Prooemium
Prooemium
QVanquam plures in illa esse sententia video, qui orationis splendore illustrare cogitationes suas nesciat, eum si scribat, impudenter abuti & scientia & literis: ego tamen, si Theologus non afferat eloquentiam, tatum abest vt asperner, vt ne flagitem quidem. Nam de rebus obscuris atque ad intelligendum difficilibus dilucide dicere, nec sentetijs solum argute, sed verbis etiam ornate, adeo est operosum & arduum, vt iniquus futurus sit, qui voluerit efflagitare. Atque id equidem paucis adhue video contigisse, vt sidem vtroque in genere laborarent, simulque in Theologiae controuersijs sequerentur & elegans illud dicendi & hoc argutum disputadi genus. Nos autmem quantum in vtroque profecerimus, aliorum sit iudicium, vtruqe certe sequuti sumus. Elumen enim nobis inanium verborum displicet, quibus sententia deest, nec sententiarum subtilitate capimur, si orationis est siccitas. Ac de sermonis cultu nostra legens suo quisque, iudicio libere vtatur, nihil enim impedio, in rerum autem earum tractatione, quas his libris multas & graues & vtiles accurate copioseque disputaturi sumus, magnum, vt videmur, afferemus adiumentum Theologis nostris, vt non modo rudes, sed etiam docti aliquantum fortasse adepturi sint, & ad disserendum, & ad iudicandum. Nec vero hoc arroganter dictu existimari velim, nam eloquendi scientiam concedens multis, quod est scholae proprium, strictim presseque disserere, & quasi ad viuum omnia resecare, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, non sum ini fallor, arrogans, si id iure quodam meo vedicarim. Nec vsqe adeo ineptus ego sum, vt non verear me in rebus, quoque ipsis saepe etiam allucinatu. Sed aliud est, nunquam falsum sentire, quod mihi non tribui, aliud res tum grauissimas tum difficillimas via & ratione premere, quod vtique assumpsi iure, vt mihi videor, at falli possum, condonetur iniuria. Etenim quae dixi eo pertinent omnia, non vt rerum mihi scientiam arrogem, quid enim a viro modesto alienius esse potest? sed vt nemo politioris literaturae candidatus in scho lastica disputatione orationem a me tersam postulet, nedum rhetorum phaleris adornatam. Scholam enim ego placare volo, scholae propria verba peculiaresque loquendi formas submouere non audeo. Nam & si disputare cupio ornatius quam solent nostri, at non debeo tamen labores duos afferre Theologis, vnum in rerum, alterum in verborum intelligentia. Breuiter lectoribus ego meae mentis fateor arcanum, qui per me formam in Theologia disserendi habiturus est, nolo vt is mea scripta difficulter intelligat, & ad Theologum cognoscendum grammaticum quaerat interpretem. Sed de his satis. Iam enim tempus est, vt ea persequamur, quae sunt deinceps explicanda. Quae quidem vt magnum negotium nobis, ita quoqe prolixam disputationem exhibebunt. Sed prolixitas vtilitate pensabitur. Nihil autem vtilius scholae Theologorum tradi potest, quam vt diseant, quisnam locus argumenta firma, & quis contram infirma subministret. Qua re vel maxime Theologiae nerui afque artus pressi solidique consistunt.
On this page