis fuerit, si eam habeant auctoritatem, quam epistolae decretales. Quarum nonnullas constat a posterioribus meliore consilio refutatas: quoniam non ex firmo decreto, sed ex pontificum opinione prodierunt. Et quidem ante Diui Thomae tempora, adeo restricte & grauate noui ordines admittebantur, vt ex tam graui angustoque iudicio probabile argumentum prudentis consilij sumeretur. Nostro vero hoc seculo tam multae sunt religiones a pontificibus confirmatae, vt qui eas omneis tueri voluerit tanquam ecclesiae vel vtiles vel necessarias: hic imprudentiae, ne dicam stultitiae, nomine iure optimo summisque, rationibus arguatur. Sed iam liber de conciliorum auctoritate concludendus est. Si prius tamen eorum conatum refutemus, qui in huius loci firmissimam soliditatem impetum facere & incursionem voluerunt.
On this page