Caput 2
Caput 2
VT autem ab illa controuersia ordiamur, quae licet V facillima, tamen caput est caeterarum, prima veniat
in medium iuniorum opinio, quae plerisque notissima est, non omnium quidem, sed paucorum asserentium, aliquando Deum humano angeliconue ministerio homines fefellisse. Nam quod spiritus veritatis ipse per se quempiam fallat, ne impietatis inuidiam subeant, in dubium vocare non audent. Quod vero per alium decipere Deus possit, id persuadere se posse arbitrantur. Primum quod Abraham pueris mentitus est, inquiens, expectate hic, ego & puer postquam adorauerimus, reuertemur ad vos. Et tamen illa erat prophetia diuinae reuelationis : vt docet Amb. lib. 1. de Abraham. cap. 8. in haec verba. Prophetauit quod ignorabat: ipse solus disponebat redire immolato filio, sed do minus per os eius locutus est. Captiose autem loquebatur cum seruulis, ne cognito negotio aut impediret aliquis, aut gemitu obstreperet aut fletu. Hominis ergo mi nisterio, homines Deus fallit. Alterum quoque eiusdem rei argumentum proferunt, quod Iacob patrem suum Isaac mendacio etiam de industria conficto decepit, dicens. Ego sum primogenitus tuus Esau, feci sicut praecepisti mihi, surge & comede de venatione mea. Et paulo post, cum Isaac interrogasset, tu es filius meus Esau?respondit Iacob. Ego sum. Mentitus est ergo Iacob, id quod agnouit pater, inquiens, venit germanus tuus fraudulenter, &c. At ea omnia Iacob & fecit & dixit ex diuina reuelatione, vt Innocentius tradit. Deus igitur per alium decipere potest. Ad haec Esaias Exechiae: cras, inquit, morieris & non viues. Esaias autem sine dubio suis ipse verbis assentiebatur, nec vero nisi lumine prophetico: agnoscebat enim reuelationem illam esse diuinam. Lumen ergo prophetiae causa quamdoque prophetae est, vt decipiatur. Non enim tunc temporis mortuus est Exechias, sed conualuit. Praeterea cum dominus aliquando interrogasset, quis decipiet Achab? egressus spiritus, ego inquit, decipiam illum. Cui dominus, In quo? Tum ilie. Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit dominus, decipies & praeualebis: egredere & fac ita. Subdit vero Michaeas. Num igitur ecce dedit dominus spiritum mendacij in ore omnium prophetarum, qui hic sunt: & dominus locutus est contra te malum. Deus itaque per cacodaemonem administrum decipit. Id quod Aug. lib. 83. Quaest. confitetur. Quemadmodum enim iudex damnatum percutere, sua persona indignum & nefarium iudicat: eius tamen iussu hoc facit carnifex, ita quem Deus per se non falleret, eum fallit Deo iubente cacodaemon. Libet nanqe similitudine eadem eisdemque, pene verbis quibus August. vtitur, huius rei argu mentum facere. Item Iudaei domino praecipiente AEgytios decepere. Fecerunt enim filii lsrael, sicut praeceperat dominus Moysi, & petierunt ab AEgyptiis vasa argentea & aurea: Dominus autem dedit gratiam populo suo, coram AEgyptiis, vt commodarent eis, & spoliauerunt AEgyptios. Deo igitur auctore homo hominem fallit. Nec mirum si hostem decipi dignum, decipere Deus iubet, quoniam hoc pertinet ad iustitiam & veritatem, vt dignis digna distribuantur: quemadmodum idem Augustinus loco nunc citato argumentatur. Atque, haec testimo nia non perinde vrgent. Illa difficiliora sunt, quae, quoniam vnius modi sunt ferme, simul commemorabuntur. Primum est illud. Qui immutat cor principum, & decipit eos: & errare eos facit quasi ebrios. Secundum illud. Homo qui posuerit immunditias in corde suo, & venerit ad propheta interrogans per eum me: ego dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum: & propheta cum errauerit & locutus fuerit verbum, ego dominus decepi prophetam illum. Tertium illud: Quare errare nos fecisti domine de viis tuis? Quartum est Apostoli dicentis: Sicut non probauerunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum. Quintum est etiam eiusdem Apostoli. Eo quod charitatem veritatis non receperunt, ideo mittet illis Deus operationem erroris. Quibus testimoniis Aug. manifeste doceri existimat Deum in cordibus hominum operari ad inclinandas eorum voluntates in malum, nedum mentes in falsum. Nec ab his ratio aliena est, cum enim error poena sit, nihil obstat, quo minus Deus qui poenarum omnium auctor esse a prophetis dicitur, errore ipse efficiat in eo praesertim, qui antecedentibus culpis commeruit, vt a iusto iudice in errore induceretur. Vita & mors, inquit, paupertas & honestas a Deo sunt : sapientia & disciplina apud eum: error & tenebrae peccatoribus concreata sunt. Confirmat autem illud vel maxime, quod cuiusque motionis Deus est causa: in ipso enim mouemur & sumus. Errore itaque qui hominis errantis motio est, Deus efficere in hominem potest, poteritque proinde decipere. Cuius etiam rei argumentum aliud est, quod mendacium non est suapte natura malum. Potest ergo Deus cuiquam praecipere vt mentiatur. Illud vero primum ex eo ostenditur, quod Ioseph mendacium etiam iuramento confirmauit. Per salu tem Ccinquit Pharaonis exploratores estis. Non est autem credendum quod mendacium iuramento firmatum vir iustus diceret, nisi diuinam haberet reuelationem, per quam a mortali peccato excusaretur. Deinde illud etiam probatur ex eo quod Michaeas ait. Vtinam vir essem non habens spiritum, & mendacium potius loquerer. Non ergo est intrinsecus malum, quod Propheta Deo instigante desiderat. Adde huc, quod Arist. 4. Ethico. Ii. Mendacium in ianctantiam & ironiam partitur, quae est diuisio propria mendacii auctore diuo Thoma. 2. 2. quaest 11O. ar. 2. At vsus eius, quae dissi¬ mulatio Latine dici potest, Graece enim 2igouio dicitur, frequens in sacris literis est: vt ibi, Ecce Adam quasi vnus ex nobis factus est. Et alio loco, Iam saturati estis, iam diuites facti estis, sine nobis regnatis. Et3. Re. 22. Ascendecait Michaeas, & vade prospere. &c. Si igitur ironia mendaci um est, Deus vero per sacros auctores ironice interdum loquitur, non est, vt videtur, cur negemus. Deum posse per alios mentiri. His testimoniis atque rationibus, opinationem suam suadere poterant Theologi noui & in sacris literis parum exerciti. Nam quibus ipsi argumentis vtuntur, ego data opera sileo: ne qui hunc librum legerint scholasticis illi auctoribus inuidiam confsent: vulgique & imperitorum inscitiam academiis praeferant, cum ea audierint, quae nonnunquam disseruntur a nostris. Sed de his hactenus. Iam quaestionem ipsam explicemus: diuinamque veritatemsquod erit facile, ab eiusmodi aduersariis vindicemus. Deum nanque deceptorem credere, nefarium & impium esse, quis non facillime intelligat?
On this page