Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De locis theologicis

Prooemium

Liber 1

Caput 1 : De totius operis partitione

Caput 2 : De duobus generibus argumentorum quibus omnis disputatio transgitur

Caput 3 : De locorum theologicorum numero atque ordine

Liber 2

Prooemium

Caput 1 : De sacrarum literarum solidissimo firmamento et quatuor machinis quibus illud impetitur

Caput 2 : Ubi argumenta referuntur suadere volentium quod Deus fallere aliquando potest

Caput 3 : Ostendit Deum nec per se nec per alium fallere unquam posse

Caput 4 : Ubi argumenta capitis secundi diluuntur

Caput 5 : Ubi quatuordecim libri e sacris biblis numerantur quos quidam vel ambigunt esse canonicos vel certo a canone reiiciunt

Caput 6 : Continet argumenta eorum qui suadere conantur scripturam sacram non egere ecclesiae approbatione

Caput 7 : Docet ad cuius auctoritatem spectat de libris canonicis iudicare

Caput 8 : Ubi confutantur argumenta capitis sexti

Caput 9 : Ostendit illos libros de quibus erat controversia habendos esse sine dubio pro canonicis

Caput 10 : Continet argumentationes adversariorum contra ea quae capite superiori definita sunt

Caput 11 : Ubi confutantur argumenta capite nunc proximo posita

Caput 12 : Ubi eorum argumenta ponuntur qui suadere volunt in sacrarum intelligentia scripturarum ad fontes Hebraicum et Graecum recurrendum

Caput 13 : In quo veteris vulgatae editionis auctoritas demonstratur et quod non est nunc ad Hebraeos Graecosve recurrendum

Caput 14 : In quo argumenta capitis duodecimi refutantur

Caput 15 : De linguarum hebraicae et Graecae utilitate

Caput 16 : Ubi ponuntur argumenta eorum qui sunt opinati sacros auctores in libris canonicis non semper divino spiritu fuisse locutos

Caput 17 : Ubi ostenditur singulas particulas librorum canonicorum spiritu sancto assistente scriptas fuisse

Caput 18 : Ubi refelluntur argumenta capitis decimi sexti

Liber 3

Caput 1 : Ubi eorum argumenta referuntur qui apostolicas traditiones impugnarunt

Caput 2 : Supervacaneam videri cum Lutheranis non de hoc solum loco sed de quibusque aliis disputationem

Caput 3 : In quo quatuor fundamenta ponuntur ad traditiones Christi et Apostolorum Constituendas

Caput 4 : Ubi sternuntur viae ad traditiones Christi et Apostolorum investigandas

Caput 5 : De variis generibus traditionum apostolicarum

Caput 6 : De firmitate et certitudine traditionum apostolicarum

Caput 7 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 4

Caput 1 : Quibus argumentis ecclesiae auctoritas impugnetur

Caput 2 : Quid ecclesiae voce significetur

Caput 3 : Quinam sint fideles illi, e quibus vere et proprie ecclesia confletur

Caput 4 : Quaenam sit ecclesiae catholicae in fidei dogmatae auctoritas

Caput 5 : Adversus hanc postremam conclusionem obiectiones quaedam

Caput 6 : In quo argumenta primi capitis confutantur

Liber 5

Caput 1 : Argumenta continet quibus haeretici utuntur ad huius loci auctoritatem labefactandam

Caput 2 : Docet quidnam nomen aut synodi aut concilii hoc sane loco significet

Caput 3 : In quo synodorum varia genera ponuntur

Caput 4 : Ubi conclusiones ponuntur quibus loci huius auctoritas continetur

Caput 5 : Ubi nodi quidam solvuntur quibus interdum homines etiam docti illigari solent

Caput 6 : In quo refelluntur argumenta capitis primi

Liber 6

Caput 1 : Ubi ponuntur argumenta quibus huius loci auctoritas

Caput 2 : In quo redditur causa cur sedes apostolica quintum locum obtineat

Caput 3 : Tria pronunciata continet quibus efficitur Petri in fide firmitatem ad successores quoque derivari

Caput 4 : In quo ostenditur quod romanus episcopus ille sit qui Petro et in fidei firmitate et in componendis religionis controversiis divino iure succedat

Caput 5 : Ubi conclusio eadem ostenditur sanctorum veterum testimoniis manifestis

Caput 6 : Ubi conciliorum clarissima testimonia referuntur quibus ecclesiae romanae vis et auctoritas comprobatur

