Caput 3
Caput 3
PTVorum hominum conuentum synodus ecclesiastim ca prae se ferat, satis explicatum arbitror capite su periore. Nunc vocabulum partiendum est, vt singula conciliorum genera quidnam veritatis & auctoritatis habeant videa mus. Et quidem Gratianus 3. dist. c. Regula, synodus bifariam partitur, in generales & prouinciases. Hac autem diuisio ne, cum praeterire aliquid, maximum vitium in diuidendo sit, vnum praetermissum est. Nec enim solum generales & prouinciales synodi sunt, sed etiam episcopales. Ita si pla cet nominemus, fabricemurque si opus erit, verba. Sunt enim rebus nouis, vt Cicero tradit, noua ponenda nomina. Quamuis hoc, recens quidem illud, sed perceptum tamen vsu a nostris, tritumque non a barbaris modo, verum etiam a Latinis. Concilia equidem generalia voco, quae omnium Christianorum pontificum conuocatione celebrantur. Inter multos autem saepe disceptatum est, an generalis conuocatio satis sit, an etiam sit necessaria con gregatio generalis. Si enim Summus pontifex concilium generale indiceret, non congregarentur tamen nisi solidecem ex Italia pontifices, huiusmodi profecto synodus non est, cur generalis videatur. At contra, si necesse est, episcopos omnes congregari, primum nullum forte in Ecclesia tale adhuc concilium fuit, in quod Episcopi vniuersi conuenerint. Deinde, pessimus quisque episcopus, dum non solum per negligentiam, sed per malitiam synodo adesse contempserit, generalem non esse calumniabitur. Et princeps in repub. quilibet, si illi synodus displicuerit, interturbare eam minimo negotio poterit, causarique Episcopos suos vel morborum vel tumultuum causa concilio interesse non posse. Verum, quoniam omnes huiusmodi controuersias persequi non est operis instituti, huic quaestioni breuiter respondemus. Non satis est quidem ad concilium generale, si euocatio generalis est, quando adeo pauci congregantur, vt maior meliorque prouinciarum pars relicta esse videatur: presertim si causa legitima sit, cur episcopi synodo non al fuerint. At si per malitiam hominum pessimorum vna & item altera prouincia desit, non propterea concilij generalis nomen amittitur. Sed ne si per negligentiam quidem, aut aliam occasionem quamlibet episcopi aliquot desint, nominis sui iacturam generale concilium faciet, nisi in dubium vertimus an Concilia illa quatuor, Nicaenum, Ephesinum, Constantinopolitanum, Chalcedonense, peneralia sint. Quamobrem, vt fideles, ita nos hoc loco soquimur, vt synodum generalem omnium episcoporum euocatione legitima finiamus, licet non sit omnium congregatio. Communi enim fidelium sensu agendum est, cum de rebus vocibusque ecclesiae loquimur. Idque eodem modo fecerunt sapientes. Nec satis est tamen ad generale concilium euocatio generalis, nisi sit etiam generalis congregatio. Sed ad generalem congregationem, omnium episcoporum congregatio non requiritur. Neque hic definimus nisi id quod frequens in ecclesia est. Scimus enim concilia generalia sine euocatione celebrari aliquando posse, sed id perrarum atque adeo praeter artem est. Verum de his postea diligentius. Nunc ad reliquas partes propositae diuisionis reuertamur. Prouincialia concilia sunt, cum a Metropolitano vel Primate omnes vnius prouinciae aut etiam regni Pontifices euocantur. Episco palia sunt, synodi sacerdotum, quae ab episcopis singulis in sua dicecesi haberi modo solent, ob priuatas singularum ecclesiarum causas. Nam synodi huiusmodi, praesertim in Hispania, non erant in vsu olim, nisi ob eam causam, quae decimaoctaua distinct. cap. postremo exprimitur.
Hac diuisione posita & omnium assensu approbata, altera assumitur, Conciliorum siue generalium, siue prouincialium sen episcopalium, quaedam esse: congregata Romani pontificis auctoritate, alia vero non item. Rursum, alia confirmata ab eodem Romano Pontifice, alia vero non ab eo confirmata. Nam concilium Ephesinum secumdum auctore Leone coactum est quidem, sed non est a Leone aut alio quouis summo Pontifice comprobatum. Basiliense quoque Eugenius quartus indixit, nec tamenconfirmauit. At Constantiense, quamuis a principio nullius Romani episcopi auctoritate congregatum fuerit, confirmauit illud tamen Martinus quintus, Pontifex maximus. Concilium item Mileuitanum, quod & Innocentius & Celestinus probauerunt, sine auctoritate summi Pontificis coactum fuit. Cum ergo quam Gratianus duplicem putauit esse rationem, in tres partes distribui debere reperiatur, & singulae trium, bis distribuuntur in duas: primum est de generali concilio, sed dupliciter: tum pari ratione de prouinciali, post de episcopali disserendum.
On this page