Caput 1
Caput 1
AC primus quidem locus sine: controuersia firmus est diuina eademque grauissima auctoritate. Nam libros sacros & Canonicos appellamus, quos spiritu sancto dictante sacri auctores exceperunt. Quos igitur tales esse constiterit, eos dubio procul certissimos ac verissimos esse credemus. Quemadmodum Augustinus lib. de Ciuitate Dei. 11. cap. 3. & libr. confes: cap. 15. & epist. 7. ad Marcellinum. & epis. 19. ad Hieron7. & li. 1. de doct. Chri. cap. 37. & lib. 2. de bapt. cont. Donat. ca. 3. & in prooemio. 3. lib. de Trinit. docet, resumit, inculcat. Acrecte ille quidem. Nisi enim fundamentum hoc fideliter ieceris, quicquid in Theologia superstruxeris, corruet. Corruetque adeo ciuitas illa Dei, cuius fundamenta in montibus sanctis, & in scripturis principum qui fuerunt in ea. Quarum scripturarum auctor est non homo, sed Deus. Dominus enim narrabit in scripturis populorum, & principum horum qui fuerunt in ea. Dominus itaque huius loci auctoritatem tuetur, tuentur & principes. Turris quippe Dauid est, & mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Quam omnino rem, quoniam in tertio decimo libro sumus latius explicaturi, satis hic fuerit breuiter attigisse. Verum enimuero turris haec tam alioqui munita, arietibus quatuor concuti solet. Primo, quod homines a Deo aliquando deceptos sacrae ipsae literae prodidere: fieri igitur potest, vt auctores sacri ab spiritu sancto fallantur, ita quodcumque ex huiusmodi auctoribus argumentum sumas, incertum erit. Altero, quod nondum videtur exploratum, quinam libri sint in canonem sanctarum scripturarum referendi: cum ex veteri testamento septem, ex nouo totidem a viris & doctis & catholicis reliciantur. Quocirca si argumentum inde Theologus promat, imbecilsum erit, carebitque diuina auctoritate. Tertio, quod vt certo constaret quinam essent huiusmodi sacri libri: non tamen adhuc constat, an Latini codices Graecis Hebraicisque concordent: quapropter argumentatio ex Latino exemplari ducta, infirma erit, cum solius interpretis sensu intelligentiaque nitatur. Quarto, quod vt perspicuum esset, quodnam exemplar potissimum sequendum sit: tamen an Apostoli, vel Prophetae in testimoniis, quae videlicet ex ipsis afferuntur, de spiritu Dei an de suo loquantur, non perinde certum est : cum auctores sacri nonnulla humano more citra diuinam reuelationem scribere videantur. Non itaque omnia malorum canonicorum testimonia Dei auctoritatem habent, vt certam fidem facere possint. Nec vero in his argumentis explicandis eam copiam, quam possumus, persequemur: ne hoc vno in loco tota insumatur oratio. Sed quatuor hos arie tes, quibus nostrae religionis moenia nonnulli quatere & diruere conantur, quanta maxima breuitate licebit, repellere curabimus. Non enim materiam huc & farraginem multarum rerum conamur inuchere: sed formam Theologo disserendi praescribere. Quae nimirum quo breuior, eo praestabilior erit.
On this page