Caput 7 : Rationibus theologiae probat romanum pontificemin fidei controversiis finiendis errare non posse

Caput 8 : Ubi argumenta capitis primi refutantur

Liber 7

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Liber 8

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6 : De auctoritate iuris pontifici prudentium

Caput 7

Liber 9

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 10

Caput 1

Caput 2

Caput 3

Caput 4

Caput 5

Caput 6

Caput 7

Caput 8

Caput 9

Liber 11

Caput 1

Caput 2 : De historiae humanae in theologiam utilitate

Caput 3 : Argumenta continet quibus auctoritas humanae historiae impugantur

Caput 4 : Quod auctoritas humanae historiae aliquando probabilis quandoque etiam certa est

Caput 5 : Ubi respondetur argumentis capitis tertii

Caput 6 : Qui sint probatae fidei auctores, qui contra non sint

Caput 7 : In quo 15, 16, 17 et 18 argumenta refelluntur

Liber 12

Prooemium

Caput 1 : Quid theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis

Caput 2 : Quae sint theologiae principia

Caput 3 : Capitis superioris argumentare fellit

Caput 4 : Quae sint quaestiones seu conclusiones theologia

Caput 5 : Quibus notis quaestiones fidei diiudicari possint

Caput 6 : De variis errorum gradibus primumque de haeresi et haeretica propositione

Caput 7 : Contra haeresis finitionem argumenta quaedam

Caput 8 : Regulae tres ad quas fidei externa iudicia dirigenda sunt

Caput 9 : De propositione erronea, sapiente haeresim, piarum aurium offensiva temeraria scandalosa

Caput 10 : Quemadmodum argumenta theologiae invenienda atque e locis ducenda sint

Caput 11 : Exemplum primum ubi principium theologiae in quaestionem vertitur

Caput 12 : Exemplum secundum ubi theologiae conclusio in quaestionem vertitur

Caput 13 : In quo ea quaestio vocatur in dubium, quae cum naturalis sit tum etiam ad fidem pertinet

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

1

Quid Theologia sit, quae ei obiecta res, quis finis. Caput secundum.

2

PRopositum est nobis hoc libro de locorum Theologicorum vsu in scholae disputatione dicere. Id quo recte atque ex ordine fiat, optimum fuerit initio definire: quidnam Theologia sit, quae illius quasi subiecta materies, quis scopus, in quem theologo studia dirigenda sint omnia. Ac Theologia quidem, si Graecam vocem in Latinas vertimus, ratio est sermoque de Deo. Omnis autem, quae ratione & via de aliqua re suscipitur, institutio, essentiam & potentias, quas vocant, ac caetera omnia vesti gat, quae illi rei sunt peculiariter ac proprie attributa. In theologia ergo facultas quaedam intelligitur: quae Dei na turam, vim & proprietates inquirit. Nec vero Theologo satis est, quae Deo in se absolute conueniunt, ea facultatis suae viribus iuribusque tribuere: nisi etiam illa vendicet, quae Deo quasi accidunt in ordine ad creaturas. Dei enim notionem omni ex parte rimatur. Bipartita igitur est Theo logiae tractatio: vna de Deo secundum se, altera de eodem, quia rerum est principium ac finis. Nec theologus tamensumma & infima, diuina & humana miscet, sed adeo articulatem, clare, artificiose, haec componit illis, his illa iungit: vt non modo nullam sibi vicissim obscuritatem afferant, ve rum etiam vtraque vtrisque, adhibeant lumen. Quid? quod sicut solem intueri nequimus aduersum, eiusque radijs acies nostra sensusque vincitur: sic ad diuinae lucis obtutum mentis nostrae oculi hallucinantur & caligant. Quamobrem necesse est, vt Deum sua natura inuisibilem in efiectis ceu in vmbra, in speculo, in imagine, in signis vestigijsque cernamus. Inuisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt intellecta conspiciuntur: sempiterna quoque eius Virtus & diuinitas. Cum vero inter omnia, quae oculorum sensu percipimus, rationalis creatura simillima deo sit, ad imaginem quippe dei factus est homo, nihil profecto inuenias, in quo diuina bonitas, potestas & sapietia magis eluceant. Quare theologiae disciplina, quamuis de Deo ipsa praecipue sit, plurimum tamen circa homines humanaqe versatur: & cum ex homine tun ex ijs, quae Deus ho mini fecit atque effecit, diuinae naturae cognitione quaerit. Quod si potentiam, benignitatem & prouidentiam, Dei indagare & proferre proprium theologiae munus est, de fine, quem Deus non alium quam seipsum hominibus comparauit, deque medijs ad hunc finem necessarijs, yirtutibus, legibus, gratia, incarnatione, sacramentis, longissima licet theologi disputatio, non est ab instituto theologiae aliena: non solum ob eam causam, quam D. sane Thomas grauem reddit, ne theologia, quae effectrix etiam est non mo do speculatrix, manca & imminuta hac patre omissa linque retur, sed multo magis quod eae res Dei ipsius probitatem, aequitatem, virtutem, integritatem, beneficentiam, liberalitatem, misericordiam, patientiam, longanimitatem insigniter & praeclare patefaciunt & illustrat. Cuius rei igno ratio causa quibusdam erroris illius fuit, vt existimarent, disciplinam hanc non esse contemplandi gratia inuentam, sed agendi. At enim quibus argumentis vtatur, videamus. Primuimn contemplationis tractatus inquiunt, longe minor est quam actionis. Illi enim D. Thomas primam summae suae partem dedit, huic secundam & tertiam, quae voluminis magnitudine illam singulae etiam exuperant. De fine rursum ac medijs disputare, ad eam facultatem sine dubio pertinet, quae aliquid molitur & agit. Nimirum non ad mentem ea, sed ad affectum referuntur. Cum ergo de fide & medijs humanae vitae plurimam theologus disputationem instituat, fieri videtur, vt theologiae vis non in cernendo potissimum, sed in agendo sita sit. Theologiae insuper & diuinarum scripturarum idem est finis. Nec enim finem alium disciplinae eiusdem principia ac conclusiones habent. At diuinarum omnium scripturarum finis dilectio est, vt Augustinus Gregoriusque testantur. Non ergo Theologia praecipue ad contemplandum tenlit, sed ad amandum.

