Text List

Caput 3

Caput 3

Caput tertium.

HIs argumentis nituntur illi, qui in hoc errore fuerunt. Nam fuisse quosdam testatur Clemens Alexandrinus primo Strom. lib. in haec verba: Non me autem latuerunt ea, quae ab aliquibus imperite tumultuantibus ia ctantur, qui dicunt oportere in his versari, quae finem con tinent: externa autem & quae sunt superuacanea transilire, quae nos frustra conterunt, & detinent in ijs quae ad fidem nihil conferunt. Alij autem etiam philosophiam ex malo ad hominum perniciem existimant in vitam esse ingressam, vt quae profecta sit a maligno aliquo inuentore. Et rursum eodem libro, nonnulli, ait, qui se putant esse ingeniosos, nec Philosophiam attingere volunt, nec Dialecticam, sed nec contemplationem discere naturalem, sed solum & nudam fidem requirunt, perinde ac si cum nullam vitis curam gesserint, velint ab initio statim botros accipere. Dicitur autem Dominus vitis allegorice, a quo cum diligentia & agricolendi arte, quae fit ratione ac sermone, fructus est vindemiandus, &c.

Lutherus etiam, qui omnes omnium haereticorum haereses in vnam fecit Camerinam conffuere, non modo asseruit Philosophiam esse Theologo inutilem & noxiam, verummetiam omnes speculatiuas disciplinas errores esse. Scilicet morum Philosophiam, nouus hic Socrates, mirifice complexus est, quae in contemplatione versatur, eam solum damnat. Cornelius quoque Agrippa vir post hominum memoriam vanissimus, in suo illo libro qui de vanitate scientiarum inscribitur, non sicut Tethus ille Pacuuianus, Philosophiae solum, sed omnibus humanis disciplinis, atque adeo diuinis bellum indixit. Atque horum hominum ingenium quale esse soleat, non est necesse disputare: est enim in promptu Facile fiquidem intelligitur, quamobrem isti discipulos suos a facultatibus, quae ratione constant, alienos esse velint.

Quemadmodum enim Epicurus reijcit Dialecticam, Alfaquini etiam Machumetis, Saracenos procul ab omnibus disciplinis abducunt, quoniam intelligunt, disciplinas artesque omnes rat: onales, doctrinae peruersae esse contrarias, ita Lutherani, pequando a discipulis errores fectae absurdissimi deprehendantur, cupiunt eos ab omni cognoscendi ratione seuocare. Sed enim c veritas veritati nunqe aduersetur, consentiat semp & sub seruiat, iure ac merito scholae nostrae auctores nobilissimi humanas omnes scientias, tanquam ancillas, ad arcem & ministerium verae sapientiae aduocarunt. Id quod Iulianus inuidens, Christianis lege interdixit studijs bonarum artium. Socrates libro tertio historiae eccle. capite 12. & 16. Sozomenus libro sexto historiae tripart. ca. 37. Quapropter mirari non desino, morem eijciendi humanas rationes, cum in Theologia disseritur, in quibusdam etiam catholicorum Gymnasijs insertum esse, haud parua certe iactura ecclesiasticae disciplinae, si illa consue tudo inualescit. Erunt enim ij, si ita res procedit, optimi praestantissimique Theologi, qui plurima loca memoria tenuerint: &, quod iurisperitis obiicitur, qui elenchi fuerint librorum & indices. Id quod in Germania regnante Luthero accidit, vt sutores, qui nouum Testamentum memoriae mandarant, magni & praeclari Theologi haberentur: atque adeo mulierculae, quoniam euangelia & Paulinas epistolas memoriter recitare poterant, omnium Academiarum Theologos ad disputandum prouo carent, auderentque viris concurrere non virgines, sed mulieres corruptissimae.

Talis scilicet est Lutherana Theologia, in qua, quoniam nullum acumen, nullum ingenij specimen est, optimo quisque splendidissimoque ingenio, quamlibet acie mentis, & veri perspicientia polleat, quamlibet rerum & diuinarum & humanarum ordinem ac connexionem teneat, quamlibet omnium causas, effecta, antecedentia, comsequentia, non animo solum perlustrarit, sed etiam comprehenderit, nullo tamen apud istos habeatur in pretioSed haec alio loco forte tempestiuius dicentur. Nunc ad id quod erat institutum reuertamur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3