3

Praeterea, quae doctrina cuiuspiam est speculatrix vena trixque naturae, oculos maxime ad cernendum postulat, non ad agendum vires. Nec stultitiae eos arguit, qui in actione torpent, sed qui sunt in speculatione tardi. At scriptura omnis a discipulis opera exigit, eosque cessatio ne torpentes tanquam vanos & ociosos reprehendit. No igitur speculandi causa haec doctrina potissime traditur, sed agendi. Ad haec fides in charitatem refertur, non econtrario in fidem charitas: vt ex Matthae. cap. 22. & ex Apostolo. 1. Corinthio. 13. colligitur. Notitia ergo principiorum Theologiae, quam notitiam fidei vocabulo acci pimus, diligendi causa primum omnium fidelibus data est. Causa quippe 7eAnuos, quam finalem possumus interpretari, eadem & prima & principialis est. Quod si notio principiorum doctrinae huius actuosa est fides, scilicet, quae per dilectionem operatur, conficitur sane, doctrinam quoque ipsam ad mores primo, vitaeque actionem attinere. Item si fides speculatio quaedam est, non moralis disci plina: vnde illud? Fides sine operibus mortua est? Vnde illud rursum? Ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum? Nam scientia salutis corporalis in praxim maxime spectat, iu contemplationem non item. Quid illa? Dedit illi scientiam sanctorum, scientia sanctorum prudentia. Omnis scriptura diuinitus inspi rata vtilis est, & cae. vt perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus. Haec autem scripta sunt vt credatis, & vt credentes vitam habeatis in nomine ipsius. Qui dicit se nosse Deum, & mandata eius non seruat, mendax est, aliaque huius generis sexcenta, quae in diuina passim scriptura reperiuntur. Ex quibus omnino videtur effici, Theologiam non esse speculatricem, sed effectricem. Atque adeo finem eius praecipuum non esse contemplationem, sed actionem. Id quod opinati sunt scholastici quidam Theologi in primis clari & nobiles. Qui in ea re magistrum forte sequuntur, hanc disciplinam ex vsu & fruitiono partientem. Nec intelligunt doctissimi viri, sic enim mihi modestissimum est vocare illos, alium esse finem doctrinae, alium doctoris: vel, vt verbis differentibus rem fere eandem exprimamus, alium esse finem doctrinae primarium, alium postremum. Vt si verbi causa dicimus, vini duos esse fines, vnum ad bibendum, alterum ad medendum. Charitas ergo docentis Dei, atque ea re doctrinae quidem huius finis est, at non primus, sed secundus. Nam & cognitio contemplatioque naturae, vt ait eleganter Cicero, manca quodammodo atque inchoata est, si nulla actio rerum consequatur. Vani sunt, Sapiens inquit, omnes homines, in quibus non subest scientia Dei, &c. & alius item. Quia cum cognouissent Deum, non sicut Deum glorificatierunt, sed euanuerunt in cogitationibus suis, &c. Quapropter si ex fine secundo naturam disciplinae consideres, iam tibi physica inter actuosas numerabitur. Quid? Quod finis noster primus, vt Diuus Thomas verissime sentit, visio Dei est clara & manifesta? Quia vero finem illum adipiscimur mente & voluntate, cognitione & amore: sit, non vt cognitio ex se amorem, sed vt vtraque res ad visionem referatur. Quod si cognitio viae ex se non nisi ad patriae cognitionem referenda est, quamuis illa non sit per se idopea, nisi ei affectus dilectioque iungatur, visio vero Dei, cuius fides seminarium est, contemplatio potissimum est, non effectio, sequitur Theologiam maxime speculatiuam esse, non practicam. Liceat enim, quando de scholae disputatione habetur oratio, scholae verba vsurpare. Adde, quod Theologia Dei naturam, potentiam & proprietatem inquirit. Est ergo Deus huius scientiae proprium obiectu, atque adeo speculationis causa conparatur. Atque Augu. aperte docet, sapientia, de qua Apost. 1. Cor. 12. Ioquit, intellectualem notionem &contemplationem rerum aeternarum. Sine dubio autem sacra doctrina sapientia est, eaque re speculatiuam esse constat. Quod, vt caetera taceamus, vel Theologiae nomen prae se fert. Quemadmodum enim non solum asserere, sed etiam ad dubitare stultissimum est, num Physiologia Astrologiaque speculatrices sint, an effectrices, quod nomina ipsa insignite egregieque declarant, contemplationem rerum ingeri, non mo res & actionem. Tametsi Medici, Nautae, ac caeteri, qui rebus publicis addicti & destinati sunt, otiosam naturae astrorumque, notionem aspernantur & fugiunt: quae actuosa est, eam & amplectuntur & colunt. Sic ambigere, theologia speculatrix ne sit an effectrix, a communi etiam me diocrique intelligentia & sensu remotum est. Vtpote, cum nihil aliud illa sit, quam ratio sermoque de Deo. Quanquam viri prudentes vacantem, illam & otiosam esse nolunt: sed ad humanae vitae & vsum & finem accommodari. Praeterea, Theologia omnem de Deo cognitionem tradit, siue ea per naturae lumen, seu diuino solum munere & illustratione habeatur. Cum igitur speculetur quicquid de Deo cognoscere humana ingenia possunt, nimirum aut speculatiua est, aut scientia de Deo nulla esse speculatiua potest. Quod licet nonnulli huic argumento de derint, adeo tamen absurdum est, vt refelli non debeat. Quid ? Quod Theologia nostra diuinae sapientiae quaedam impressio est, quae eadem & speculandi vim habet & agendi? Nihil igitur obstat, cur non idem lumen vultus Dei, quod signatum est super nos, vtraque ostendat, & quae contemplari oportet & quae agere. Sicut anima rationalis quod formarum omnium praestatissima sit, vires quidem excellenter habet & sentiendi & vigendi, sed in ea tamen vis intelligendi prima eademque, praecipua est. Nec vires illa exercet reliquas, nisi vt proprio tandem intelligentiae munere perfungatur. In hunc itaque modum Diuus Thomas scienter ac perite dixit, Theologiam muneribus vtrisque fungi & speculandi & agendi, quamuis magis speculetur quam agat. Non enim agit, nisi quia agendo ad perfectam Dei cognitionem tendit. Quibus rebus breuiter explicatis illa tria perspicue satis, & plane intelliguntur, quae a principio huius capitis exponenda suscepi, nempe quaenam sit Theologiae propria notio ac definitio, quae rursum illi subiecta materies, circa quam ipsa versetur, quis tandem illius finis tum primus tum secundus. Theologia scientia est, quae docet, quidnam natura diuina sit, & quae naturae eius Vires ac proprietates. Deus ipse est doctrinae huic obiectum subiectumque propositum, & quasi versanda materia, his enim modis res, quam facultas quaelibet mente tractandam cognoscendamque, proponit, a Philosophis appellatur. Finis prima. rius quidem naturae diuinae notio, & contemplatio per Dei potentias, virtutes & proprietates explicata, postremus autem, earum rerum actio, quae ad mores sunt ac bene beateque viuendum necessariae. Et quidem quem vsum loci Theologici habeant, vitae moribus & actionibus accommodatum, non institui in praesentia dicere, quamuis magnus ille omnino sit, & qui nobis disserendi praestaret valde vtilem copiosamque materiam. Is tantum vsus, vt supra dixi, nunc mihi expediendus est, quem Theologus capere e locis potest, si in scholae disputationibus illos verset & tractet, cum scilicet quantum potest, tantum cognoscere curat de Deo rebusque diuinis. Non autem mi hi excidit, scripsisse me in libro quinto, cum de ecclesiae auctoritate in morum iudicio dicerem, duplicem esse de rebus Theologicis quaestionem. Vnam, quae ad contemplationem attineret, alteram, quae in moribus atque vsu vitae sita esset. Quod a quibusdam sic accipi potest, tanquam hoc, quod nunc habeo institutum, priori diuersum sit. Id vero a me procul aberit. Namque, aliud est loco rum vsum Ecclesiasten in concione docere, vbi de moribus aut hortado, aut dehortando agitur, aliud Theologum in vsu locorum instituere, cum in morum questionem incidit, siue illa sit earum rerum, quas scire ad salutem est necessarium, siue earum etiam quae fuerint opportunae. Atque concionatoribus, quemadmodum loca Theologica vsurpare debeant prescribere, id ego hoc tempore praeter eundum censui. At quoniam questiones fidei & morum a Theologo eadem via & ratione tractantur, quum in disputationem Theologiae veniunt, id ambigendum non est, quae superiorum quaestionum praecepta fuerint, eadem ad sequentes pertinere. Haec enim est vna res prorsus, vt non differat multum inter fidei decreta & iudicia morum, eaque est ex eisdem locis eademque propemodum forma tractanda. Nec vero velim, vt rursum me quispiam in tam frigida, tamque ieiuna calumnia remoretur, quod Theologiam simpliciter & absque vllo temperamento scientiam nuncupauerim. Quasi nescirem Aristotelem in scientia euidentem, & claram conclusionis notitiam exigere. Cuiusmodi quum in principijs Theologia non habeat, ne in conclusionibus quidem habere potest. Pugnat enim, rationis conclusionem dilucidam, apertam & manifestam effici, si res, e quibus illa colligitur, obscurae, opertae, atque inuolutae sunt. Porro autem si non vt Aristoteles, vt sacri auctores, sic nos certe loquimur, qui doctrinam hanc scientiam absolute vocarunt. Scire, Augustinus inquit, quemadmodum fides & pijs opituletur, & contra impios defendatur, proprio appellare vocabulo scientiam videtur Apostolus. Illud autem sine dubio munus Theologiae proprium & officium est. Et Hieronymus, vt alios omittam, scripturae sacrae doctrinam, quam Theologi profitemur, scientiam sapientiamque passim appellat. Quin sacrae literae, vbi res certa est, ibi nullo modo sciendi vocabulum reformidant. Nota sunt illa, scio quod redemptor meus viuit, &c. Item, Scio, quod certissime regnaturus sis, &c. Item. Dedit illi scientiam Sanctorum. Item, scientiam Dei inuenies, quia Dominus dat sapientiam, & ex ore eius prudentia & scientia. Et Apostolus. Alij quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alij autem sermo scientiae. Praeterea euidentiam Aristoteles in disciplinis flagitat, vt rerum cognitio nec fallere possit, nec mutari. Firmam enim immutabilemque notionem scientiae vocabulum postulat. Cum igitur quae res in fidem ac Theologiam incidunt, qua ratione in eas incidunt, stabiles immobilesque sint, nec in eis Theologus errare, labi aut decipi queat: fit, vt sine perspicuitate etiam Theologia scientiae proprie sibi appellationem vendicet. Quae eadem causa subest, vt disciplina haec circa res etiam contingentes, hoc est, sua natura minime necessarias, sine sui nominis impendio & iactura versetur. Necessitatem quippe in doctrina idcirco Aristoteles requisiuit, quod sine ea nec rerum nec cognitionis stabilitas & immutabilitas appareret. At causae vel fortuito antegressae harumque effecta, suapte natura parum firma & constantia, vt sub Theologiam & fidem cadunt, non mobilia & quae modo huc atque illuc transferantur, sed certa immutataque perinde ac perennia manent. Quam obrem vtraque Deus proprie scire dicitur, & quae necessario eueniunt, & quae nobis in casu & fortuna sunt posita. Rite ergo Theologiam scientiam dicimus, in qua certitudo immobilis, firma constantia, & vt ita dicam, infallibilitas cognitionis est. Quid ? Quod Musica & Astronomia a plerisque scientiae nuncupantur, & tamenvix vnus aut alter coelorum syderumque errantium conuersiones, a quibus disciplinae illae nunc pendent, proprio vel instrumento vel experimento explorauit? Quin Astrologi fere iuniores veterum experimenta, tanquam certa earum rerum praeiudicia sequuntur, quas ipsi tractandas, iudicandasque suscipiunt. Theologia igitur iure quoque scientia vocitabitur, praesertim cum huius doctrinae principijs accidat, vt obscure nobis sint cognita. Nimirum enim, si nobis perspicua ac dilucida fotent, nihilo secius suum haec disciplina, & nomen & rationem tueretur. Ac re vera, si modo Aristoteles viueret, non aliud nomen inueniret, quo theologiam aptius & congruentius appellaret. Nam fidem dicere, quae non auctoritati proxime, sed rationi & syllogismo innitatur, absurdum est. Alioqui si prior proposito cera ex fide sit, posterior autem ratione naturae probabilis, conclusionis fides erit, non opinio. Quod plane falsum est.

4

Theologiam ergo, quando aliud melius non occurrit, scientiae vocabulo nuncupemus: Firma. n. & stabilis earum rerum perceptio & conprehensio est, quae e certis constantibusque principijs manifesta comnexione nectuntur. Nec. n. illud vere dici potest, theologiae consequentias probabiles & obscuras esse, non euidentes & firmas. Cuius rei argumentum ponunt minime acutum, sed in primis hebes, quod si certa esset claraque connexio, conclusiones non iam ad Theologiam, sed ad fidem attinerent. Verum haec ratio ridicula est, iure itaque a plerisque reprehendi tur. Est enim facile & apertum fidei Theologiaeque discrimen. Quod fides proxime &, vt sic dicam, immediate auctoritate nititur. Theologia vero proxime & immediate ratione. Habent enim se, quemadmodum supra dixi, fides & Theologia non aliter, quam habitus principiorum & scientia conclusionum. Et sicut naturae lumen absque ratiocinationis medio principiorum naturalium notitiam efficit, ita lumen fidei nullo adhibito rationis argumento, earum rerum persuasionem facit, quibus fideles assentimur diuina solum auctoritate nixi. Non igitur consecutionis euidentia & firmitas Theologiam tollit, sed facit: non aufert, sed infert. Quanquam sunt in hac, sicut & in alijs disciplinis, opinationes quaedam rebus scitis exploratisque permixtae. Ac quemadmodum doctrina physica, naturae licet ipsa congruens & consentanea, non omnes conclusiones explorate conficit: sed quasdam probabili argumentatione suadet. Sic plurima Theologus pronunciat quidem constanter, certo, fidenter, in quibusdam tamen praeclare agi secum putat, si verisimile quod sit inuenerit. Nec arbitratur sese scire quod nesciat: aut, perinde vt si omnia certa essent Theologiae dogmata, nihil formidat, nihil ambigit, sed illud ca uet & prouidet, ne vniuersis temere assentiens & valdem cuncta asseuerans, earum etiam rerum auctoritatem, quae sunt certiores, & illustriores, amittat. Sed ad rem. Cum incerta connexio est, vel altera propositio est incerta, quae cum fidei principio sumitur, conclusionis opinio erit, Theologia proprie non erit. At siue ambo, syllogismi principia fidei sint, seu alterum ex fide certum, alterum ex natura euidens, conclusio ad Theologiam pertinebit, modo consecutio, aut clara luce naturae sit, aut fidei illustratione cognita. Haud enim secus, quod etsi dixi, saepe ac saepius dicturus sum: haud secus, inquam, eiusmodi conclusionis scientia refertur ad fidem, quam ad habitum prin cipiorum naturales disciplinae. Quae quoniam ita sunt in promptu, vt res argumentatione non egeat, his omissis pergamus ad reliqua.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1